장음표시 사용
171쪽
I 2DE STATU IMPERII ordines,circa seculum decimum tertium& post exorti, suis provincialibus & Generalibus subjecti, unius Papae su premam agnoscunt jurisdictionem , premendae, uti adparet, Episcoporum auto ritati. Bonorum administratio ab initio utplurimum Advocatis permissa, a quibus successu temporum aliqua coen bia exempta; plura in antiquo statu pe mansere. Pauca quoque ab oneribus
publicis immunia facta. s. II. Causae plebejorum seculares iam tum tempore Caroli M. vel coram Episcopali audientia, quae late pomoeria protulerat, vel in foro seculari agitabantur. Heic adeundi primum Scabini, qui antiquissimis temporibus per pagOS atque vicos constituti. Ab his ad Graviones, seu Comites ibatur, quorum
potestatem multi postea Duces, & Episcopi invasere. A Comitibus dabatur provocatio ad Missos Regios, & demum ad ipstim Regem, qui in aula ultimo lites decidebat. Enimvero, cum seculo decimo quinto appellationes fieri coepissent
172쪽
GERMANICI CAP. V. Inpissent frequentissimae, ob introductas processiis ambages, & per rabularum nequitiam, iis commodius excutiendis deliberatum fuit de amplissimo aliquo, & stato tribunali constituendo, quod demum Spirae fixam sedem accepit. Sic, ut fili causam dederit, non quod aula Caesaris fere ambulatoria seret, sed quod tanta litium moles separato in i co commodissime videretur expediri posse. g. I8. Moderna per Germaniam Judicia sic se habent. Privatus cum privato litigaturus in prima instantia Pra torem adit eius urbis, aut vici, ubi degit, nisi alter privilegio sit munitus. Inde in omnibus, quos novi, Principatibus est superius aliquod tribunal, toti provinciae commune, ad quod ab istis provocatur. Pleramue tamen civitates liberae suam jurisdictionem unica instantia absolvunt. Communia toti Imperio sunt Camera Spirensis ,& Curia Αωlica Caesarea. . Verum Saudent quidam ordines hoc jure, ne ipsorum subdiu Κ s omnino
173쪽
omnino ad ista suprema tribunalia possint provocare, uti sunt Electores, etsi circa Ecclesiasticos quidam dubium mo-Verunt, magiS an exerceant illud jus, quam an habeant. Item Domus Austriaca, & Rex Sueciae intuitu provinciarum Germanicarum. Vid. Instrum. O- eis inst hac art. X. s. ra. qui Wismariae tribunal erexit, in quo appellationes, ad earum quondam provinciarum Principes , aut Spiram, aut in Curiam Aulicam devolvi solitae, terminentur. Adri Capitia. Leopolae arcan s u. Hoc tamen omnibus, quantum mihi constat, Ord, nibus est commune, ut ab illis provocatio non sit, nisi litis aestimatio certam pecuniae summam eXeedat; quae summa tamen alibi major, alibi minor est. Criminalem autem jurisdictionem non solum ordines Imperii, sed etiam municipia quaedam, ac Nobiles plurimi citra
g. I9. Quod si ipsis ordinibus inter selis sit, plerique eorum in prima instan-
174쪽
GERMANICI CAP. U. Isytia adeunt arbitros, sive Austrargas. Eorum aliqui peculiari ordinum conveniatione constituti sunt, alii ex communi dispositione legum publicarum dependent. origo prima eorundem in obscuro est. Uero quam proXime videntur accedere, qui eoSdem ad Friderici II. tempora, & interregnum illud magnum referunt, uti jamjam dictum. Sic ergo istorum autor, quod quidam volunt, non est Maximilianus I, etsi hic novam istis formam dederit, quae eXtat in Ordia
scripta. Ex variis, qui recensentur ibidem, Austrargarum modis duo potissimum frequentantur ; ut Vel reus tres denominet Principes, aliosque ordines, ex quibus unus an actore eligatur; vel ab Imperatore Commissarii unus, pluresve impetrentur. Sunt tamen qua
dam causae, quae non ad Austrargas pertinent, sed statim ad Cameram, aut Judicium Aulicum sunt deferendae, quas passim enumerari videas. Comitantur autem Austrargas haec incommoda,quod
175쪽
n6 DE STATU IMPERII ab illis provocari queat ad Cameram,& Judicium Aulicum , adeoque paucaelites hoc modo finiantur, quoaque multi sumtus requirantur, dum muneribus demulcendi, lauteque tractandi simi a bitrorum Principum Commissarii. A cedit, quod semestre , aut annuum spatium sit praefinitum judicio Aust garum, intra quod litem majoris momenti componi portentum in Germania
foret. - β. sto. Supremum Germaniae tribunal est Camera, cui Spim sedes fixa, quae primum consensu ordinum instrutum a Maximiliano L anno I493. Haec etsi in decretis, ac sententiis suis solius Imperatoris nomen prae se fert; rectius tamen illi, qui eandem non a solo inperatore, sed & ab universis ordinibus dependere, eorumque autoritate jus dicere , asserunt. Praesidem huic judicio constituit Caesar virum Principem, aut saltem Comitem, vel Baronem. In Pace osnabrugensi dispositum, ut dein
176쪽
GERMANICI CΛP. V. IsyJudicem Camerae vocant, essent quatuor Praesides inferiores, a Caesare con stituendi, & in universum L. assessores, quorum XXVI. religioni Catholicae, XXIVί religioni Protestantium forent addicti. Scilicet ut tolleretur Protestantibus materia querendi, quasi praevalente numero assessorum Catholic rum ipsi1 justitiam experirentur minus faventem. Quanquam numerus iste nunquam completus fuerit, plerisque Principum tardis circa sufficiendos asesessores, aut conferenda eorundem falaria ; quod ipsorum aures imperiosas ejus tribunalis sententias, utut raro ultra verba procedentes, fere aversentur.
Qui accuratam ejus judicii formam cognoscere cupit, ei omnino legenda est
Ordinatio Camera, Imperii Recessibus inserta. Vulgo lites Spirae dicuntur spirare, sed nunquam expirare; cujus rei causa est tum causarum multitudo, &paucitas asse rum, tum immenta processus ambages. Sed inprimis, quia deficit utplurimum facultas exequendi
177쪽
sententias. Inde, qui propriae confidunt Potentiae, susque deque habent, quid Spirenses pronuncient. Et his ipsis tantum salis est, ut, quod superest autoria ratiS, non temere velint prodigere sententias dicendo validioribus ludibrium debituras. Imbelles tamen muscas heic, uti & in aliis tribunalibus, irretiri mos
est Circa defectus Camerae emendam dos multa sunt constituta in Reee u -- perii anno I634. A Camera non datur
provocatio; sed si quis laesum se putat, revisionem potest petere; quae tamen, quantum mihi constat, alto adhuc somno composta quiescit. ir; g. n. Est quoque in aula Caesarea ju-Hicium, quod pari se potestate cum Camera Spirensi fert, sic ut, quae in illo
moventur lites, ad hanc non possint trahi, & vice versa. Eius in concinniorem formam redacti leges Ferdinandus Ca sar promulgavit, anno Is 9. amit Maximilianus ΙL plane innovavit Matthias a
no I4M. sed & quaedam interpolata per Ferdinandum Iiti in Comitiis Ratisp
178쪽
μία Id judicium a solo hactenus Imperatore dependit, utut Moguntinus tanquam Cancellarius Imperii, in eodem revisionis sibi jus afferat. Causam vel instituti, vel instaurati, solenniusque adornati ejus judicii divinando assequi, non ita in arduo est. Scilicet aegre ferabant Austriaci Caesares , dum Spirae super appellationibus, aliisque gravissimis causiS cognoscitur, ibique justitia imploratur, aulam si iam minus frequemtari. Nam & in eo maxima resplendet imperantium majestas , quod ad illos confugiant, qui super jure siuo consequendo, aut propulsanda injuria laborant: & cui justitiae oracula interpretari datum, facile ab eadem diva impetrabit, ut ne aliquid respondeat, quod commodis ipsius adversetur. Sane notum est diaeim Cleselii Cardinalis, quod ei frequenter in ore fuit: non opus esse, ut Caesar bellum in Protestantes gerat, sed sussicere, si in processibus adversas istis
179쪽
rω DE STATU IMPERI rsententias serat. Camera porro Spirensis, praeterquam quod ab universo labperio dependeret, consessus erat ab aula Caesarea remotus, Rhenoque suo amus, qua Danubius flueret, parum videbatur curare. Controver1iae porro Ord, num inter se propter mutatam juris ra tionem non ita commode, uti olim, in Comitiis expediri poterant. Eas ergos ad se solum trahere posset Caesar, receptis etiam privatorum provocation, bus, magnam ordinibus necessitatem
imposuerat ipsius majestatem colendi. Nec deerat plausibile praetextum tali judicio fovendo. Quare namque in capitulationibus promiserat, se omnibus Justitiam administraturum, si omnes ipso praeterito Spiram curlam intenderent rAccedebat, quod judicium illud Aulbcum lentissimo sese processui haut adstrictum profiteretur. Unde volupe erat brevi lite posse defungi, si cui ejusdem favorem mereri contigerat. Nam
Spirensibus, ne si velint quidem, etiam in liquidis causis ambages illas praecide-
180쪽
GERMANICI CAP. V. Icire non licet. Profundius adhuc genium
illius judicii penetrabit, qui consider
verit, esse praeterea secretius, sive fa ctius Consilium in aula Caesaris, in quo negotia, summam Reip. spectantia, potissimum tractari solent. Causae igitur controversae in Judicio Aulico prius disceptantur,&, ubi respectus quidam p litici intervenerint, ad Caesarem transemittuntur, adjuncto, quid sibi videatur. Hinc causae denuo in secretiore istoco silio proponuntur: ubi non tam juris, quam status rationeS ponderantur, puta, num Caesari aut Imperio expediat, talem sententiam ferri; an,& quomodo commode executio fieri possit. Ubi circa talia scrupulus Occurrat, sententiae pronunciatio suspenditur.
s. 22. Circa executionem sententi,
rum, in summis hisce tribunalibus dictarum, ita fere proceditur. Primo sente tiar ut pareatur, condemnato injungitur sub comminatione certae summarmarcarum auri puri, partem fisco, partem victori solvendarum. Si tergive
