Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Wa DE STATU IMPERII quam seuda ab Imperatore, & Imperio

recognoscant. Nam cum eadem haereditario jure ad posteros transmittant, ritus potius solennis, quam verae collationis vim investitura habet, quicquid deprima adquisiitione sit; cum nemini denegari possit, qui intra legitimum eam tempus petat. Et quanquam laudum dependentiam, & vinculum beneficiarium involvere dicatur; non tamen Omnia, quae eo vocabulo veniunt, pOS-

sessorem statim ad civis, & subjecti comditionem redigunt. Sicuti & quod alia cujus potestas ad Imperii leges restricta, aut ab Imnerio,ac Dominio universali dependere uicitur, id est, magnae illius Reipublicae, & corporis membrum constituit, non ideo iste civilis subjectionis mensuram haut excepisse dici potest. Juramentum fidelitatis intelligitur salvis cujusque juribus; & socios quoque,aliosque, lubjectorum loco haud numerandos, juramenti vinculo adstringi tral litium est. Ac revera jura ordinum none juramento sunt metienda, sed juramem

192쪽

GERMANICI CAP. V.

Iratum potius ex illorum juribus est interpretandum. Neque illud tantum onus est , aut subjectionem arguit, quod in comitiis teneantur propriis sumtibus comparere, aut quod aci Imperii necessitateS quaedam conserant. Nam id in omnibus quoque sociorum conventibus fieri suevit; in quorum regulari systemate etsi major pars minorem dissentientem velut pro imperio obligare nequeat, in republica tamen,& corpore civili irregulari fieri potest, ut major pars obliget minorem, non Velut pro imperio, sed velut ex pacto. Denique, quod durissimum Videtur , Statum aliquem Imperii

in supremis tribunalibus posse in jus vocari , & ubi in Rempublicam graviter deliquerit, ditionibus suis exui ; ne id

quidem natura icietatum penituS respuit. Nam & apud antiquos talia eXempla occurrunt in societate Amphyctionum, & Achaeorum; & nostro seculo vidimus Foederatos Belgas Groninsam ad

tempus castello coercere. Stati DuS tamen Germaniae abunde cautum artis DCapituc

193쪽

1 4 DE STATU IMPERII Capituc Leopota. Ut autem, qui reliquos proterve, ac pertinaciter insultaverit, a caeteris compescatur, etiam in aequali societate fieri suevit. Heic enim cognitio delicti suscipitur non velut eX imperio in delinquentem , sed tanquam eX ultroneo ejusdem consensu , & quodam compromisib. Executio autem fit non tanquam in subjectum, legis civilis violatae damnatum, sed per modum belli, ut in violatorem foederis. Ista autem omnia facilius expediuntur, ubi non de regulari quopiam sociorum 6 stemate sermo sit, sed de irregulari quopiam compore , quod nonnulla cum civitate, aliqua cum Jstemate habet communia.

s. I.

rum genera'. naturalia, moralia,

ct artificialia, quorum singula diversis e partibus componuntur : ita, Prout

194쪽

GERMANICI CAP. VI. 17 prout hae partes inter se probe sint digestae, & temperatae, aut concinne dispostar,vel minus, sana ista, aut regularia,vel secus esse censentur. Satis autem e superioribus adparuit, in Germanorum Republica deprehendi aliquid, quod eaudem ad simplices, & regulares Rerum-publ. formas referri, prout a politicis illae describuntur, non patiatur; uti cuivis patet, qui istam cum regnis,& aristocratiis, quae Omnium confeSsione pro talibus agnoscuntur, contulerit. Eo curatius nobis in genuinam ejus Imperii formam erit inquirendum, quo securius de ista a plurimis tractatum reperitur, ignorantia scientiae civilis, & quia a pluribus tradita citra disquisitionem sequi mos est. Sed & eo faciliorem mihi veniam polliceor ob admixtas paulo uberius, quam pro delicatis auribus, subtilitates scholasticas, quo dissicilius est circa haec solidum de Germaniae statu judicium ferre. Etsi paucis apud rerum civilium solide peritos defungi liceret, ni aliorum errores, plurimiS Probati, Opexosius viderentur convellendi. s. a.

195쪽

W6 DE STATU IMPERII g. a. Singulae porro partes Imperii, seu Ordines, separatim considerati etsi pro civitatibus perfectis haberi nequeant, Cum tamen a provinciis proprie dictis,& earum Principes a Gubernatoribus provinciarum longe abeant, nil obstat, quo minus in diversias earundem formas inquiramus. Omnes igitur Principatus

seculares, & Ecclesiastici, quorum illi

hereditate, hi per electionem conferuntur ) nec non Comitatus, Monarchi rum instar gerunt. Cum hoc tamen

discrimine, quod alicubi Principum potestas sit absoluta, nisi qua communibus Imperii legibus adstringitur; alicubi eadem insuper circumscribatur per certa pacta cum Statibus, quos vocant, seu o dinibus provincialibus, eorumque pria vilegia. Urbium autem liberarum no nullae aristocratico utuntur regimine, in quibus nempe penes Senatum est summa rerum, in quem primarii cives ipsbrum senatorum suffragiis adoptantur;& ubi Senatus neque a plebe in ordinem potest redigi, neque rationibus admini-

196쪽

GERMANICI CAP. VI et strationis suae reddendis est obnoxius. Alicubi demodi alia viget, ubi tribuum suffragio senatus suppletur, illisque in hunc inquirendi est potestas. . 3. Quae autem toti corpori Germ niae forma sit assignanda, inter script

res non convenit, certissimo argumento vel reip. valde irregularis, & a tritis politicae vulgo receptae scitis longissime abeuntis, vel inscitiae scriptorum, quorum non pauci nulla, aut valde tenui r rum civilium scientia instructi ad commentandum de Jure Publico provolarunt. Qui democraticam Imperio isti formam attribuerit, nondum vidisse memini. Sunt tamen, qui illos tantum civium Imperii Germanici nomine velint dignari, quibus jus suffragii in Comitiis competit ; secuti sine dubio Ariastotelem, cui civis dicitur, qui jus deliaberandi, & susIragium ferendi de republica habet. Hoc si adsumamus, sane

Democratia erit Imperium Germanicum, quippe cujus cives soli sint ordines, qui omnes & singuli utique jus de M ReP.

197쪽

ira DE STATU IMPARIT

Rep. deliberandi, & statuendi in Comitiis obtinent ; Imperator autem instar Principis proprie dicti habebit. Enimvero qui definitionem illam Aristotelicam ulterius, quam ad cives in Democratiis Graecanicis dogentes velit eXte

dere, valde absurdus sit. Quis enim liberis hominibus & patribus familias, in

Regno aut Aristocratia viventibus, civium nomen denegabit, utut isti ad nullam Reip. partem admittantur φ Aut quis in Regno unum esse civem Regem, in Aristocratia solos Senatores dicet φg. 4. Plerique, quela eXquisitam rerum civilium scientiam,& erectum libertatis studium ostentare placet, pro vera & mera Aristocratia Germaniam venditant. Hi, ut sententiam suam defendant , solicite inculcant : I Non e se, quod quis externa rerum facie, si1- perbo adparatu titulorum & formularum, non nisi monarchicum quid resonantium , moveatur; quorum magna pars ex genio linguae Teutonicae, inanibus honorum verbis luxuriantis, O

198쪽

GERMANICI CAP. VI.

tum trahat ; nonnulla ex antiquissima Republica, abs qua moderna multum disceSlit, remanserint. Penes illos enim revera summam esse potestatem, quibus ius competit de summa rerum proprio ex arbitrio statuendi,quocunque demum vocabulo insigniantur. a) Non repugnare naturae Aristocratiarum, habere unum caput paulo eminentius, &autoritate reliquos antecedens, quod velut Directoris & Praesidis in concilio Optimatium vices obeat. 3) Discrimen esse faciendum inter ipsam formam Reipublicae, & modum administrationis. Quae distinctio ita est explicanda,

quod interdum contingat, ut una ReS- publica modum administrationis ex alterius formae republica proxime resul tantem videatur aemulari, aut saltem' ejusdem aliquod signum praeferre. Sic, si Rex aliquis de summis Reip. negotiis ad concionem populi, aut Senatum referat, modus administrationis illic quidem videbitur habere aliquid Democraticum; heic vero quid Aristocraticum:

199쪽

18o DE STATU IMPERII:& tamen revera forma reip. erit monarchica, siquidem concilium populi,& Senatus tanquam consiliarii adhibeam tur, nec ab iisdem Rex necessario dependeat. Ex adverso, si in Democratia, vel Aristocratia extet magistratus aliquis eminentior, aut PrincepS pro

prie dictus, cui jus referendi de negotiis publicis, atque exsequendi leges ac decreta soli, aut praecipue competat, & cmjus nomen acta & decreta publica praese ferant ', erit quidem aliquod simulacrum Monarchiae in administratione reipublicae; summa tamen potestas revera peneS populum, aut concilium Optimatum reficiebit. Sunt equidem, qui hanc distinctionem oppugnant eo Pomtissimum ratiocinio , quod cum forma sit principium operationum, has utique non alias esse posse, quam prout istius effracta permittit. Jam autem formam reip. esse illum velut fontem, ex quo operationes circa eandem administrandam profluunt. Fieri ergo non

posse, ut ab ipsa forma administratio

200쪽

GERMANICI CAP. VI 181 discrepet. Ad quae ita nonnulli resipondent, discrimen esse faciendum inter ad- . ministrationem, quae nomini proprio,& eam, quae sit nomine alieno. Illam quidem concedunt non posse discreparea forma reipublicae : haec autem, qUO minus disparem faciem prae se ferat, nuhil obstare. Et ita res est. Diversae re rum publicarum formae resultant e subjecto , cui summa potestas inhaeret, prout illud est vel unica persona, vel

concilium ex universiis, aut pauci S con.

stans. Quibus autem ministris aut eXecutoribus summa illa potestas nitatur, nihil interest. Ne dicam, quod axioma illud, cui ratiocinium innititur, in naturalibus duntaxat procedat; non autem ad illa recte adplicetur, queis actionum suarum libera competit gubernatio. s. s. Enimvero Imperium Germanicum veram Aristocratiam esse, nemini persuadebitur, cui rerum civilium profundior paulo intellectus. Nam ad Aristocratiam requiritur, ut summa potestas sit penes statum aliquem dc perpe-

Μ 3 tuum

SEARCH

MENU NAVIGATION