Propugnatio philosophiae Thomisticae. Contra Cartesium, Gassendum, Cabeum, Maignanum, caeterosque recentioris philosophiae propagatores. Tomus primus quartus. ... Authore R.P. Josepho Rivalier ..

발행: 1684년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

De muηdo Coele'. 'Σ3aquae r atqui illa contingunt, quia fluidi ias

consistit in motu patrium , ergo fluiditas consistit in motu partium, Prob. min. ideo liquores dissolvunt aliqua corpora , quia partes liquorum qui sunt in continuo motu, subeunt poros durorum corporum ; R ideo partes illorum corporum commiscentur cum liquoribus , quia ubi illa corpora fuerunt dissoluta , partos illorum corporum sucrunt

in continuo motu , quem motum receperunt

aliquorum partibus ; ergo illa omnia con-ringunt quia fluiditas consistit in motu par

tium.

Resp. ne g. min. & ant. ut autem bene sol vatur illa difficultas, duo sunt inquirenda. 1. Cur liquores habeant virtutem dissolvendi corpora : Et x. cur partes illorum corporum quae fuerunt dissoluta , effundantur intra liquores , & cum ipsis commisceamur. Cartesiani putant corporis liquidi motum esse causam illorum duorum effectum 3 sed errantisti, R idco cum peripateticis respondendum quod aqua v.g. dissolvit saccharum,quia aqua propter gravitatem suam effluit intraporos sacchari, & quia aquae hum ditas corrumpit sacchari siccitatem & duritiem perquam ipsius partes erant conueliae. Quando vero dicitur quod partes sacchari effunduntur intra omnes aquae partes, S commiscen. tur eum illis, non illud quidem provenit ex motu partium liquoris, sed ex motu totius corporis liquidi, qui corporis motus provenit eX continuo aeris motu , quia sicuti mallei ictus concussit incudem , & movet parva corpora incudi superposita, quin incu-

142쪽

ri Secunda pars Phrsicae ,

dis partes mutent locum & situm , ita aer inindesinenter movet liquores, & ille liquorum motus facit ut parva corpora intra liquorea intromissa, diffundantur & cum totius liquoris partibus commisceantur.

ARTICULUS VI. De fluiditate.

CONTRA GASSENDUM.

Notandum est Gassendum docere fluiditatem consistere in spatiolis vacuis,&proinde cor pas aliquod dicitur fluidum, quia inter atomos ex quibus illud corpus componitur, sunt plurima vacuola; ita ut illae atomi possint facile moveri circa suas parvas siu- perficies juxta quas se tangunt.. Dicendum est contra Gallendum fluiditatem non consistere in vacuolis. Prob. I. non dantur illa vacuola ut probatu fuit in prima parte Phys. i. Quando illa vacuo la aliquo esse at repleta corpore, corpuS liquidum cessaret esse liquidum t arqui talis sum est quod corpus cestet esse liquidum quando vacuola aliquo sunt repleta corpore; ergo , Sc. quando aqua calefir, aquae vacuo inla replentur aliquo corpore , nempe ignis corpusculis , quia ex ipso , calefactio non fit nisi per introductionem quorumdam corpusculorum, & tamen aqua , quando calefit non amittit suam liquiditatem l ergo corpus li-

143쪽

ne mundo eatquin Iasquidum non cessat esse liquidum , quando

vacuola sunt aliquo repleta corpore.

ARTICULUS VII.

De raritate se densitate rejicitur , quaedam Rohalti sententia.

N Orandum est r. quod in coelis repeiariuntur raritas & densitas ; constat enim astra nihil aliud esse , quam corpora magis compacta S densata , quae ob id lucem ad nos reverberant, nec ulterius transire sinunt; constat etiam quod in coelo sunt partes rariores ,& propterca lucem a sole, aliisve fidei ibus receptam non repercutiunt, sed ulterius evagari patiuntur. is Notandum est a. & uir. quod Roaltus cap 21. de duritie & liquiditate imponit Peripare ricis, quando docer quod pori parciici confundunt densitatem cum duritie , s raritatem cum liquiditate *n ten in ni m. 3. ejusd. rap.

Legi Od arist. discipuli , dolia inni corpus duram illud quod habet mulIrem mate rix Jub parva quantitate ; ct quod definiant corpus liquidum illud quod habet partim reauriae sub magna

quantitate. Sed certe veram peti pateticorum

sen tentiam ignorat Roaltus : siquidem illa distinguntur quae habent diversas definitiones ; sed durities & densitas habent diversas definitiones , durities enim est illud quod facit ut partes corporis difficile separentur , S

144쪽

Secunda pars P0sicae, densitas est illud quod facit ut corpus habeat

parvam extensionem sub magna materia ; ergo durities & densitas non confunduntur a peripateticis.

Notandum est 3. quod rarum est illudqubd sub magnis dimensionibus, parum habet materiae : densum vero est illud quod sub parvis dimensionibus multum habet materiae. Dicendum est den fitatem & raritatem esse qualitateS. Prob. habent illud omne quod pertinet ad rationem qualitatis. I. Habent contrarium, siquidem quodammodo opponuntur, saltem relative. a. Suscipiunt magis & minus, quia intenduntur & remittuntur. 3. Conducunt ad generationem & corruptionem corporum , si enim animal nimium rare fiat, perit. Si partes illius solidentur, convalescit ἱ ergo raritas & densitas sunt qualitares. Obj. Divus Th. a.de genera. lect.3.air, a)uod rarum o denseum non sunt qualitates P sicae. Resp. dist. ant. rarum externum & sit uale, it densum externum non sunt qualitates Physicae, con. rarum internu & formalc,ne g. quia duplex est raritas, & duplex est densitas. Una est raritas formalis & interna: alterari est raritas externa & silualis. Raritas interna est illa per quam partes quantitatis intrinsece disponuntur in ordine ad se, non vero in ordine ad locum ,& illa raritas est qualitas: Raritas vero sit ualis & externa est effectus consequens ex raritate formali per quem effectum partes quantitatis disponuntur in

ordine ad locum , quia per illum effectum ubjectum exigit majorem exteasione* in

145쪽

De mundo caelesti. 4 1ν 'loco i illa autem raritas non est qualitas. Vel alio modo potest distingui auth. S. Th. rarum& densum no sunt qualitates Physicae activae, con .passivae,neg. quia raritas non agit in den- statem , neque densitas in raritatem , sicuti calor in frigus.

ARTICULUS VIII.

De perspicuitate.

CONTRA CARΤESIUM. Notandum est r. quod Perspicuum est i

lud quod radio luminis, rectam O liberam trajectionem permittit. Cum ipsa definitio majori explicatione non indigeat, dicen dum quod opacum est illad exod liberam radio luminis trajectionem non permittit. Coninstat quod coeli sunt perspicui, cum inferio res & luci & speeiebus stellarum fixarum

transitum permittant. Constat etiam quod opacitas reperitur in coelis, hoc patet in eclipsi solari , in qua Luna solem nobis occuliarat. Quaerendum ergo, quid sit perspicuitas& opacitas: quod ut melius intelligatur. Nota dum est 1. quod perspicuitas non est

eadem cum raritate, nec opacitas cum densiis state , quia quaedam rara,sunt valde opaca,ut

nubes, fumus,spuma, spongia,&c. & quaedam de nis sunt perspicua,ut crystallus,glacies,&c. Notandum est 3. juxta Cartesii sententiam perspicuitatem in pororum rς titudine conssistere.

146쪽

Dicendum est contra Cartesium perspicuitatem non consistere in rectitudine pororum. Prob. I. nullum corpus liquidum posset esse diaphanum : atqui illud est contra experientiam ι ergo, &c. Prob. seq. maj. in omni coris pore liquido perturbaretur rectitudo poroinrum per continuum partium motum, quia cxipso Cartesio liquiditas consistit in motu paristium; ergo nullum corpus liquidum posset esse diaphanum. Prob. x. si perspisvitas consisteret in poro tu rectitudine, vel pori essent quoquoversum recti, vel non essent recti versus aliquam partem atqui neutrum dici pOIest. I. Non potest dici quod pori sint quoquoversum recti, alioquin radius etiam oblique cadens in porum illu seu canaliculum rectum, non incuria

varetur. 1.Non potest dici qudd pori non sint

recti versus aliquam partem, alioquin radius perpendicularis in eam partem cadens incuria varetur , quod tamen non potest dici, quod ut

melius intelligatur praesens inspiciatur figura. Sit ergo eubus X Η persecte diaphamis, ne proinde juxta hac hypothesim cujus pori recti

147쪽

De mundo cae esti. Ir 'sint quoquoversum: sit porus seu canaliculus BA , sit radius A B oblique cadens in KL, certe cum respondeat poro B C , nullo modo frangetur , nec in puncto ingressus B , nec in puncto egressus C, sed por rectam A Drectus diffundetur. Quod si dicas non est eporos rectos versus aliquam partem, V. g non sint pori recti paralleli lateribus X l , L Hsi perpendiculatis E B cadens Κ L , haud dubie cum nullus porus rectus in eam parte excurrat, radius E B recta per B M progredi non potest, sed per B F G,si B F e st porus

rectus ; ergo si perlpicuitas consistat in poro ram rectitudine , vel radius oblique cadens non refringeretur, vel radius perpendicularis refringeretur. Hoc argumentum Honori . Favibri judicio hactenus solutum est, vel hactenus solvi posse non videtur.

ARTICULUS IX.

De perspicuitate. 'CONTRA GASSENDUM. Notandum est quod Gassendi sententia

circa perspicuitatem non multum abesta Cartesii opinione ue docet enim quod per Dpicuitas consistit in rectitudine vacuolorum. Diccndum est contra Gadendum perspi euitatem non cor sistere in rectitudine vacuolorum. Prob. lux potest facilem in corpore inventia

148쪽

rao secunda pars Physicie ,

ite transitum, etiamsi corpus non habeat reis ctitudinem vacuolorum, quia lux in suo transitu non de peder a vachiolis, ergo perspicuitas non consistit in rectitudine vacuoloria. Prob. ant.quod non est corpus non dependet in suo transitu a vacuolis: atqui lux non est corpus, ut infra prob. ergo lux ; &c. praeterea vel papyrus habet recta vacuola vel non; si haberet recta vacuola , deberet ergo osse perspicua, quod est contra experientiam : si non habeat rectitudine vacuolorum nullomodo posset fieri Perspicua,quando oleo inungeretur: a qui co-

sat experientia quod papyrus inuncta oleo, fit quodam odo perspicua ergo,&c. prob. maj. papyrus inuncta oleo non fit quodammodo perspicua, nisi quia oleu sua se per perspicuitate conservat quando,antra papyri poros introducitum atqui si papyrus non haberet recta vacuola, oleia suam non posset c6servare perspicuitatem, ut patet , ergo si papirus non haheret vacuolorum rectitudinem, non posset fieri perspicua , quando' oleo inungeretur. Obj. constat plurimis experientiis quod perspicuitas consistit in rectitudine vacuolorum ἱ ergo , Sc. Prob. ant. multipliciter.

I. Constat quod aqua suani amittit perspiacuitatem, si intra aquam injiciantur quaedam

terrae particulae, in sua tamen perspicuitate manet, si cum aqua quaedam salis particularim misceantur. Constat quod crystallus fit opaca, ubi per breve etiam temporis spatium inter ignes manser tr. 3. Constat quod aquai fit opaca , ubi in nivem congelatur, Rubi nix iterum in aquam resolvitur , suam

pristinam recuperat perspicuitatem et atqui

149쪽

De mundo cessi. I 31

omnes illae experientiae probant, quod pers picuitas consistit in vacuolorum rectitudine; ergo , &c. Prob. min. quoad omnes partes. I. Ideo aqua fit opaca per commixtionem particularum terrae, non vero talis, quia terrae particulae replent aquae vacuola &interrumpunt vacuolorum rectitudinem, non vero particulae salis; particulae autem terrae interrumpunt rectitudinem vacuolorum,quia

hae particulae grandiores & crassiores sunt, quam partes aquae, quas proinde expellunt,& sic perturbant vacuolorum rectitudinem e particulae vero, salis cum sint minimae, magis ad aquae partium similitudinem & figura accedunt , sic cum eisdem aquae facile commisisceantur & proinde interturbant vacuolorum

rectitudinem. 1. Crystallus per ignem fieopaca', quia ignis corpuscula crystalli vacuo la ingrediuntur & sic aditu praecludunt luci. Aqua fit opaca, quando in nivem conge latur , & iterum fit perspicua , quando nix

rursus in aquam resolvitur, quia per illas varias conversiones , aqua mutat partium dispo.stionem , sic modo interrumpuntur vaevola, modo redeunt ; ergo omnes illae experientiae probant perspicuitatem consistere in va- euolorum rectitudine.

Resp. neg. anr. & min. & ad prob. dico quod omnes illae experientiae nullo modo probant perspicuitatem consistere in rectitudine

vacuolorum, quae responsio , ut omnibus pro betur , quamlibet experientiam in particu lari explanare necesse est. Et ideo. Dico r. quod licet perspicuitas non praei e confistat in partibus aequo densis, tame*

150쪽

I3x Sec da pars P sicae,

perspicuitas requirit in corpore partes aeque dcnsas tanquam conditionem. Hinc vinum , attramentum , & alij liquores non habent perspicuitatem, quia non habent partes aeque densas , in illis enim sunt plurima admixta corpuscula ; in atramento res est clarissima; de vino etiam constat: Hinc si vinum distilletur, quia corpuscula illa cum faece remanent, nec in halitum ascendunt, ille vini mercurius qui vulgo aqua vitae vocatur , est

limpidissimus. His ita suppositis dico quod

aqua cum terra admixta ossicitur opaca, quia partes terrae non sunt cjusdem densitatis cuin partibus aquae, S ita impediunt diaphan ei tatem; aqua vero cuin sale admixta suam perspicuitatem non amittit , quia partes salis su ut ejusdcm densitatis cum part Ibu I aquae.

Dico a. quod propter praedictam rationem crystallus inter ignes fit opaca , quia mediante ignis calore crystalli pori maxime dilatantur , intra quos introducuntur plurima extranea corpuscula quae cum non sint ejusdem densitatis cum partibus crystalli, imis pediunt crystalli perspicuitatem. Dico 3. quod verum quidem est quod perspicuitas non consistit praecise in partium continuitate, plurima enim sunt corpora, quae habent partium continuitatem, S tamen non sunt perspicua , tamen ad perspicuitatem multum confert partium continuitas. Hinc fit quod vitrum tritum non est diaphanum , quia inter triti vitri particular, sunt innumerae cavitates & vacuitates ; igitur partes non sunt continuar ; ergo corpus

illud non est perspicum , & si recta ratio

consulatur

SEARCH

MENU NAVIGATION