장음표시 사용
121쪽
roa DE STATU IMΡΕRII buant, prout quisque in hunc aut illum studio ducitur. Hanc opinionem cum alii. tum inprimis impugna Vitonufrius Pa et inius peculiari Libello , qui inscribitur de Comitiis Imperatorιbus quem hodie Germani fere consensu sequuntur. Palmarium argi mentum est, quod illa constitutio live Ottoniana , si1Ve Gregoriana, a nemine hactenus reperiri potuerit, S de eadem Omnes Scriptores ad Friderici usque II. tempora per annos et O. ab Ottone I I. sileant. Nam primus mentionem Electorum facit Martinus Polonus ,' qUiΛixit sub Friderico II. annos circiteraso. post Ottonem III. cujusque 2 deo fides omni exceptione non est major in re tam longe ab iplius memoria remota , cum liquidioribus testimoniis desti tuatur. Neque tamen ipse constitUtionis alicujus meminit, neqUe tempore Ottonis coepisse Electores asserit; sed hoc tantum dicit, post Ottonis tempora coepisse Offciales Imperii eligere.
Quod duplici sensu admitti potest , vel quia
122쪽
GERMANICI CAP. IV. Io 3 quia ditiones amplissimas eo tempore sortiti sunt, qui antea praecipua munia in aula obibant; vel quia munia ista in amplissimarum ditionum Principes tunc in perpetuum sunt collata. Qui tamen uti sine dubio insigni autoritate inter caeteros fuerunt conspicui; ita
praeter septem illos aliis quoque Principibus in Regum electione locum fuisse,
nemo antiquitatum Germanicarum
peritus negabit. Alii Electorum institutionem Friderico II. adscribunt. Sed nullius in eam rem sanctionis monumentum uspiam deprehenditur; nec verosimile est, reliquos Principes tam
subito & libenter jure suo decessisse.
f. 3. Igitur apud peritissimos rerum patriarum Scriptores haec fere sententia obtinet; jam ante Friderici II. tempora septem illos Principes tanquam Imperii ossiciales, & opum magnitudine pollentes in electionibus Imperatorum autoritate reliquos paulatim eminere coepisse, iisque, cum per muneriS rationem necessario electionibus adesse G 4 tene-
123쪽
Io DE STATU IMPERII tenerentur, alios sua suffragia non raro delegare solitos; quae aliquorum non absurda conjectura est. Post Friderici autem tempora, rebus per Germaniam mirum in modum turbatis, cum reliquis publica negotia parum curae eLsent, hos sibi solis id jus eligendi vin
di casse. Hoc ubi in consuetudinem pe aliquot actus confirmatam abiisset, Aureae Bullis quam vocant publica & so lemnis sanctio accessit, in qua tota eligendi ratio, & omnis Electorum potestas continetur. Et ex isto tempore Principes illi nomini suo titulum Electorum adjicere, amplioreque quam reliqui dignatione aestimari coeperunt. g. 4. Utut ergo ab initio eligendi munus i sti Principes sibi videantur sumsisse quatenus Imperii Ossiciales. erant 3 pΟ-stea tamen per legem Aureur Bulae nou minus ossicia illa , quam elecroria dignitas certis ditionibus est anneXa,
ut qui illas legitimo possideat modo, eo ipso lit Elector. Et quidem Eccletiastici Electores, uti alii Episcopi Germaniae, consti-
124쪽
GERMANICI CAP. IV. Iosconstituuntur eictione , vel collatione. Ubi observandum , etsi alias Episcopi, ut Omnes muneris sui partes rite queant obire , opus habeant Pontificis confirmatione , & pallio non gratiS redimendo : tamen ad electionem Imperato- aiam eosdem admitti etiam ante consi mationem Pontificiam; cum seculares functiones sine charactere constent. Verum sede vacante vicem Electoris
hautquidquam subire potest Capitulum. In Electoralibus secularibus obtinet illa
species successionis linealiS, quam amaticam vocant, Sita quidem, ut neque dignitas Electoralis, neque terrae peculiariter Electoralibus adsignatae divisi nem recipiant. Quod sit autem novus sit Electoratus instituendus, aut ob de-Ιictum aliquis ea dignitate eXuendUS,
sine dubio reliquis imperii legibus &consuetudinibus conforme fuerit, Imperatorem solum propria autoritate citra consensum reliquorum ordinum,
aut saltem Electorum nihil heic disponere. Emi superiore, nostroque hoc se-
125쪽
ro 6 DE STATU IMPERII culo in contrarium eXtet exemplum :adversus quod tamen unus & alter ne
quidquam est protestatus, facili ad spemnenda verba Caesare , cui Mars supra modum tunc videbatur favere. Astute tamen idem, quod dignitatem Electoralem uni ablatam in agnatum eX eadem familia contulit. Id enim invidiam facti insigniter erat molliturum, ne dΟ- minandi magis libidine , aut aliena rapiendi , quam necessitate muneris , &ut sua vindicaret in bellum ruisse videretur : sed & potentissimas familias aeterna aemulatione distramarum, Obnoxiis Caesari illis partibus , quas ipse validiores reddiderat. Addendum &hoc, Electoribus minorennibus in electione Imperatorum tutores ipsorum subire locum. Minorennes autem desinunt esse completo aetatis anno OctaVodecimo.
g. s. Modus electionis hic fere est. Moguntinus intra mensem a primo die, quo de morte Imperatoris rescivit, Collegis id significat, eosque ad futuram electio.
126쪽
GERMANICI CAP. IV. IOIelestionem intra tres menses suscipiendam vocat; qui ipsi, aut per Legatos comparere tenentur. Franc furtum ingressuris certus equitum numerus nempe Ducentorum est praescriptus ;qui tamen hodie non ita accurate Observatur. Dum elestio sit, omnes eXt
nei seu quibus in urbe domicilium non est, prieter eos, qui ad Comitatum Electorum pertinent, urbe ista jubentur exesse. Actum electionis quaesit in sacrario templi S. Bartholomaei, auspicatur cerimonia Mis . Inde ad Altare accedunt juraturi, quod idoneum sint electuri Imperatorem absque omni pacto , stipendio, pretio vel promisso.MO-guntinus tanquam Direstor Collegii suffragia colligit , primo loco Trevirensem interrogat, inde Coloniensem,Sc relj quos, ipse ultimo loco sententiam dicit. Plura suffragia pro UniVersiis Valent. Cum tamen hodie octo sint, nondum certi quid est constitutum ,
quid agendum , si fore suffragia esse aequalia contingat. Suffragio suo Ele-
127쪽
Io8 DE STATU IMPERIIctor se ipsum quoque nominare non prohibetur. Eiectio facta in literas scitet referri, & sigillis Electorum confirmari. Postea hi ad Altare accedunt , ubi Moguntinus convocatam apud mutilitudine Imperatorem electum prO- nuntiat. Ei mox certis sub legibus imperium committitur, ita tamen, ut
omnibus & singulis Electoribus sua j xa & privilegia statim teneatur confidi mare. Coronationi quidemlege Aurea: Bullae destinata urbs Aquis anum etsi hactenus plerumque ubi electio facta Linauguratio quoque fuerit celebrata. Et quia ista urbs in Dioecesi Coloniensi. sita , ideo ab Electore Coloniensi jam olim haec frequenter peracta. Cui tamen Moguntinus super eo. jure litem intendit , quae ita composita est , ut cOronatio in Dioecesi Coloniensii ab Archi- Episcopo Coloniensi , in Dioecesi Mo-guntina a Moguntino eXtra utramque ab utroque alternatim peragatur. Alia cerimoniarum solennia passim in Scria
ptoribus Juris publici :invenias.
128쪽
g. 6. Electoribus uti jus eligendi Imperatorem , ita eo ipsis haut statim potestatem eundem, si mereatur, impeperio eXuendi competere, manifestum
est. Sed & tale quid publica & expressa
lege sanciri durum nimis & invidiae plenum erat futurum. Usurpasse tamen Ipsos talem potestatem adparet in enceslao, filio Caroli IV. quem ut filio suo aliquando Imperium pararet,& Auream Bullam condidisse, & maximis largitionibus Electores mactasse, non obscure fremunt, qui eminentiam Electorum aegris oculis adspiciunt. Ad Henricum IV. imperio dejicienddum alii quoque Principes operam contulerunt. Etsi uti mencesilaus ipse imperium pro derelicto habuisse videtur rita cum Henrico IV. ad regulas juris actum fuisse ego non praestiteri Quod autem Moguntinus uni atque alteri Imperatorum, ipsi quaedam parum grata molientium, de abrogando imperio
non timide occinuisse legitur, id genio seculi adscribendum, quo Pontifices potestati
129쪽
DO DE STATU IMPERII testati se Imperatorum, adjuvante Clero Germanico, subducere laborabant. g. 7. Habent & alia quaedam prae reliquis Principibus praecipua jura ElectoreS. Praeterquam enim, quod exclusis
reliquis Ordinibus possint conventUS agitare , ac de summa rerum conssilia conferre ; ipsit quoque sunt summi officiales Imperii. Archi-Cancellarii quidem sunt Moguntinus per Germaniam, Trevirensiis per Galliam , & regnum Arelatense; quibus vocabulis tamen juxta peririssimos autores non integra
Gallia, sed quicquid ejus ad regnum Burgundicum pertinuit, quod seculo XI. Germaniae jungi coepit, intelligitur; Coloniensis per Italiam. Etsi hodie penes priorem reS, penes posteriores inane fere nomen nullo functionis exercitio remaniit. Rex Bohemiae est Archipincerna & in celebratione solemnis curiae Imperatori primum PO-culum porrigit. Bavarus hodie Archi- dapifer est, & in solemni processione gesta t pomum Imperiale. Saxo Archi-
130쪽
GERMANICI CAP. IV. minreschallus praefert Imperatori gladium evaginatum. Brandenburgicus Archi-Camerarius Imperatori aquam porrigit, & in processione Sceptrum praefert, Comes Palatinus Rheni Archi- Thesaurarius in solemni deductioneRegis coronati ad palatium in circumstantem populum nummOS aureOS atque
argenteos spargit.Secularium singuli in istis ossiciis suos habent Vicarios,BOhemus Pincernam de Limpurg, Bavarus Dapiferum de Walburg. SaXo Mareschallum de Pappenhelm, Brandenbur- gicus Comitem de HolienZollern , Palatinus Comitem de Singendors Sunt quoque alia privilegia Electorum in Aurea Bulla e ressa, quorum tamen pleraque aliis quoque Principibus hodie competunt, praeterquam quod ab ipsorum judiciis non adpellatur, &quod in renovatione seudorum suorum sunt immunes, & si quae sunt alia. g. 8. Interregno existente Vicariam in gubernando Imperio potestarem g
