Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

na DE STATU IMPERII

scripti paucis ita habendum. Cum igitur antea per Germaniam soli ritus Romani viguerint, nisi quod in Bohemia Joannes IIussus non paucos haberet discipulos, & Judaei passim tolerarentur,

per Martinum Lutherum magna clades rebus Pontificis praeter opinionem ill ta est: & levibus e causis exorta rixa magnam Germaniae partem avertit. Ist-

hoc in negotio uti merito divinae providentiae primum locum deferimus; ita imter ea, quae homines huc contulerunt, praeter pronam admodum ejusmodi mutationi dispositionem incusari cumprimis meretur, tum inscitia eorum, qui primi sese Luthero Opposuerunt, tum Leonis X. inconsulta praecipitantia. Scilicet Fraterculi quidam inter se rix bantur, quorum uni solida magis pietas , alteri quaestus sacerdotum cordi videbatur. Heic si ad humanae leges prudentiae res exigenda sit, cordati tu rat judicis utrique se parti aequum praebere , aut utrique parti mature sile tium imponere, ne apud vulgus ea mox

suspecta

152쪽

GERMANICI CAP. V. 133 suspecta fieri inciperet. Saltem non ita aperte in partes institorum erat descendendum, ne summo pastori lucrum m gis, quam salus animarum curae crederetur, aut quasi iste mallet peccata redimi , quam prohibere. Et praebebatur occasio suspicandi hominibus parum superstitiosis, quassi eadem cum medicis& chirurgis agitarint vota sacerdoteS, queis morbi , ac vulnera hominum emo lumento cedant; quosque adeo iisdem bona fide indolescere nemini persuadeatur. Quod si autem stultum, & sacrilegum habebatur, sententiam ferri in detrimentum Ecclesiae vergentem ', debebant hominem praefervidi ingenii donis, aut per promista delinire, ne facem iste laicis praeferret ad excutiendum sacerdotum jugum. Et cum plureS per ambitum, & largitiones, ad dignitates ecclesiasticas adspiraverint, tanti puto fuerat Monachum purpura involvere, ne tam male de Ecclesia Romana mereretur. Enimvero cum Lutherus deprehenderet, sacerdotem apud tribunal nil Ι 3 aeque

153쪽

134 DE STATU IMPERII

aeque sese obtenturum, favorem Laicorum captare instituit. Exinde Papam,

ut aperte jam litem suam fecerat, ju-

icem recusavit agnoscere. Tum ne

patronis destitueretur, docere coepit, ad principes seculares, aut qui his parem gerant potestatem, spectare curam Ecclesiae; cumque videant, per bona, a maioribus pios ad usus destinata, clericorum ignaviam,& luxuriam ali, fas esse otiosum pecus sagina sua excuti. Id amultiS avide arreptum, partim, quod ista vero congrua dici viderentur, partim quod reditibus suis opimam inde alluvionem sperarent. Innotuerat quoque , ab Italis simplicitatem Germanorum illudi, dum pecunia,e peccatis ipsorum redacta, aleae, luXuriae, aut ad 1atiandam Papa- Iium nepotium avaritiam insumitur. Redibat quoque in memoriam dictum Martini V. oppido quam pastore animorum parum dignum, sibi esse in votis, ut ciconia fiat, dummodo Germani in

154쪽

ingemiscebant, sese obtentu religionis ab imbelli hominum genere tantum non ad scenum edendum compelli. Sed &non parum momenti attulerat insta ratus tunc bonarum literarum cultus,

quod nova isthaec disciplina tanto cum adplausu reciperetur. Habent enim id homines eruditi, ut non facile adduci queant ad credenda illa, quae a ratione

videntur abhorrere. IO. Isthac occasione magna pars

rituum, & si qua dogmata novis doctoribus superflua, aut falsa judicabantur, apud multos Germaniae populos eliminata ; simul clerici passim bonis sacris

evoluti. Super istis bonis cum Occupatoribus apud Cameram plurimae lites intenderentur, & vero haec in clericos videretur pronior , Protestantes jurisdictionem Camerte saltem hac in parte detrectabant agnoscere. Etsi enim alias ante omnia leges jubent spoliatos restitui; non sine ratione tamen tergiUersabantur Protestantes, causati, prius generali concilio, eoque legitimo, aut alio

155쪽

DE STATO IMPERII

conventu publico definiendum, ejectos

clericos veram fovere religionem. Ni

hoc probatum fuerit, id quod sibi sit

persuasum, impudenter istos petere fruitionem bonorum, quae a majoribuS vero cultui divino sint consecrata. Enimvero cum solis rationibus,& protestationibus parum sese tutos crederent, plerique eorundem foedere, quod Smal caldicum vocant, junguntur ad repellendam vim, si qua ex causa religionis mutatae intentetur. Ad arma inde procursem; quae cum infeliciter cessissent, captis Electore Saxoniae, & Landgravio Hassiae, religio quoque ipsorum non

parum videbatur nutare. Donec Mauritii Saxonis armis restituta horum potentia Transactio Patavii iniretur. Post vero in comitiis Augustanis, anno Is s. habitis religioni Protestantium amplissime fuit cautum, per modum publicae legis sancita pace, quam vocant, religiosa. ibi praecipue conVentum, ne parteSse invicem obtentu religionis invadant, laedant, aut ad eandem durandam vi adi-

156쪽

GERMANICI CAP. V. 137 adigant. Si quae bona ecclesiastica, quae ad statum aliquem immediatum non pertinuerunt, ab ordinibus secularibus

fuerint occupata, modo clerici tempore transactionis Pataviensis, aut interea,

ista non possederint, possessoribus relinquantur, neque propter haec Camera in occupatores jus dicati Jurisdictio ecclesiastica in socios Augustanae Confessionis suspendatur, & ipsis circa sacra sua disponendi sit facultas. Ne quis alterius subditos in suam religionem

pertrahat, eorumque defensionem obtentu religionis suscipiat. Subditis tamen, qui sacris addicti sunt a superiore suo diversiis, detur facultas hona sua vendendi,& alio migrandi. Si dissidium

religionis per licita remedia non componatur, pax ista in perpetuum duret. . II. Acerrime autem disceptatum fuit super concedenda clericis Catholicis licentia amplectendi religionem Augustanam , ita ut cum dignitate simul retinere daretur ditiones sacras. Id

157쪽

magnam suae religionis redundare infamiam , si si cepta ejus professione bonis ac dignitate sit cedendum. Multis hac via ad puriorem doctrinam aditum

obstrui. Sibi haut quidquam in animo

esse, ditiones sacras in profanos usus 'convertere , aut Capitulis liberam electionem adimere. Verum cum isthac

licentia jugulum religionis Catholicae

per Germaniam peti satis adpareret, non minus praefracte Catholici Status isti sese opposuerunt, quibus favens Ferdinandus hanc clausulam paci religiosae inseruit: si Clericus ad Protestantium religionem transeat, beneficia, quae habuit ecclesiastica, perdat, salva tamen existimatione. Eissi tunc & aliquoties postea, inprimis in causa Coloniensi, de isto reservato questi sint protestanteS, neque ea se teneri asseruerint. Quod haut eo secius Instrumento Pacis est-phalicae confirmatum fuit. g. Ia. Enimvero isthaec pax omnia discordiarum semina, e diversitate fa-crorum Orta , tollere haut quidquam

S potuit.

158쪽

GERMANICI CAP. V. 339 potuit. Nam & inter ipsos Protestantes an partes discessum, quod pleriaue quidem verbis Augustanae Contessionis simpliciter inhaererent, alii limatius quaedam dogmata adornanda censerent. Et quanquam cordatioribuS Videretur restanti non esse, ut propterea in bella cuvilia iretur: tamen animi invicem non mediocriter exacerbati fuerunt intemperie concionatorum , & artificio Catholicorum , quibus dissensio adversariorum multum profutura erat. Cumque a pace religiosa exclusi essent, qui neque Catholicam, neque Augustanam fidem sectarentur, callide laborabant Catholici, ut ad illos, qui politius sese arbitrabantur credere, Au8ustana Confessio nihil spectare a reliquis eidem simplicius addictis judicaretur. Quanquam autem hi non semel publice testarentur, illos ob dissensum non capitalem a pace sacra haut quidquam sequestrandos, effecit tamen facerdotum fervor, Ut utrique seorsim fere suas rationes habere inceperint, parciusque in commune con-

159쪽

1 o DE STATU IMPERII sulerint; immo cum una pars a Cath licis premeretur, aliorum nonnulli tacite eos pereuntes spectarent, aut auxilia quoque in eosdem submitterent. EX-titere deinceps aliae dissidiorum causae,& demum in Bohemia incendium exortum , quo mOX universa Germania fuit involuta. Eo in bello cum fortinna ab initio Caesari supra votum arrisisset , isque magnam Germaniae partem jam armis oppressam teneret, anno dein mum hujus seculi XXIX. edictum promulgat super restituendis bonis ecclesiasticis, quae post transactionem Passa-viensem a Protestantibus essent occupata. Edicti arcana ratio haec erat, ut Caesar sibi conciliaret sacerdotes , reliquosque ordines Catholicos, & iisdem persuaderet, quae moliretur, in gratiam religionis suscipi,non ad opprimenda Ordinum jura. Quod si autem hisce auxiliantibus, aut saltem non reluctantibus Protestantes subegisset, in proclivi dei cepS erat reliquos etiam ad nutus suos componere. Sed quomodo ea destinata

160쪽

GERMANICI CAP. V. MI

ta eventus destituerit, notissimum est.

Demum in pace estphalica prolixe

super negotio religionis fuit cautum aroticuis V. ubi transactio Passaviensis, &pax religiosa denuo confirmata; & expresse declaratum, eandem ad Refo malos quoque, uti Vocant, pertinere. Additum, quae post Kalendas Januarias anni 1624. in ecclesiasticis,& eorum imtuitu in politicis mutata, in eum statum reponerentur, quo dicto tempore sum runt; adeoque bona sacra, quae tunc a Catholicis tenebantur, & interim a Prointestantibus occupata fuerint, istis restia

tuerentur,& vice versa. Bona sacra meis

diata, quae Protestantes dicto tempore Iossederunt, in perpetuum retinerentius religionem mutandi, quod antea Ordinibus libere videbatur competere, ita constringeretur, ut subditi ordinum Catholicorum Augustanae Consessioni addicti, qui anno 1624. exercitium suae religionis habuerunt, id retineant, in eodem turbati restituantur et qui illud dicto anno non habuerunt , libertate

SEARCH

MENU NAVIGATION