Propugnatio philosophiae Thomisticae. Contra Cartesium, Gassendum, Cabeum, Maignanum, caeterosque recentioris philosophiae propagatores. Tomus primus quartus. ... Authore R.P. Josepho Rivalier ..

발행: 1684년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

tium, quod circa luum centrum movetur ab occasu in ortum S ille motus conficitur ipatio viginti quatuoi horarum & quod eadem inclinatione propria a Septemptrione in Austrum & ab Austro in septemptrionem mO-vetur. His in ita praefatis. Dicendum est non admittendum esse systhema Copernicanum. Prob. illud systhema non est admittendum, quod docet solem esse in medio mundi immobilem,& terram diversis motibus moveri: atqui illa omnia docet systhema perninum , ut patet ex ductis; ergo &c. major propositio quae maxima indiget probatione, in subsequentibus arti eulis probabitur et sit

ARTICULUS II.

Vtrum terra in Medio mundi sit constituta.

DIcendum est contra Compernicum, &alios recentiores Philosophos , terram esse collocatam in centro mundi. Prob. illud corpus est in medio & centro mundi,cujus pariet aequaliter distant a firm mento ; atqui omnes partes terrae aequaliter distant a firmamento ; ergo terra est constitu. ea in medio & ceutro mundi. Prob. min.cxi-

232쪽

De mundo elementari. ars stat aliquis in quocumque loco sublatis varulium & montium impedimentis , tunc secundum Astonomos, ille videret medietatem fi mamenti, & sex Zodiaci constellationes: at qui rate Phoenomenon non potest explicari, nisi terra distet aequaliter a firmamento I Et nim si ex una parte esset propinquior , qui existeret in illa non urderet medietatem firmamenti , & sex Zodiachi constellationes 3 ergo Omnes partes terrae aequaliter distant a

firmamento.

obj. Sol est in medio ge centro mundi aergo terra non est colloeata in centro mundi. Prob. ant. nobiliori corpori debetur nobilior locus: atqui sol, cum sit corpus totum munis

dum illuminans & vivificans , est omnium corporum nobilissimum e medium ver mundi est locus nobilissimus; ergo sol in me

dio, si ve centro mundi est collocatus. Resp. ne g. ant. ad cujus, prob. dist. a.parta min. mediu naturae est locus omni u nobilissiamus , Conc. medium magnitudinis 3 neg.quia

duplex assignatur medium in mundo , aliud se ilicet naturae, & aliud magnitudinis. Medium naturae est illa pars mundi in qua residet virtus conservatrix totius naturae, quale

est cor in animali r medium magnitudinis est pcinctu dividens corpus in duas parres aequalis magnitudinis. Medium quidem naturae est locus nobilissimus e unde cum tale medium siecori pus coeleste , ut pote omnia suo influxu conservans&vivificans, ii tanquam omnium

corporum nobilissimo debetur talis locus.

233쪽

xis Secunda pars P0sicae ,

ARTICULUS III.

Vtrum terra in centro mundo fit immobilis.

CONTRA COPERNICUM.

Dicendum est terram in centro mundi esse immobilem. 'Prob. I. plurimis auctoritatibus scripturae

sacrae quae expresse probant terram non mois

veri. Siquidem psal. 1o3. fundasti terram svra flabilitatem suam, non inclinabitur in seculi. Psal. Etenim firmavit orbem terra qui non commovebitur. Psal. In generationemo generationem veritas tua e fundasti terramo permanet; ergo terra est immobilis. Prob. a. quibusdam aliis auctoritatibus Scripturae sacrae quae tacite probant terram non moveri, quia docent solem moveri. Siquidem Salomon fecies. r. pronunciat ,

Solem oriri ct o didere O redire ad suum locum ut inde rursus exoriatur vadit ad a frum ci circuit per Aquilonem. Lib. Iosue dicitur quod Sol stetit ipsius maximi ducis preo cibus & imperio, Stetit itaque Sol in medio caeli, O non fesinavit occumbere spatio unius diei ; non fuit antea nes poseat tam longa dies , obediente Tomiηo ioci hominis, O pugηante pro Israel: Quod si Sol immotus saret, &

terra circa euui moveretur, non debuisset dicere

234쪽

De mundo elementari. a Ιν cete Iosue, Sol ne moveam , sed potius deis buisset dicere, Terra ne movearis; ergo, &c. Rei pondent nonnulli, quod in iis Iocis Scriptura S. loquatur secundum nostrum momdum considerat,di,apprehendendi, concipiendi ,& sed dum quod apparet respectu nomstri. Quia ita se habent haec corpora in comparatione ad nos, prout describuntur a communi,vulgarique hominum Philosopha.di ratione : ita ut. terra non se se habeat per modum stantis, & immobilis, sed per modum circum ambientis eam. Et ita S. Scripturam vulgari & communi loquendi modo uti: quia nostrae visionis respectu terra potius in cenistro subsistere immota , S Sol illi circuminvolvi videtur, quam oppositum: ut illis evenit qui navi ad oram fluminis vehuntur, quibus littus retro moveri, & illos deserere.

cuncta etiam quae extrinsecus sunt ad motus illius imaginem moveri videntur; non auistem quod tamen verum est 3 ipsi ultra se

progredi sentiunt. In quam sententiam apud Virgilium AEneas introducitur dicens lib. s. AEneid. Provehimur portu , terraeque, urbesque recedunt.

Sed contra illos, dico quod certe temera rium est sine ullo gravissimo funda meto a li te rati sacrae Scripturae sensu recedere ; si enim liceret Sacrae Scripturae auctoritates secun dum sensus metaphoricos interpretari , nihil certe auctoritate Scripturae posset proba

ri , quia semper potest dici quod Scriptura se eundum nostrum loquendi modum loquitur.

235쪽

De mundo elementari. a Isstitutus videtur; ergo terra realiter & Physice constituta est in libra : sed terra constituta in libra emeit Autumnale tempus ; ergo ai. Martii die incipit Autumnale tempus, sitam ut & incipit vernum tempuS , ergo annuas tempestates confundit sententia Cope nici.

ARTICULUS V.

Virum terra mo*eatur motu diurno circa proprium axem. CONTRA COPERNICUM.

D leendum est contra Copernicum,terram

non moveri motu diurno circa proprium

axem.

Prob. i. si terra supra suum axem maxima ecleritate moveretur, male haerentes sibi par ticulas excuteret, & quaecumque ad motum terrae volutarentur, ut lapides, homines, aliaque animalia , cum non sint a Exa terrae, deberent recedere a terra et atqui illa oninia 'absurda sunt; ergo &c. hoc argumentum prae cipue valet contra Cartesium Copernici systhema admittetem. Cum enim doceat quod, omne corpus quod movetur motu circulari,habet inclinatione ut recedat a centro motus: cum ex eo de Philosopho,terra moveatur motu circulari , &ad motum terrae eodem motu circu

236쪽

Iao Secunda pars Thrsicae , lari moveantur lapides , homines, aliaque

animalia, sequitur evidenter, terrae partes , lapides , homines , aliaque animalia , debere ab ipsa terra magno impetu resilire. Respondent huic argumento Copernicari, dicunt enim quod terra motu suo non excutit male haerentes sibi particulas, quia terra Omnes suas particulas magnetica vi sibi dex incit. Sed contra: illa vis magnetica non impedit quin pulvis & paleae hoc glutine terrae coh renteri acile & minima etiam vi excutiantur; ergo illa vis magnetica non impediret, quiat crrae partes , maximo illo impetu exeuis

terentur.

Prob. i. si explodatur eadem bombarda ex eodem loco, cum eadem quantitate pulveris tormentarii, ejusdem rationis, & cum carre riis circumstantiis aequalibus, modo in ortum, modo in occasum, globi ab ea emissi debent ferri ad inaequalia intervalla, ita ut alter longius in occasum seratur , quia interim partes terrae in occasu cxistentes, obviabunt globo, tendentes in ortum ; existentes vero in ortu, in quas ea surus esset globus, si terra staret, fugiunt ipsum globum versus ortum. Hoc autem falsum esse, docere potest experientia : &ne quis talem experientiam nondum factam

esse dicat, poterit facile fieri in hominis saltu, modo in ortum, modo in occasum ex eoisdem loco totis viribus saltantis. Hoc argu mento Copernici sententiam rejicit Vincen

obj. r. si terra non moveretur, eaderet; ergo terra debet moveri. Prob. ant. corpu

237쪽

De mundo elementar=. 212 gravissimum non potest in aere pendere immobile , sed debet magis assidue moveri, ur' ibi possit existere; videmus enim gravia quae libet , ut lapides sursum projectos, pilas ferinreas tormentis bellicis explosas , cessante motu necessario aerem deserere , & in terram eadere: similiter videmus volucres ces sente alarum motu , & corporis agitatione in terram cadere : atqui terra est corpus omnium gravissimum et ergo terra cessante motu eaderet. Resip. neg. ant. ad cujus Prob. neg. mal.

& parie. quia lapides sursum projecti, & pilae

ferreae tormentis bellicis explosae, ideo cessante motu cadunt in terram , quia motus ipsis impressus, lapides sursum projectos,& pi-Ias ferreas tormentis belli eis explosas e centro , & loco naturali abstrahit & removet; ideo ubi cessat motus , ad centrum tendunt S redeunt, sed terra , cum semper sit in loco naturali, semper ibi sine motu potest conserva ri. obj. a. Maris aqua reciprocis fluctibus agitatur & movetur : atqui illud non contingitini si quia terra movetur, quia sicuti impossibile est, ut aqua in vase conteta moveatur, Iam se immoto remanente , sed cum vas deprimitur & elevatur, aqua versus partem inclinantem procurrit; ita non potest dici quod mari S aqua reciprocis agitetur fluctibus, teris immobili remanente ue ergo terra movetur. Resp. neg. min. quia non potest diei, quddreciproci maris fluctus proveniat a terrae motu ; si enim terra moveretur , motus esset regularis & uniformis in omnibus terrae parin

238쪽

212 . secunda pars Thysicae, tibus, & ita fluxus & refluxus in omnibus maribus essent aequales. Praeterea mare assiduis agitaretur fluctibus, nec unquam tranquilinium quiesceret, cum semper terra moveretur: neutrum tamen contingit 3 ergo reciproci maris fluctus non proveniunt 1 terrae motu .

obj. 3. natura, non facit pluribus, quod potest paucioribus efficere : atqui per diuris num solius terrae motum potest idem praestare quod facit per motum vastissimorum corporum , scilicet diversitatem diei , ortum , me ridiem , & occasum ejus ; ergo terra debet moveri moru diurno. Resp. neg. min. quia cum non possint fieri generationes rerum sublunatium sine influxu coelorum , & cum ad talem influxum necessarius sit motus , proinde quidquid fit per corporum coelestium motum , non potest fieri per

motum terrae.

Obj. 4. Terra omnium quaecumque sinu gestat, mater est, cam omnia ex inexhaustis ditissimi gremii divitiis extrahat & producat, S cam omnibus enutriendis necessaria aliis menta sufficiat; sollicitum igitur piae matris amorem imitatur, quid pia mater praestare soleat, vobis innotescit, quoties liberis involvendis operam dat, ignem accendit, se ipsam prius igni obvertit, mox liberos ordine &successive arripit , modo tenellatos pedes ,

mox ipsorum molliculas manus,nimioque torpentes frigore eaeteras tosius corporis partes ad ignem admovet, ut ipsas benefico ignis calore fovear. Ita felici piae matris cxemplo adhaerens natura, efficit ut terra liberos vivi in

sca solis virtute reficere desiderans, se ipsam

239쪽

De mundo eumentari. 21 Iprius exponit soli, mox quidquid in sinu continet , ordine & successive fovendum immoto objicit soli. An non quid absurdum & naaturae repugnans ageret mater uberis involis vendis-imenta, quae liberos humi jaeentes &immotos relinqueret, circa quos praepostere ignem morularia converterer & circvraduceret , nullus qui non rideret novam & inutilem sollicitae matris artem, nullus qui mox in is nienti matri non diceret , immotus relin

quendus ignis tranquillius minorique cum molestia igni quiescenti poteris exponere fialios & obvolvere , ita nullus qui ineptam naturae operationem non depraedicaret, si solem mobilem circa, verram circumdueeret, cum

possit efficere tranquillius ut terra mobilis sese ad solam quiestentem convertens, necessa rio solis influxu resistat omnia quae gremio sustinet. Resp. eo & fateor hanc matrem liberis involvendis intentam insanire, si ignem mobilem praepostere circa Iiberos involvendos Converteret, quia peccaret contra praescriptas naturae leges, quae vula ut ignis immotus quiescat,quia non indiget motu,ut sibi opposita corpora calefaciat At natura a primo mundi

exordio instituit, ut sol ipse moveretur, &continuo motu sine quo, ut jam probatum fuit , non porcst in haec inferiora influere γomnes immotae terrae partes sua luce illustraret, terraeque liberos iso calore foveret &reficeret.

240쪽

ARTICULUS VI. De s emate Tychonico.

N Ox ndum est quod systhema tyehoni

eum est permixtum ex systhemate eo pernici, & ex systhemate prole mei. Docex enim cum ptolemeo quod terra est in medio mundi constituta immobilis , quod circa terram moventur stellae fixae, sol & luna. Docet cumCopernico,quod circa solem ranquam circa proprium centrum convolvuntur quin que alii planetae, venus quidem & mercurius supra terram, alii verδ in circulis excedentiis bus terram. His ita constitutis, vult rycho quod spatia a terra usque ad firmamentum

sunt fluida, & quod in illis spatiis sol annuo

cursu terram circumeat,& secum trahat quinque planetas, cum illi interim suos proprios motus perficiunt circa solem, mercurius trimestrem, venus octimestrem, mars biennem, Supiter annorum duodecim , Saturnus tri ginta. Vult etiam tycho, quod firmamentum motu diurno cirea terram voluitur, & quod eundem motum habent luna & sol, caeterisque planetae quos sibi devinctissimos, semper secum trahit. Haec omnia patebunt in Prae senti figura.

SEARCH

MENU NAVIGATION