장음표시 사용
71쪽
sa DE STATU IMPERII dignitate per haecce privilegia penes istos stabilienda. Quibus addunt aliqui , ista onerosio admodum titulo pa ta ac ingenti Germaniae bono cessisse :quiasilicet Henricus Marchio Austriae jure suo in Bavariam destiterit, cui antea controversia cum Henrico Leone Saxone agitabatur cum perturbatione totius Germaniae. Nam cum privilegium Friderici I. Henrico Marchioni, post Duci Austriae ob peculiarem cauiam concessum sit, non potuit istud ejusdem Personam & familiam egredi. Nequaquam autem illud collatum fuit in ipsam Provinciam Austriam, ita ut quicunque deinceps eadem potiretur , ex alio jure , quam quod ab Henrico isto derivatum fuit , eodem utique gauderet. Nam Henricus Marchio jure
in Bavariam cesserat, non ordines Provinciales Austriae. Multo minus in Familiam Habsburgicam cadunt rationes
illae, quas Fridericus I. adducit , quae nullum unquam jus in Bavariam habuit , nec edus celsione tranquillitatem
72쪽
GERMANICI CAP. II. s 3 Germaniae restituit, tanto privilegio pensandam. Unde & eadem, cum post extinctam priorem Austriacam familiam istis Provinciis potiretur, prioris hujus familiae privilegia ob peculiarem causam concessa vindicare sibi non potuit , nisi postquam a suis Caesaribus in ipsam collata sunt; quibus minus invidiosum judicatum id suis tribuere,quod priores Mus Provinciae possessores obtinuerant; praesertim cum nemo reperiretur, qui isti concessioni contradiceret. Ac nihil obstat, non eandem intentionem fuisse ejus, qui privilegium ab initio dedit aut accepit, qualis est ejus , qui postea ad usum prioribus non cogitatum id adplicare callet. Ac sane si
Fridericus I. ejusmodi interpretationem & effectum istius privilegii pra
videre potuisset, graViter eo concesso in munuS Imperatorium peccasset,
quippe proximo gradu ad destritendum imperium structo. Nam si omnes principes tali privilegio gauderent, dudum in Scopas disiblutas abiisset Ger-D a mania.
73쪽
mania. Sicuti &a nullo alio Imperatore ulli ordinum qi V ntum mihi Constat datum fuit; quod nec in ullum cadere potest, nisi qui Imperatorium fastigium suae familiae velut desponsare instituit. Laxius adhuc cum GE mania cohaerent Provinciae Belgicae, quas Carolus V. Caesar Imperio sub Ci culi Burgundici vocabulo innectere imstituit pollicitus ad publica onera tam tundem illas collaturas quantum duo Electores. Cujus instituti ea priecipue ratio Videtur , ut Germani eo Π mine obstrictos sese crederent ad mi tenda auxilia , si quando istae Provinciae a Gallis impeterentur; utque adeo Germania omnibus bellis, queis Austriaca Domus cum Gallia fere continuis colliditur, immisceretur. Forte hoc modo animos addere Voluerat Ordinibus ut lubenter ad bellum Tu cium conferre pecunias vellent Ord, nes , in quod tunc pleraque ista tributa erogabantur, si & ipse Caesar ditiones suas in partem oneris Vocaret.
74쪽
GERMANICI CAP. II. ssAn & illud tunc spectavit, ut Philippo filio ad Imperium adspiranti objici non posset, ipsum in Germania nil ditionum habere, postquam Austriacum in Germania patrimonium Ferdinando cesseratἶ Sed quaecunque ratio subegerit, ea conjunctio fere effectu ca-,rere visa fuit, nisi quod Burgundiae nomine in Comitiis suffragium fertur. Nam & ita ample Belgacum libertati
cavendum fuit, ut tota illa concorporatio ad solam fere causiam tributorum quae pro communi tutulo Germania essent necessaria, adstringeretur; quae &ipse tamenBelgae conferre abnuerunt: ac
vicissim Germaniae ordines nunquam se obligatos crediderunt ad partem bellorum Belgicorum capesseiadam, Velut ad se nihil spectantium. Hodie mascula ejus domus stirps, quae ad duos tantum redacta erat, per Leopoldum Caesaxem velut revirescere in Josepho & Carolo caepit, cum Carolo Hispaniarum Rex optata prole bearinon potuerit.
f. 3. Familia Comitum Palatinorum
75쪽
s6 DK STATU IMPERII Rheni & Ducum Bavariae circa antiquitatem nulli concesserit. Amplissimum quoque tractum ab Alpibus ad Mosellam usque , etsi aliorum ditionibus hinc inde interstinctum , duoSque insuper Ducatus in confinibus Beloiditione amplectitur. In duas lineas dividitur, Rudolfinam& ilhelminam. Haec jam olim Ducatum Bavariae obtinuit , divitiarum opinione semper cerilebris. Tricennali hello accessit dignitas Electoralis,& ereptus cognato Superior Palatinatus. Sed & per integrum fere seculum Bavari obtinuere Coloniensem Electoratum, adjunctis quoque aliis Praesulatibus. Linea RudoInna in complures sese ramos scindit,
cujus caput qui post priorem extinctam
lineam nunc est , praeter Palatinatum Inferiorem , fertilissimam, S amoenitate nulli Germaniae parti cedentem regionem Ducatus Juliaci & Montium obtinet, modica cum ditione Neobu gica ad Danubium. Ad Carolum XI. Sueciae Regem Bipontinus Ducatus de-
76쪽
GERMANICI CAP. II. SI Volutus est, quem tamen Galli cavilla tione fetidorum Metenssium usurpare instituerunt. Sunt prieterea Palatini Lautrecenses seu Veldentini , Sulgba- censesn Birchenfeldenses, ex parte e iam praegraVem Gallorum viciniam e
g. 6. Duces Saxoniae meditullium fere Germaniae obtinent; ad quos jam pertinet Mimia, Thuringia, & modica ad Albim regio Superioris Saxoniae nomine : Superior quoque&Inferior Lu-saria; nec non in Franconia Ducatus Coburgicus , & Comitatus Henneber
gicus : Regio alibi ubere agri, alibi metallis fecundissima Ista familia in duas lineas dividitur, Albertinam&E nestinam. Illa per Johannis Georgii L filios in quatuor sese ramos divisit: a teram Vithelmus Vinariensis, &Emestus Gothanus , ille per quatuor, hic per septem filios diffudere, nepotibus
subinde in ampliorem numerum ger minantibUS.
s. 7. Subeunt inde Marchiones Bran-
77쪽
denburgici. Caput familiis Elector latiss1marum ditionum Dominus est, qui praeter Borussam extra Imperium Germanicum collocatam , dcquam transactione cum Polonis supremi Principis dignatione obtinet, subjectam habet Marchiam quadruplicemi Ulteriorem Pomeraniam, in Silesia Ducatum Crosnensem tum Clivensem, & Marcae ac Ravenspergae Comitatus. Pro parte quoque Pomeraniae Suecis cessa, quae post extimctam familiam Ducum Pomeraniae ad ipsum erat devoluta , in pensationem accepit Praesulatus, Magdeburgensem, Halberstadiensem indensem &Camiunensem, ditiones amplas juxta & fertutes : etsi his carere maluisset, si totam Pomeraniam retinere datum fuisset. Ex eadem familia sunt & alii Marchiones in Franconia , qui in Culmbacem ses &Onoletbacenses dispescuntur. g. 8. Succedunt aliae adhuc Famillae superstites. Quarum cum nonnullas intorse super praecedentia contendere norim,
78쪽
ita recensionis hujus ordinem velim acincipi, ut ne quid litigiis istis praejudicium creetur. Duces Brunsvicensis & Lune-hurgenses validissimam in Saxonia I feriore ditionem possident. In duos sunt divisit ramos, Guelferbytanum & Cel-Iensem ; quorum hic ditionem in praesens bipartito possidebat, uno fratrum Cellis , altero Hanoverae residente , cui & Oshabrugensis Praesulatus quoad vivebat & post Electoralis Dignitas, obtinebatur. Meclenburgenssibus Ducibus sat amplus a Mari Baltico ad Albim usque tractus possidetur. In duas olim lineas discesserunt, Suerinensem atque Gustroviensem. Dux iirtenbergicus in Suevia ampla nec invalida ditione gaudet. Ejus agnatus in extrema Germaniae ora Comitatum Mumpelgardensem Obtinet. Landgra- VUS quoque I assiae latum territorium subjicitur. In duas lineas primarias dividuntur, Cassellanam atque Da stadiensem. Marchiones Badenses io gum traditam ad dextram Rheni ripam
79쪽
6o DE STATU IMPERI 1 possident , qui itidem in duas lineas se. parantur. Duriacensem & Badensem, seu quae Badenis praecipuam Sedem habet. Duces Holsatiae partem Chersonesi Cimbricae tenent, commodo admodum ob mare utrinque alluens situ.
Quantum Holsatiar ad Imperium Gemmanicum pertinet, a Rege Damae &Duce Gottorpiensi gubernatur, cujus posterioris Domus etiam Episcopatu Lubecensi fruitur.Νam DucatusScles,i-censsis ab Imperio non dependet. Sunt& aliae Ducum Hessalicorum Iineae epostgenitis ortae, quae in amplam sese numerum diffuderunt , & ultra modicae ditionis rationem. Ad Ducem Saxo- Lauenburgicum olim haut ampla in Saxonia Inferiore regio ad Albim pertin
hat, & par fere ad Principes Antialtinos
in Superiore Saxonia spectat g. 9. Et isti sunt antiqui Principes. Nam Duces Sabaudiar, & Lotharingiae, utut seuda quaedam ab Imperatore Gemmanico recognostant, eoque nomine
in Comitiis sessionem obtineant, ra tiones
80쪽
GERMANICI CAP. II. 6 Itiones suas ob situm ditionum fere a Germania separatas habent. Caeterum Ferdinandus II. cui, ut nonnulli crediderunt , in animo erat, redacta in Odidinem Principum potentia, absolutum sibi imperium adstruere , inter alia isti fini hoc quoque adhibere instituit, ut in classem Principum nonnullos eveheret sibi potissimum obnoxios, solenni more homines novos evehendi, quando antiquae nobilitati ruina struitur. Nam horum opera credebat sese adaequaturum aut superaturum suffragia antiquorum Principum , si forte Comitia universalia forent cogenda, a quibus alias iste vehementer abhorrebat. An ut ostentaret, non esse, quare antiqui
Principes tantopere fastigio suo superbirent: cum in proclivi ipsi foret quantumViS numerum ad parem cum istis dignationem provehere. Et periclitabatur sine dubio antiquarum familia. rum eminentia, si Caesari tam facile foret novum Territorium creare, quam
