Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE STATU IMIERit in rem velut praesentem venire, & sigillatim considerare quidnam circa singulas summi imperii partes Imperatori competan Ni quis enim ista norit, inepte ac temere de Germanorum republica judicare instituit. Erit autem nobis heic sequendus ordo, magis qui genio ejus Imperii, quam methodoscientiae civilis examussim Congruit.

- g. s. Initium ergo capiemus a constitutione Magistratuum, quae in qualibet civitate est penes summum imperantem, in quem si ultimo demum redundare deahet imputatio eorum, quae ab istis recte aut secus gesta fuerint, necessum est, ut summo imperio competat facultas eorundem gesta examinandi, & si quid deliquerint, officio eosdem dejiciendi, aut alio modo plectendi. Isthaec potestas quin Caesari in ditionibus suis haereditariis illibata competat, dubium non est. Sed de reliquo Imperio quaestio est, ad quod etiam omnia illa spectant, quae de potestate Imperatoris hoc capite disputantur. Equidem ab initio .Duces Cotti - mites-

142쪽

GERMANICI CAP. V. I23 mites ue Germaniae magistratus proprie aictos fuisse supra asseruimus. Id vocabulum hodie pro summa injuria ac cipient. Nec ullus Germaniae Princi

pum concedet i quod Caesar per ipsum ditioni suae subjectum populum gubernet, aut quod ipsius subditi Caesaris sint saltem hactenus, ut plus Caesari in ipsos

juris, quam sibi competere agnoscant: utut multo cum verborum honore de humillimo adversus eundem obsequio testentur. Et licet haereditarium in regno magistratum eFistere non repugnet: Salvum tamen ut in ministrum suum summo imperio semper jus manebit. Quod si quis apud Imperatorem in vicem juris constituendorum magistratuum surrogare velit jus Caesareum dignitati. hus & honoribus alios extollendi, ne hoc quidem plane ex arbitrio Caesaris dependere reperietur. Equidem potest Imperator conferre alicui titulum S. R. Imperii Principis aut Comitis; sed qui in Comitiis ad sessionem & suffragium haud admittetur citra reliquorum ordi

143쪽

124 DE STATU IMPERII

num consensum. cons. art. 4. Capitu .

Leopolaena. Et cum frustra Principum titulo superbiant, quibus ditiones sustinendo ejus dignitatis splendori desunt, ne novitios istos per lauda vacantia locupletare queat Caesar, articuis 3 o. Ca Leopolae cautum est : Ubi talia hona in patrimonium Imperii jubentur redigi.

stitutionis duplex potissimum est ratio, tum ne omnia lauda vacantia per Domum Austriacam absorbeantur, quae, si penes ipsam plena facultas relinqueretur ista denuo in alios conferendi , sui aut sibi obnoxiorum haut videbatur oblitura e tum ut tandem aliquando praeter titulum tribuere quid possit Germania suo Caesari, unde tanti fastigii sumtus toleret; ne in electione propriarum opum eligendi potissima sit habenda ratio. Ex hae reditariis autem ditionibus recens creato Principi dignum isto titulo patrimonium assignare, & ad conditionem caeterorum Germaniae Principatuum idem Provehere, supra mensuram puto sobriaernia a liber

144쪽

GERMANI cI CAP. V. III liberalitatis fuerit. Extraneum &.a nemine superiore dependentem Principem in reliquorum Germaniae Priticipum o dinem adsciscere Imperatori fors comcesium. Sed si vel maxime alicui conditionem suam deteriorem facere in mentem veniret, quem locum iste in comitiis occupabit φ Nam & hunc infimi subsellii pudebit, & antiqui Germaniae Principes nisi Regi loco haud cesserint.

Circa urbes extraneas in censum Imperialium Germaniae civitatum recipiendas minor videtur difficultas futura. Nam nec istas tanta ambitio uti Principes titillat, & facili negotio ab oppidis

illis sola libertatis specie memorandiS, qualia in Suevia non pauca dantur, obtineri posset, ut praefracta loci sui defen sone Imperii Germanici incrementa ne impedirent. Sed ut libera civitas Germanis sese velit adjungere, vix videtur

prius eventurum, quam una aut altera vicinarum Rerumpublicarum dissolvatur. Ex urbibus autem Germaniae, quae jam

alicui ordinum subsunt, ullam Caesari

145쪽

in conditionem civitatum Imperialium haud conceditur evehere. 6. Multo minus aurem in arbitrio Imperatoris solius est alicui dignationem Principis adimere, aut quempiam ordi num suis ditionibus expellere, ne quidem ob crimen aliquod in Rempubl. asmissum ; sed in notorio etiam facto saltem Electorum consensi, opus habet, priusquam proscriptionem delinquenti

intentet. Viri art. a L Capit uc Leopolae

Milicet cavere placuit, ne qui sors in rem privatam Imperatoris quid deliquisset, eanquam hostis Reip. statim plectereniri

mo& circa eundem articulum aδ. dum Capinatatio Francofurti concipitur , quudam ordinum non imprudenter monebant, ut expresse insereretur, executionem sententiae in proscriptos fieri debere ex legibus receptis per membra Circuli, in quo isti sunt sitii ' Nam si Cae-ser ipse sententiam exequeretur e fieri poterat, ut proscriptorum ditiones ad se trahere sub praetextu sumtuum in eam rem factorum. Et fortasse jucun-: i dum

146쪽

GERMANICI CAP. V. Iapdum erat futurum tam atroces ferre sen itentias, si istae in emolumentum judiciscederent. De caetero etsi quidam Or-ldinum certas ob causas a suis subditis apud summa Imperii tribunalia inljus vocari possint; tamen quam curam quiS-que suorum civium gerat, & quam bene suas ditiones administret, Imperatori parum curae est. Nam inter praecipua, quae ipse jurato promittit, est, quod cuique ordinum sua jura ac privilegia velit con

servaret, atque in eorundem exercitio

neminem turbare. Atqui hoc jure cumprimis sese efferunt Ordines Germaniae, quod sibi subditos vel proprio ex arbitrio, vel prout cum ipsis pacti sunt, pos

sint regere. Vid. ara. 3. 7. δ. st. C Ituc

Leopogae Paucisssima quoque sunt, quae Imperator subjectis ordinum immediate pOSsiit imperare. Ιmo ne id quidem plerique concedere volunt, Ut eUocare eosdem queat testimonii aut litis causa absque omni subsidio juris in citationibus , quas suo nomine emittit. Prae4

mi is tamen & privilegiis subjectos Ordi

ha num

147쪽

DE STATU IMPERII num afficere non prohibetur Imperator, ita tamen, ut juri ordinum in eosdem nihil detrahatur. Etsi fere intra titulos Caesarea liberalitas adversus istos subsistat.

s. ' Videamus porro, quidnam kris sit Imperatori in bona Orainum, qu tenus ex illis sunt contribuenda, quibus Resp. pacis bellique tempore sumtus tolerat. Quantum mihi constat, omnia vectigalia extra ditiones Imperatoris, si paucissima excipias loca, ad Ordines spectant; qui ne eadem supra modum intendendo commercia pessumdent , Imperator se prohibiturum promisit.

nova ipsi vectigalia in ditionibus Ord,

num instituere concessum. Si quae alia ad Imperatorem ex Imperio redeunt, magni adeo non sunt momenti, aut ministris Cancellariae cedunt, quibus inprimis renovatio laudorum quaestuosa est. Viae art. δ' Capit. Leo M. Tributa ab Imperatore pro arbitrio indici Germanis aurium inauditum. :Nec stati quid

148쪽

GERMANICI CAP. V. I

ad necessitates Reip. ab Ordinibus conferri suevit, nisi quod sustentan/ae Camerae Spirensi destinatur: quanauam &modicum istud sat taediose a multis solvitur. Quondam etiam Imperatore ad coronam Romae petendam proficiscente, ab Ordinibus armanda & alenda erant IV. equitum, & XX. peditum millia. Verum cum expeditiones illi Romanae dudum fieri desierint, descriptiones seu

taXationes eam ob causam conceptae

huic fini inserviunt, ut si fors extra O dinem quid conferendum sit, ratae partes singulorum ordinum statim sciantur. Etsi & in istis super inaequali distributione a multis querelae moveantur, quorundam Opibus lapsu temporum attentatis, aliorum auctis. In Turci- cum hellum Germanis maxima vis sanguinis juxta, aurique insumta ; sed ne heic quidem pro imperio aliquid ab Ordinibus exactum. In Comitiis aut per circummissos Legatos omnia impetrata, eo facilitis, quod nonnullis Principibus ea res in quaestum vertit, dumi pa

149쪽

1ῖο DE STATU IMPERII particulam aliquam istius tributi extraordinem paulo laxius impositi sibi decerpsere.

g. 8. Arbitrium belli & pacis jam sat arctis inclusum legibus intelligitur , amoto rerum gerendarum nervo. Equisdem possunt Austriacorum ditiones nae- reditariae validum alere exercitum. Sed& easdem valde exhaustum iri, si solis onus incumbat, in aprico est. Ni ergo Ordines tam in bellum, quam in sumtus ad id conferendos consenserint, non est, quod auxilii quidpiam ab iisdem bi polliceatur Caesar. Caeterum uti non omnino destituere ipsum solent, si ab aliis invadatur; ita ultro alios armis petenti nemo temere adsistet, nisi peculiares ipsi cum Domo Austriaca rationes intercedant. Quin potius ex re ordinum est impedire, ne iste bellum alteri inserat, non solum quia illa occasione tota Germania turbis involvi potest;

sed & quia ipsa Canaris victoria illis p rum lina est futura, gliscente nimium ejusdem potentia, quam libertatis suae

150쪽

GERMANICI CAP. V. IῖI praegravem forte non injuria metuunt. Hae art. U. I . N Issi capit. Leopud. Quo- modo itidem Caesaris potestas circa foedera ineunda sit restricta, docet art. Ist. ejusdem capiturationis. Circa quae tamen

cum exteris jucunda quantum licentiae non raro quidam ordinum sibi indulserint, magno cum Imperii damno, exemplo non uno constat.

g. 9. Videamus, quid Imperatori circa sacra potestatis competat. Nam ut de hac quoque a Iuris Publici scriptoribus

anquirendum sit, reformata per magnam Germaniae partem sacra effecerunt ; cum e veteri theologia Romanis placitis addicta sacrorum cura penes Q-lum Romanum Pontificem sit; ac summis imperantibus civilibus nil aliud relictum, quam clerum tueri & locupletare M alicubi certa munia ac beneficia sacra ditertiri. Ast recentior doctrina longe plus potestatis summis imperantibus attribuit, eoque ipso magnae rerum per Germaniam conversioni ansa

praebita fuit; de qua pro captu hujusj I a scripti

SEARCH

MENU NAVIGATION