Propugnatio philosophiae Thomisticae. Contra Cartesium, Gassendum, Cabeum, Maignanum, caeterosque recentioris philosophiae propagatores. Tomus primus quartus. ... Authore R.P. Josepho Rivalier ..

발행: 1684년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

De mundo Coelesti. eonsulatur, dum discutitur hoc experimentum , i Ilico judicabitur nihil prorsus esse in vitro integro , quod non sit in trito , praeter illam partium continuitatem ; & si partes triti vitri in eodem situ atque eadem inter se positione in qua prius erant restituerentur , haud dubie vitrum illud esset diaphanum ; igitur

inter utrumque vitri statum, unicum contiis guttatis partium discrimen reperio S. Haec omnia honoratus Fabri lib. s. de diaphano &Opaco Propositione xx. his ita suppositis dico quod aqua est perspicua non veto nix , quia in aqua major cst partium continuitas quam in nive , inter enim nivi s partes plura sunt spatiola propter quae impeditur diaphane itaste quo etiam conjicitur contra gaiscndu,quod perspicuitas non potest consistere in vasuolis.

ARTICULUS X.

De luminis natura. CONTRA GASSENDUM. Notandum est l. aliquod discrimen in

tercedere inter lucem, lumen, radium,& splendorem. Lux formaliter est virtus proprie inhaerens in corpora luminoso. Lumen est eadem lux per medium diaphanum e musa. Badius est ipsa quoque lux securidum quod procedit a corpore luminoso ser lineum rectam. Splendor denique est lux ab aliquo corinpore opaco reflexa. Notandum est x.quod circa lucis naturam

152쪽

3ν Secunda pars F hysicae ivaria opinati sunt antiqui S recentiores Philosophi quoru omnium rejicientur opiniones Prima omnium quae refutanda occurrit est quorumdam antiquorum S gas endi: antiqui dicebant lucem elle corpus: ga flendus vero esse e fluvium corpusculorum I ita ut lux consistat in corpusculis quae indesinenter emanant a sole , & quae repelluntur ab objectis usque ad oculum. Dicendum est contra antiquos Philosopho & gallandum lumen non esse corpus, neque effluvium corpusculorum. Prob. si lux esset corpus , vel effluvium corpusculorum , sequeretur quod duo corpora possent esse in eodem loco naturaliter, quia

patet quod quando dies est, aer ubique illustratur , & tamen aer non est magis conde

satus per diem quam per noctem. Respondet gassendus qnod in aere sunt

plurima vacuola quae replentur lumine. Sed contiae quamuis enim illud verum effer, aer luce perfusus esset magis condensatus quam aer obscurus, immo esset magis durus, cum gassendus doceat duritiem eorpo- liis consistere in eo quod partes corporis sinteoncatenatae , & inter ipsas partes sint pauca vacuolar atqui aer luce perfusus non est magis condensatus quam aer obscurus, ergo lux ron est corpus , neque effluvium corpulculo-Pictbatur h. illuminatio seu productio lueis non posset fieri in instanti, quia nullum est corpus quod in instanti moveatur localiter. potest etiam dici quod si lux esset effluvium corpusculorum, sol deberet minui & consumt

153쪽

De mundo caelest;. 13 sper emissionem corpusculorum , nisi aliunde repararetur : atqui absurdum est dicere solem sua luce totum terrarum orbem illustrantem minui & consumi ; ergo absurdum est dicere quod lux sit corpus , vel effluvium corpuscu

lorum.

Obj. r. Arist. s. top. docer quod lux conflat partibus subtilioribus, quam flamma : &S. Aug. lib. 3. de lib. Arbi. cap. ait. Lu cem in corporibus primum tenere locum; ergo ex mente Arist. & S. Aug. lux est corpuF. Resp. I. Arist. lucis nomine intelligere ignem in propria sua natura qualem habet in sua sphaera juxta lunae coneauum. In materia autem aerea vocatur flamma & in materia terrestri dicitur carbo, ut observar. S. Tho.

Resp. z. S. Aug. per lucem intellisere cor pus lucidum. Et ita lux sumitur ibi inconcreto, non vero in abstracto.

Obj. h. quando sol radios suos directὸ vibrat in caminum; manifeste impeditur egre sus fumi ; ita ut deorsum pellatur a luee : atqui illius experientiae nulla alia causa potest assignari, nisi quia illuminatio fit per emin. sonem & effluvium corpusculorum qi ae motu suo fumum deorsum propellunt; ergo tu est effluvium corpusculorum. Resp. ne g. min. quia tune radiis εἰ calore solis excitatur quidam spiritus, seu flatus in supremo camini foramine quo agitatus aersumum div cc si nod E agitat , & ita facile exi-rum precludi r. Obj. 3. Lucis radii franguntur, reflectunis tur , & se se intersecant : atqui illa omnia

poliunt tantum convenire corpori , er8o I

154쪽

i 3 6 Secun/a pars Physica, dii lucis sunt corpus, vel em avium corpus

culorum.

Resp. I. retorquendo argumentum & dico quod si lux in emuvio corpusculoru consisteret non posset reflecti. magnum inquit Petrus Petitus de ignis & lucis natura exercitatione I s.

Hoc paradoxum iis qui lumen propterea quod reflectitur, corpus esse censent, sted tamen υerum esse ostendo. constat omnium opticorum decreturadium perpendicularem reflecti in seipsum, hoc est, per eandem lineam qua in Oecius est. Si itaque radius ex densissima globulorum solidissimο- sum strie conserpus est , eaque corpuscula ita confertim a sole excutiuntur, ut nullum inter

ipsa spatium esse post sic enim radium concipiunt 2 quaero qui posit intelligi talis radius in

seipseum reduci citra corporum eorum quibus conflat , penetrationem. Cette huic argumento non respondet gassendus ; dicit enim quod quamuis radius perpendicularis sensu iudicio videatur reflecti, non tamen revera reflectitur sed perpaulum declinat a perpendiculari propter solis motum. Sed quam haec gassendi responsio infirma sit duplici ratione probatur I. quia licet radius perpendicularis ob assiduam solis vertiginem

non eadem linea, qua incidit, revertatur, sed alia deflexa & contigua , semper tamen sequeretur radium non possc reflecti sine pe-NeIratione corporum. Radius enim reflectes occurreret semper alicui radio cum quo penetraretur. Probatur illa propositio quoad omIses partes: quantum ad primam certum est quod alicui radio incidenti occurreret radios reflectens. Quia ex gassendi sententia

155쪽

T e mundo coelesti. ' I37 ex quovis solis puncto radii secundum pyramidem in corpora illuminanda descendunt; ita ut a quovis solis puncto radii demittantur in puncta opposita corporis objecti' quantum ad secundam partem certum est quod radius

resectens penetraretur cum radio cui occurreret, cum nullum ut patet ex dictis 2 sit spatium per quod posset transire radius reflectens x. dico quod impossibile est quod radius deelinet & proinde quod reflectatur ,

quia quicumque radius impeditur a frequentia & densitate radiolum in eundem locum

confertim ruentium.

Resp. x. dist. mai. lucis radii franguntur &reflectuntur improprie con . proprie , ne S.Vel radii lucis reflectuntur per propagationem

eon. per motum localem ne g. quia corpus

frangitur & reflectitur proprie & per motum localem , non vero lux . Quomodo autem fiat illa reflexio in altero loco discurietur. . Obj. 4. ult. lux transiens per foran nati quod rotundum vςl quadratum , habet figuram rotundam vel quadratam; ergo est corpus, quia tantum est proprium corporis haribere figuras.

Resp. ne g. anr. quia lux de facto non habee figuram rotundam vel quadratam , sed videtur habere, quatenus sequitur figuram illius solaminis se se propagado per lineam rectam. Inst. ideo lux sequitur figuram foraminis; quia propagatur per lincam rectam & non per lineas colla te rates: atqui lux debet etiam propagari per lineas collaterales et ergo non sequitur figuram foraminis , sed habςx a , Suram ratione sui. Prob. min. calor & friq

156쪽

i Secunda pars Thysicae, gus quae sunt qualitates propagantur per lineas collaterales 3 ergo cum lux sit etiam qualitas , debet propagari per lineas colla

Resp. nc g. min. ad cujus prob. concessant. neg. conseq. R patitatem propter duplicem rationem. I. Lux potest propagari per solam lineam rectam , non vero aliae quali rates , quia hoc est privilegium lucis , ait Arist. cum sit qualitas omnium nobilissima. x. Quia lux sequitur determinationem agentis , scili cet solis: unde cum sol sit de torminatus ad agendum in omnes medii partes ex quibus

litica recta duci potest ad ipsum. Hi ne fit ut agat per lineam rectam,& proinde lux quae sequitur determinationem solis, agit S producit aliam lucem se se propagando per lineam rectam : calor vero & frigus non solum propagantur per lineam rectam , sed etiam per linea collat crates , quia non sequuntur . destruit nationem agentium a quibus producuntur. Quod autem lux sequatur determinationem agefitis, non vero calor & frigus , . conjicitur ex laoc quod qualitates quae possunt naturaliter conservari sine causa em ciente a qua sunt productae, possunt ei iam agere dc propagati , quin sequantur determinationem & directionem causa' emcrentis , sed .calor S sdigus possunt eonservari sine causa essio ciente, ut paret, S proinde nota sequuntur determinationem causae essicienti S ; cum aurem lux non possit conservari, u. patet, non potin ea iam agerc, quin sequatur dolet mina- eaonem soli4.

157쪽

ARTICULUS XI.

De natura luminis. CONTRA CARTESIUM,

Notandum est quod ad intelligendam,

ea te sit sententiam circa lucis naturami

presupponenda sunt duo principia quae ipse Philosophus admittit t. docet quod quodlibet eorpus habet inclinationem , ut moveatur secundum lineas rectas , nec unquam deflectit ab illa linea, nisi aliorum corporum. occursu, in aliam deflectere cogatur. a. Docet quod omne corpus, quod movetur circulariter , habet inclinationem ut recedat a centro motus. His duobus principiis ita suppositis, docet cariesus, quod materia subtilis ax qua coponitur sol, movetur circulariter propter occursum alterius corporis,dum ergo materia illa motu illo circulari movetur μο- natur semper a centro sui motus recedere , &illo conatu globulos secundi clementi circumjacentes premit. Idem docet cattesius de materia ex qua componuntur stellae fixae.

Notandum est 1. cartesium juxta testimonium D. du Hames, & juxta interpretationem D. le Grand, lucem a lumine distinguere ; lux est in corpore lucido et lumen in aere. Lux nihil aliud est juxta cartesii sententiam quam particularum insensibilium primi elementi , seu ignis purissimi agitatio celerri-

158쪽

I o Secunda pars Phnicae, ma; qua quidem globuli aetherei quibus

secundum elementum constat) undequaque premuntur, & ad rectas lineas impelluntur; vel ut D. Le Ggrand parte quinta de mundo& coelo. Lux est propensio ad motum,sive est actio in corporibus lucidis quae tendit ad motum aliquem producendum in corporibus pellucidis: hic igiur coelestium globulorum impulsus lumen vocitatur. Iuxta ergo illos Philosophos Cartesij sententia est, quod lux consistit in possessione sive in prima praeparatione ad motum, & quod lumen consistit in impulsu & motu coelestium globulorum, quia illi globuli impulsi & in oculos incurrentes , illam affectionem organo imprimunt, quam a lumine imprimi dicimus ; illi autem globuli incurrunt in oculos, quia propter ipsorum contiguitatem, illi qui proxime ambiunt materiae subtilis vorticem, extrudi non possunt, nisi omnes simul quoquover

sum extrudantur.

Dicendum est contra Cartesium Iunxeci non consistere in impulsu & motu globulorum coelestium.

Prob. t. si ex impulsu globulorum coelestium , sequeretur illa oculi affectio , quam lumen imprimere dicitur , toties euet illa affectio, quoties esset ille globulorum im-Pulsus : atqui falsum est quod toties sit illa astectio , quoties est ille globulorum impulsus I ergo , Sc. Prob. min. stante vento est ille globulorum impulsus , quia illi globuli

tam facile impelli possunt a flante vento quam a praedictis materiae subtilis vortici- β , arqui stante vento non sequitur illa aD

159쪽

De mundo coele II. I 4 Isectio, alioquin per nocte in flante vento in tenebris lumen videretur ; ergo falsum est quod toties sequatur illa affectio , quoties est globulorum impulsus. Prob. 2. talis globulorum motus & impulsus a nullo potest provenire principio ; ergo lumen non potest consistere in illo globulorum impulsu. Prob. ant. I. Mon potest provenire a quadam corporis lucidi inti escenisti , vel detumescentia quam aliqui diuto-lem , & systolem Vocant, cum talis motus in corpore lucido non possitconcipi. a. Non potest provcnire a vorti cc corporis lucidi , cum ille vortex nullus sit, quis' cnim circa flammam, quam praesentem proxime aspicir, hujusmodi vorticem , vel oculo, vel alio sensu percepit unquam. Praeterea licet circa flammam esset vortex Quomodo potest concipi quod vortex, alicujus exiguae flammae quae a longe videtur, habeat sufficientem Vim, ad tantum globulorum molem pellendam ad oeulum conspicientis ', ergo, &e.

Prob. 3. posita illa hypothesi non potest explicari quomodo lux solis vel alicujus stellae fixae possit in instanti ad oculum pervenire ; ut enim lux solis ab oculo conspicientis percipiatur, debet ab ipso percipi solis motus

in quo lux consistit, motus aurem non potest

fieri in instanti, & proinde lux solis ad oculum in instanti non potest pervenire ergo non est admittenda Cartesii hypothesis. Respondent duabus partibus hujuς argumenti duplici modo nonnulli recentiore .

I. Ad primam partem dicunt aliqui quod

lux in momento diffunditur, quia in momento , visux solis motum percipit i sicuti

160쪽

I4r Secuηda pars Thrsicae, aiunt , siquis extremo baculi, vel coelum ipsum tangeret, eodem instanti hunc motum manu , perciperet. Nonne caecus baculi adminiculo lutum a lapide discernit Z Duritiem , figuram , molemque corporis baculo dignoscit ; neque necesse est ut species a lapide per baculum transmittatur. Sic ubi corispus lucidum sua agitatione globulos coelestes

per totum aera diffusos movet, eodem te mispore visus hunc motum percipit. 1. Ad secundam partem dicunt & fatentur nullum motum fieri in instanti, sed dicunt quod in eo motu in quo actio luminis consistit, non mobile aliquod transmittitur, seium olus ipse ab uno corpore in aliud uranseris tur. Sol enim qui lucis est principium, ad oculos nostros non transmittitur , sed ejus motus ad oculos nostios continuatur , ope materiae subtilis, quae aeris aut pellucidorum corporum meatus seu poros impler. Sed contra primam responsionem dicendi quod exemplum baculi, lumidis perceptionem & propagationem non explicar. I. Quia

globuli illi non siint solidi ac rigidi initar

hac illorii, ut uno atque eodem tempore Omnes parreS moveamur. a. Quamvis essent solidi,non possent simul moveri, quia ideo partes baculi simul moventur, quia sunt continuae: atqui globuli non sunt continui, sed contigui; ergo licet partes baculi simul movean-rur, non possunt simul moveri illi globulli. Sed contra secundam parim respondendum quod posto , quod non sit motus , est saltem communicatio motus Quomodo autem illa motus communicatio possit fieri instanti,hoc non potest coucipi.

SEARCH

MENU NAVIGATION