장음표시 사용
161쪽
De mundo calor. Igrobi. I. sunt quaedam corpora in tenebris lucentia, ut lignum putridum, & quidam pisces dum corrumpuntur et atqui non potest reddi ratio illius luminis, nisi per motum particularum ; ideo enim lignum putridum
lucet, & pisces dum corrumpuntur , qnia 'parteS eorum moventur & evolant in ipsa
corruptione , ergo lux consistit in motu
Resp. ne g. min. quia falsum est quod lignum putridum & pisces dum corrumpuntur , luccant , quK partes eorum moventur;
si enim partes ligni putridi & piscium dum
corrumpuntur , moveantur, cur partes ali rum corporum in corruptione non etiam moventur, cur non emittunt lucem.
Obj. x. constat experientia quod quando in aliquo obscuro loco fricantur oculi , vel quando oculus aliquo gravi ictu percutitur, tunc videntur aliqua lumina : atqui non via dentur illa lumina , nisi quia oculi sunt in motu ι; ergo lux consistit in motu particuis
Rc'. neg. min. quia oppositum nobis Jsuadent lumina quae videmus , quando transimus de loco maxima luce superfuso in locum valde obscurum : non enim potest dici quod oculi tunc sint agitati, si vero dicat aliquis quod oculus est valde agitatus lumine in quo erat anica,non tamen potest facile probari,quod motus qui superest, sufficiat ad producendum talem effectum : quod autem talis motus non lassiciat, probatur exemplo scintillarum quae per aliquod tantum instans
videntur , quando aIiquo gravi ictu Percuti-
162쪽
tur Oculus Z Quis enim neget quod in hoe casu motus oculi non fit magis violentus, quam motus qui oculo imprimeretur a magis no lumine , & tamen talis motus non potest per longum temporis spatium nobis exhibero lumina , sed cum e magno lumine ingredimur in aliquem locum obscurum , per longum temporis intervallum videmus aliqua
lumina ; ideo illud solum Gemplum suadet quod solus oculi motus non producit lumen. Dicendum ergo quod quando videmus aliquas scin cillas , aliquid amid praeter motum est in oculis nostris ; humor enim crystallinus oculorum nostroum habet aliquod lumen ipsi naturale , quod cum sit exiguum augetur in quibusdam oculi partibus luminis refractione, quae fit per maximum oculi mo. tum ; ipse enim motus facit ut quaedam pelliculae oculi magis ad sc accedant, & cum retineant in se aliquod lumen per quod Iumen illii humori crystallino naturale augetur.
Obj. 3.&ult. ideb ni redula lucet, quia
emittit quandam materiam, sicut alia animalia sudorem ,& ita pellit & movet secun dum elementum in quo lux consistit, quod ex eo patet, quod nitedula moriendo lucere desinit ue ergo lux consstit in motu particularum.
Resp. ne g. ant. quia falsum est quod ni- tedula moriendo lucere desinat , cum con- set experientia quod nitedula in plures disesecta partes, exhibet tot veluti stellas, da- nec humor exsiccatus est ue ille autem humor habet talem qualitatem.
163쪽
De natura luminis, cθntra nonnul
N Ox ndum est quod quidam Philoso
phi asserunt lucem esse formam substantialem solis : alij docent lucem esse undum lationem alicujus substantiae fluidae , contra
Dicendum est lucem non esse sormam substantialem solis, neque unduIationem alicujus substantiae fluidae. Prob. conci . quo ad primam partem. Si lux esset forma substantialis in iale , esset etiam forma substantialis in igne & in aere, quia quod est forma substantialis in uno , est etiam forma substantialis in alio : atqui lux
non est sorma substantialis in aere; ergo nec in sole. Prob. min. sequeretur quod rece dente luce aer corrumperetur , quia corrupta forma substantiali, corrumpitur compositum,
sequeretur etiana quod aer S lol eisent ejundem speciei, cum haberent eandem specie sermam : atqui illa duo non poliunt dici , ut patet; ergo non potest dici quod lux sit Arma substantialis corporis lucidi. Prob. conci . quoad x. pari. Nulla subis stantia est per se sensibilis sensu externo : Sed lux est per se sensibilis a lansu externo, Cum videatur per se , di sit ratio videndi caete-
164쪽
ra objecta ; ergo lux non est substantia fluida. Obj. r. Lux cst fluida: atqui fluiditas potest tantum convenire substantia crgo lux est substantia fluida. Resp. dist. maj. Lux est fluida, metaphorice, con. proprie , neg. quia cum lux propagatur per medium non impeditum , si cutires fluida ., ideo per aliquam similitudine nidicitur fluida. Obj. x. & ult. quando lux diffunditur in aere, apparet in .ipso lumine diffuso quaedam undulatio; est ergo lux undulatio substantiae
fluidae. Resp. neg. eon seq. quia illa apparens un-dulatio provenit ex diversa dispositione me- dij, vel ex inaequalitate & agitatione aeris, nam dum aer vento agitatur Iumen in eo diffusum videtur quasi undulare.
pateticoS. D Icendum est lucem esse qualitatem rea- liem Physicam , non vero intcntiona- Iema Prob. Concl. quo ad x. pari. lux non est corpus , nec effluvium corpusculorum , nec
forma substantialis sio is, nec undulatio subis stantiae fluidae , nec pressio globulorum se-
165쪽
De mpndo Coelestἔ. 147 eundi elementi ; ergo est qualitas. Prob. Concl. Quoad h. parr. illa qualitas est naturalis & Physica quae Physice immutat subjectum in quo recipitur: atqui lumen reisceptum in aete, illum immutat Physice, illum denominat luminosum , quod non facit illud quod est tantum intcntionale ; species enim albedinis non denominat aerem album ; ergo lux est qualitas realis N physica . Si vero quaerat aliquis luminis , definitionem, respondendum qu bd ex Aristotele , Lumen est actia perspicue, ut perspicuum est 3 id
est actus seu forma, per quam corpus de perspicuo in potentia, redditur formaliter Se actu perspicuum , hoc est visibile & illustra una. Aristoteles autem loquitur de perspicuo interminato quod se toto lumen recipit , non vero in sola superficie . Plurima dicenda supersunt de lumine quae dicentur in tractatu de anima , ubi agetur de potentia visiva &de coloribu S.
ARTICULUS XIV. Vtrum 'lia fixae se planetae propria luce fulgeant.
DIcendum est primo stellas fixas propria
luce fulgere. Prob. i. si stellae fixae propria atque ingenita luce non fulgerent,nullo modo fulgerent,quia cum sint a lole remotissimae, praecipue cum
166쪽
sol in opposita coeli parte existit, vel nullum, vel certe admodum exiguam lucem ab illo
mutuari possent ι ergo stellae fixae propria Ringenita luce fulgenr. Prob. h. stellae fixae scintillant , illarum enim lux purissima visus aciem perstringit&oculi nervulos commovet: sic enim motum
illum scintillationis tremulum imprimit, adeo ut sol & stellae fixae intremiscere videantur. Secus accidit in planetis, quibus nulla vel parva admodum scintillatio comperit , quod sint corpora opaca quae lucem quid re regerunt, sed reflexione debilitatam, ac pluribus umbellis temperatam ; ergo stellae fixo propria & ingenita luce. fulgent. Dicendum est x. plane ras emendicata lueefulgere. Probatur: planetae tantum lueent secuniadum illam partem qua a sole aspiciuntur; ergo illud demonstat planetas propria luce
non fulgere prob. an r. I. constat quod luna non fulget in ea parte a qua non aspicitur a te x. benefleto telescopii deprehensum fuit, venerem & martem secundum aliquam sui parrem aliquando privari luee idem eo m-
pertum fuit in jove incurrentibus ejus satelliti bas inter ipsum & solem ι ergo planetae propria luce non fulgenr. Potest tamen dici, quod planetae habent aliquam propriam lucem , sed adeo exiguam , ut ad oculds nostros non perveniat 3 cum enim lux videatur esse coelestium corporum ma ime cognata proprietas , videtur lux quaedam planctis concedenda ,
167쪽
V Aria de influxu coelorum opinati sunt Philosophi, quae omnia hac in quaestio
Vtrum corpora Caelestia mo*eantur ab intelligentiis.
DIcendum est corpora caelestia moveri ab intelligentiis sive angelis.
Prob. I. corpora caelestia moventur, ut per talem motum concurrant ad productionem formae perfectioris propria forma, scilicet ad productionem animae viventis ; siquidem corpora caelestia moventur ad causandas generationes in his inferioribus; ergo quado corpora caelestia moventur, non agunt ut causa principalis , sed ut instrumentum alicujus sebstantiae intellectivae: atqui omne instrumentum accipit motum a causa principali ι erso corpora caelestia moventur ab intelligentiis , non vero a propriis larmis et adeo ut singulis oris
168쪽
bibus coelestibiis singuli deputentur angeli ;nam ad efiiciendos tot tamque difficiles motus , diversae requiruntur intelligentiae quae
coe los moveant circulariter secundum inclinationem suae forma'. Prob. a. ex doctrina S. Aug. de trin. . cap. 4. ordo mundi exigit, ut inferiora corpora subjaceant superioribus, & ab iὶlis excitentur; ita pariter mundi ordo exigit ut corpora su periora subjaceant naturae spirituali,hoc est intelligentiis : atqui corpora superiora nempe coelos subjacere intelligontiis,est ab ipsis moveri 1, ergo coeli moventur ab intelligentiis. Obj. I. omne corpus naturale habet in se principium motus,cum natura sit principium motus & quietis : atqui coetu est corpus natu
rate ; ergo habet in se pincipium motus , &Proinde non movetur ab intelligentit'. Resp. dist. maj. omne corpus naturale habet in se principium motus , vel activum vel passivum , Con. activum tantum , ne g. quia ut aliquod corpus dicatur naturale , sefficit ut habeat in se principium passivum motus. Singuli autem orbes caelestes habent quidem in se principium passivum motus, quia possunt recipere motum ; & licet non habeant in se principium activum proprium , est tamen PrOportio inter illud o incipiu,& inter illud principium activum quia ut inter utrumque principium salvetur proportio, sufficit ut corpus e Veste habeat aptitudinem ad recipiendum motum ab intelligentia , & quod ipsa intelli- genita habeat virtutem ad imprimendum
Obj. a. motus quo moventur coeli est
169쪽
Te mundo Caelesti. Is Ita ratis: atqui talis motus non esset naturalis , sed violentus, si coeli moverentur ab intelligentiis. Prob. min. ille motus est violentus qui provenit a principio activo extrinsecor atqui si coeli moverentur ab intelli sentiis, ille morus proveniret a principio activo extrinseco ; ergo ille motus esset violentus. Resp. neg. min. ad cujus prob. dist. maj.
motus proveniens a principio activo extrinis seco pa sto non conferente vim, sed . eluctante, est violentus con . motus proveniens a principio activo extrinseco, passo conferente vim &non reluctante , est violentus , neg. quia cum corpus coeleste habeat a propria forma naturalem inclinationem motum, talis motus
non est violentus, quia ille motus dicitur tantum violentus qui provenit a principio cxerinseco , & rccipitur in subjecto habente reia
Obj. 3. si coeli moverentur ab intelligeniatiis, sequeretur quod illae intelligentiae nucquam Empi reum conscenderent: atqui illud non potest dici ; ergo nec aliud. Resp. neg. seq. maj. quia intelligentiae non ita alligantur coelis, ut nusquam possint Empircum conscendere : unus enim angelus potest substitui loco alterius sicuti angeli cust des scepe mutantur , ut docent plurimi sancti
Patres ; & licet nusquam empireum conscenderent , semper elsent beati , quia sciunt beatitudinem sibi deberi. Obj. ult. ignis & aer habent in se principium passivum ad motum circularem ergo si corpus coeleste habeat in se principium pasit .vum ad eundem motum circularc m , sequitur
170쪽
quod corpus coeleste non est substantia distinis cta ab elementari: atqui hoc est contra doctrinam Thomistarum ; ergo corpora coelestia non habent in se principium passivum motus, sed debent habere principium actiVum. Resp. dist. primam propo. ignis & aer habent in se principium passivum motus , per
accidens con. per se & naturaliter, ne g. quia corpora coelestia habent a propria forma su stantiali naturalem inclinationem ad motum circularem; ignis vero S aer habent tantum a sua forma substantiali inclinationem uat ratem ad motum sursum.
Vtrum orbes Coelestes moveantnrdiversis motibus.
D Icendum est coelestes orbes diversis moistibus moveri, scilicet motu ab ortu in occasum , ab occasu in ortum , & motu trepidationis, sive accessiis S recessiis , hoc est ab austro in septentrionem, & a septentrione
Prob. quoad i. pari. videmus quotidie solem , lunam caeterosque planetas , & stellas fixas paulatim ascendere supra Emisphaerium nostrum ex parte orientis , & pergere ad punctum meridianum, & in occasum. Idem cernere licet in umbris quae proiiciuntur a corporibus opacis ad lucem solis, lunae & alio.
