De arte Rhetorica libri quinque lectissimis veterum auctorum aetatis aureae perpetuisque exemplis illustrati auctore P. Dominico Decolonia ..

발행: 1826년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 연설

311쪽

368 Elementa Rhetorieae.

occupatis vitio vel ti nequit, si resilent c-mentario , ut olim Augustus , qui , ne memoriae subiret aleam , vel in ediscendo sibi tem-Pus abi, et , sere de scripto dicebat; ut auctores sunt Suetonius , et Dio. Ileinque Patrum nostrorum memoria Carolus V. ad Belgii Proceres orationem e scripto recitavit , Cum sese regno Bruxelli abdicaret, illudque

Philippo filio traderet. Datur quoque eadem

venia aegrotis senibusque ; aliis xero D quaquam.

Quid est memoria λ

R. Membria , ut est eloquentiae pars , , definitur a Tullio , Firma rerum ac verborum recordatio: Est autem duplex memoriae , genus. Alia est artificialis , alia naturalis.

Quid est artificialis memoriapR. Artiscium memoriae a veteribus traditum , confiat locis et imaginibus. Loci se hi bent instar chartae et imagines vero instar Scripturae. Hanc arti in Primus apud veteres Sinionides prodidisse. , apud recelatiores IIaymiuidus Lullius illustrasse traditur. At vero iis , qui memoriai. vuent minime neces saria est'; qui non Valent , prorsus inutilis. Tuillam modo exerceto , ediscendis ad ' verishum ut ait L. Crassus apud Cic. lib, I. de orat. quam plurimis et tuis scriptis et alienis ; quod facilius fortasse Praest/bis , si

ante quatn cubitum eas , alterile ea , quae. mane voles ediscere , semel atque iterum

legas. Nisi te haec exercitatio javerit, nihil sane in arte , quo JUssis juVari, reperio.'s. l I. Uc Voce. Ad Actionis usum ac laude in , maximam

312쪽

Elementa Rhetoricae. 3o9 sine dubio partem vox oblinet , in piit Tullius de Oratore ; neque tam resert qualia sint quae dicas, quam quomodo dicantur.

Quaenam igitur circa Mocem sunt Ob.ςerin

Mandu pR. Tres hasce potissimum leges diligenter observabis. Prima lex haec est, ut dilucide, u) articulatim et sincere pronuntietur , ita

ut integra verba , syllabaeque omnes Prose Tantur. Nolim tamen syllabatim sic prouuia ties quasi si litteras Coui putando aduit memrares, quod Osset molestum ac putidum. Ad eamdem legem pertinet etiam , ne VO

lubili quadam praecipitique celeritate dicendi

incitata seratur oratio ; sed vox respirationurecreetur , ot spiritus inter dicendum suspendatur identidem , et auditoribus spatium eliquod cogitandi relinquatur.

Secunda lex haec esto , ut pro argumen ii motuumque praesertim varietate vox eliam Opportune varietur, et utcumque se affectum videri volet orator , et audientium animos moveri , ita otiam certum vocis sonum adhibeat. Iracundia postulat vocis genus acutum, incitatum , crebro incidens : miseratio et

moeror flexibile , plenum , flebile , interrum Pium : voluptas effusum, lene tenerum , hilaratum : metus demissum , haesitaus , 'abjectum, etC. Praeterea mutanda tibi vox erit pro variis , orationis partibus. Aliam enim vocem si astat Exordium , aliam Narratio , aliam Cousirmatio , aliam Peroratio.

313쪽

Io - . . Elamenta Rhetoricae. In Exordio, nisi sorte indignatione constet , Voce Utendum submissa ac Verecunda.

Uoc debet orator, simul ac dicturus prodit, α) perfricare frontem, et in verba statim erumpere. Ceteroqui futurum est , ut ferocu- 'Ium oratorem iure omnes aversentur. Sed oportet, ut Paululum cogitatione quasi defixus moretur : Idque lum quod auditores haec Oratoris cura delectet, tum ut interea ipse se colligat, et ad dicendum componat. Ita Ulysses apud Nasonese paulisper consistit , oculis in terram defixis, priusquam suam eloquentiam torrentis instar effundat Het . . . . oculos Paulum tellure moratos Sustulit ad proceres , expectatoque resolvit Ora sono, neque abest iacundis gratia dictis. Ab exordio paulatim insurgis vox ; ac innquando quidem voce utimur aperta simpli- eique , qualis sere esc in sermone familiari. In Confirmatione et in argumentatione PraeSm lina , voce utimur acriori. In Peroratione demum , quasi Parta victoria : vox solet esso excitatior , ut ita ostendat orator se niti honitate causae, magnamque fiduciam in a ditorum probitale piudentiaque collocare. s. II i. De m btouia et cantu. 'Gratae huic varietati opponitur e diametro unus ille i nsulsusque vocis tenbr, quem GTB- .es monotoniam vocant, et qui non modo dicentem eii ecat, sed etiam audientes exanimam.et unde omnis orationis decor ac . malas denorescit: -

. . . Ut citharoedus ' se Mostra si s cetasO.

314쪽

inquit Horatius. 'Huic, quam tantopere commendamus, Va vietatis opponitur etiam cantus , qui nihil aliud est si quaeris, quam clamosa quaedam , et uno ferme tenore subsultans naenia. Qua ratione huic Mitio poterit oecurri pR. Huic incommodo remedium adhibebitur i. Si pueri rebus humilibus ac quotidianis aequabiliter et rotunde pronuntiandis assuescant; Πέque vero statim ad tragicam grauditatem procurranio a. Si eorum, quae Pro nuntiant , germanum sensum penitus animas vertant. 8. Si interdum vernaeula, non illa

innata iraticaque , sed simplicia et quotidiaria pronuntietit.

έ. Exerceantur aliquandiu in orationibus illis , ut videant' quid submisse ac leniter , Adid sestive, quid atrocior , quid sedate , 'quid concitatius dicendum sit. Denique ubi uia pronuntiationis quasi tyrocinia posuerint, 'Poterunt circa persculum in rebus grandio- 'inbus tragicisque versari. Tertia circa vocem lex haec ost, ut ea ,

Ir' inplitudine, loci et auditorum multitii-

ius , Vel tutendatur, vel remittatur ; sed ta- men nec ascendat ad supremum , nec ad extruis mum descendat. Nam vox si ima sit, Vim aerion habet; si vero nimium acuta sit contentaque , delic tas ac teretes urbanorum homi- quum aures ossedent. .

Scio equidem hoc esse plebeculae rudioris ingeDium , ut vocalissimum quemque et 'alad- tisiunavi latoribus , ita optiinum oratorem ju'

315쪽

3ia . Elementa mὶeforieae. dicet, nullamque putet egregiam, nisi quae αὶ

pontem indignetur , actionem , in qua scilicet et clamosau fauces , et vox ululans , et rigidi uestus torvitas, et pedum supplosiones, et brachi oruin remigatio , et totius corporis dissoluta quaedam intemperansque jactatio , et illa denique insata rumpantur. Ciceroni vero longe alia mens Mat. Ajebat. enim venustissime, clamosos hujusmodi

latracores verius quunt oratores, Similes esse claudorum , qui cum ambulare non possint,

ad equum confugiunt. Ita illi , in illa f Sion-torea voce , tamqRam in jumeuto , Suaru Ommnem apud imperii os fiduciam reponunt j nec magis hoc nomine possutit Oratores dici , quam baiulus possit dici citharoedus. IV. De Gestu. Vocem, subsequi debet Gestus , et 'varios animi sensus cum illa suntii aperire. Qua de

re coibgemus ex veteribus ea tantum , quae saeculi nostri moribus sunt accommodata. Multa si quidem ex antiquorum gesticulatione Pro sus obsolevisse videmus.

Quid est gestus pR. Gestus , tuquit Valla . est actio qua

dam et quasi pronuntiatio corporis :--- vis cum Quintillauo , Gestus est tolsus corporis motus et conformatio. Quid in gestu generatim et unioerse cam endum est p .

R. i. Nihil in illo sit enoeminalum et mob a Ponum indignatur Araxes. Virg. b Sten or quinquaginta hominum elamorem .

magoirudine Mocis adaequabat. Homero Voca itur caecoΡboaos i vocem aeream habem,

316쪽

Elementa metoricae. 312 I iiiiiii nimis exquisitum , aut ethgans , uiliit quod assectatam quamdam diligentiam tria

lemque redoleat. Monet enim Fabius , actionem itoli esse deliciis nimiaque cura moltcndam : et comptis illis delicatisque oratori inissaepenumero solet evenire , quod olim Sybaritarum equitatui conligit. Cum enim gens e D foeminata , et ' chorearum ad insati iam avida , suos etiam equos ad numerum symphoniamque saltare docuisset ; clim deinde ex um-hraculis in solem ac pulverem contra Crotoniatas hostes fuit illis prodeundum , histriones illi equi . turbarum ci martis ignari ,

montibus compositis , saltibusque numerosis, repente lascivientes , se' et exercitum totum misere perdiderunt. Ita umbratiles illi oratores ab imis uti guiculis ad verticem usque venustuli , quando ex doinestica exercitatioue in medium agmen , in pulverem , in clamo. rem in castra atque aciem forensem prodierunt , et se et causas suas tu magnum quoddam discrimen conjiciunt.

I. Nihil in gestu sit durum , aut agrest se, ne dum mollitiem fugimus, in contrarium rustici talis vitium videamur incidere. Quamquam , si in alterutro peccandum esset , sa-cilius excusaretur rustica quaedam simplicitas, quam putidiuscula gestus , vocis , et habitus assectatio. Quid de totius corporis motu praecipiendum R. Praecipitur I. ut status corporis sit celsu 3, et erectus ; et trunco magis toto vixi lique quadam laterum inflexione sese orator moderetur. 2. Ne in statuae morem Ob-

vigescat , quasi vero deglutisset , ut sacete

317쪽

314 in Elamenta Rhetoricae. aiebat Epictetus. 3. Ne crebris ut incompositis corporis commolionibus vehementius agi in tetur, more larentis Sibyllae :. . . . Cui pectus anhelum Et rabie sera corda tument ..... Vitiosum quippe est huc illuc cursitare et quod olim exprobratum fuit Domitio Afro , qui non agere , sed satagere , non illepide diec- .vatur. Et cum alius quidam Iioti minus actuosus orator multum concursasset tu dicendo, Lacete Togavit eum adversarius Virginius , quot demum passuum millia declamasset Θ Cassius quoque SeVerus adversus circumcursitantes hujusmodi oratores solebat poscere lineam quae immodicas illorum excursiones pro α

Quid in capitis , et oris totius conformatio. o serpαndum est pB. I. Vitiosa est frequentior capitis iaci

illo αὶ Maenadum instar , de quibus Catu Ius Carmine de Berecvnthia et Athi: Capita

2Iaenades vi iaciunt hederigerae : aut instarsamosae illius Messalinae , de qua Tacitus I I. 2,nualium; osa crine auxo , T sum quatiens thirtaque Silius hedera pinctus gerere cothuurnos, jacere castut .i Fou tamen dedecet alii iuuando vel annuendo consimare, Vel abnuerim,do negare , 'el capitis latus inclinatione lan- .guorem, et adversione indignationem, aut alio . simili motu dubitalionem, et hujusmodi assectus d0signare. Sed neque capite erimus immo-

318쪽

Eleme via Rhetoricae. 3 i 5 Olim Rusus illo Rholoe, de quo ita Ausonius Epigrammate 5 o. a

Bliuioris liaec Rusi statua est ; si saxea , Rusus. Cur id ais p semper saxeus ipse suit. 3. Capite utemur lion dimisso , et b) obstipo , Vel in cervicem r flesso i sed recto potius celsoque: quamquam hic quoque m O-dus servandus est , ne audacia ac arrogantia

videatur ; ct capitis demissio potest aliquando tristitiam , luctum , moerorem , poenitCn- , t iam , ct irae divinae placandue studium per- Belle significare. Sed in ore , vultuque et Oculis sunt omnia. , Quapropter pro eorum natura , Vultum indues modo hilarem , modo moestum , Hunc blaudum , nune minacem. Ita Horatius: Tristia moestum r ultum verba decent ; iratum plena minarum IIvidentem lasciva ; severum seria dictu. Frons exporrecta dissu sa hilaritatis indicium Ost: contra vero Severitas indicatur fronto, Corrugata , c) caperataque, et superciliis vel contractis , vel etiam inaequalibus. Unde Tullius in Pisonem: Altero ad frontem sublato,

.altero ad mentum des ,resso supercilio respondit . . . . . et Pro Sexto : Tanta erat gracvitas in oculo, lauta frontis contractio ut illo supercilio, tamquam Rhadamantus ille ni-iti videretur. Hinc etiam Petronius Arbitur : a Italice sic verte: questa statua st Rufo Retore , ella d di saetasO , d lo. stesso

319쪽

3, 6 Elementa Rhetoricae. Quid me spectatis coiistricta fronte , Catones Ei poses illum Martialis lib. t.

Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos, Terrarum dominum pone supercilium. Orantem, et ali uuid a Deo poscenium indicant oculi in caelum sublati , ut res ipsa satis loquitur. Undo Cassandra i is Ad caelum tendes ardentia lumina frustra.

oculos avertere aversantis est, vel fastidientis , vel negantis . . Sic misera Didonis umbra, conspecto apud inseros Aenea rIlla solo fixos oculos aversa tenebat. oeuli clausi meditantem et cogitantem animum produnt. Oculos in unum locum defixos habent , qui prae admiratione stupent.

Unde Aen. I.

Dum stupct, qbtutuque hasret defixus in uno.' Praetera demissi oculi modestiam pudoremque significant. Sic Andremache Aen. 3. 'Dejecit vultum ; et demissa voce locuta est. Quid in brachii moderatione seroandum P B. Brachia nec deorsum 'incomposita pendeatit nec immodice projiciantur , nisi in an

sectu vehementiori .. Brachium extensum ae Poxvectum , potentiam , auctbritatem , et ro-Mr arguit.' Contra vero continere ac cohibere Brachrum, 'est pudoris ac xerecundiae. Unde

Tullius pro Coelio M. Nobis olim annus erat unus ad cohibendum brachium toga constitu- ηs , Exercitatione ludoque campestri tunicari α) uterentur. 'Quid cirea manus digitosque praeeipitur ZRS Manus', 'sine quibus fiunca esset acuu

si alii legunt uteremur.

320쪽

Elementa Riatoricae. . 3 7 ae debilis , vix dici potest quot motus habeant , inquit Fabius . . . . Nain Caeter e Partes loquentem adjuvant: prope est ut dicam , ipsae loquuntur An non his poscimus' pollicemur vocamus p dimittimus p minamur 'abominamur Z timemus p interrogamus P Gaudium ., tristitiam, dubitationem, consessio-Hem , poenitentiam , modum , copiam , nu merum , tempus ostendimus, Circa manus a ulem Ceriae quaedam sunt, ac defiuitae lege , quas sequi oportebit. 1. Manus in Exordio non solet extendi. Ast ubi paulum osscrvescero coepit Oratio ma Dus pariter exeritur cum illa, pariterque cum illa , deponitur. 'a. Pectori manus admovetur , cum de seip . εο quis loquitur ; at cum alloquitur alium , ad illum extenditur. d. M3nus sinistra nunquam sola gestum se cit , inqrtit Fabius r dextrae se frequen ter accommodat : sive digitos argumenta dige rimus , causam qiue , ut olim HortentiuS con sueverat partinnir in digitis quem morem hodie quoque nonnulli non infeliciter imitau tur si Ve adversas palmas, quasi repellendo, et repudiando objicimus. 4. Soloecismus gestu committitur , eum a liud voce , aliud gestu monstramus: ut Bhe ior ille , qui coelum appellans , tellurem ira tuebat Ir , gestu quo monstrabat. 5- urgemu 3 crobra manuum impressione. supplicamus manibus elatis iunctisque. Cou firmamus monibus pronis , gravi quod st decenti motu depressis. 6. Admirantium est manus tollere. Unde

Tullius in Academicis quaestiouibu : Hor

SEARCH

MENU NAVIGATION