Propugnatio philosophiae Thomisticae. Contra Cartesium, Gassendum, Cabeum, Maignanum, caeterosque recentioris philosophiae propagatores. Tomus primus quartus. ... Authore R.P. Josepho Rivalier ..

발행: 1684년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

De me te oris. insuperiorem nubem liquefacit & deinde conia densat & ita ponderosiorem reddit, ita ut illo pondere impulsa cadat in inferiorem. Dicendum est falsam esse Cartesii senten

tiam . .

Prob.tribus rationibus. I. Quia non potest concipi, quomodo superior nubes in inferiorem cadat, si enim caderet in inferiorem, quia per calorem ponderosior seret, seque retur quod inferior nubes supra nostrum ea put deberet cadere , quia per calorem , cui magis est expo fita, ponderosior fieret, aerenim nubem inferiorem ambiens calidior est, quam qui superiorem nubem circumdat,quia quo magis a terra recedit aer , eo frigidior est. E. Quia etiamsi superior nubes in inferiorem caderet, videtur impossibile , ut lapsus unius nubis in aliam , cum ex istiusmodi minutis nivis flosculis & levibus consistant, tam stupendum edat sonum ; non magis profecto , nec aeque facile ac unius spongiar in

alteram casus tam horrendos sonos excitare

postit. 3. Si nubes superior in inferiore tanto impetu caderet, de rent saltem ingentes &pod crosiores superioris nubis partes ad terras usque supra nostra capita cadere, quia nihil motum illarum partium cadentium posset impedire , non quidem nubes inferior, quam

Cum maxime raram & minuς ponderosamsiapponat Cartesius, hanc facile possent permeare ponderosiorcs superiores nubis par res. Obj. i. tonitru potest oriri ex nubium collisione, juxta nonnullos peripatetico ι erSo Potest etiam oriti ex lapsu unius nubis in aliam.

252쪽

Resp. neg. consi & par quia nubes ex quibus juxta quosdam peripateticos ) aliquando oritur tonitru , sunt maxime densat ; & ita mirum non est , quod ex illarum collisione

oriatur fragor: nubes vero quarum una in aliam cadit, cu sint maxime rarae,non possunt fragorem edere majorem , quem magna laneorum flocculorum moles in aliam hujusmodi molem cadentium fit excitatura , cum Ianeorum flocculorum contextura nivalium flocculorum cotextura multa sit compactior. Obj. a. magnarum molium unius devolutio a jugis alpium soni cujusdam tonitruo similis causa est 1 ergo lapsus nubis ex nivalibus flocculis compostae in aliam eisdem partibus constantis potest maximum fragorem edere. Ita Cartesius loco iam citato Resp. I. ne g. coni. & paritatem quia ut ait vincentius in sua discussione peripatetica 4.

parte princ. sect. 18. num. 249. comparatio

illa quam addit Cartesus de sonitu facto anive cadente e montibus , magna mole in valles subiectas non multum suadet, quia fragor ille oritur ex collisione aeris cum alio aere in cavernis rupium existente, cavernis iblis , antrisque multum ad fragorem illum iu-Vantibus, qui cum inter nubes non adsint, non possunt sic in illis effici tonitrua adeb horrenda, qualia a nobis saepe exaudiantur. Resp. a. ne g. eandem consequCritia mquia ut ait Henricus Morus Cantabrigiensis in suo Enchiridio Meia physico cap. 18. Diam. . sic enim refutat sententiam Cartcssi &quod ad instantiam spectat de strepitu illo tonitrali quem Devolutio nivis in Alpibus exci-

253쪽

Demeteoris. 237tar, non est praesenti causae satis ae commodata e nubes enim nivalis non satis prope ac incedit ad consistentiam, gravitatem , ac firmitudinem illarum nivis molium quae in Alpibus reperiuntur, multoque minus inferior nubes ad ipsius terrae soliditatem contra quam alpinae illae nivis moles deturbantur, ut taceam de cavitate Vallium quae procul dubio strepitum auget. Obj. 3. constat experientia quod tonitru

frequentius est in aestate quam in Hyeme ratqui illud non potest explicari, nisi per sententiam Cartesii , quia illud non contingit nisi propter defectiura caloris in Hyeme qui superiorem nubem liquefaciat. Hinc liquet,

inquit Cartesius Mer. cap. cap. 7. num. 6.quare Hyeme rarius bἱc apud nos tonet, quam

IMate ; tum enim facilὸ calor sufficiens nubibus di solυendis ad superiores usque pertingit;

ergo &c. Resp. ne g. min. quod enim tonitru frequentius sit aestate, quam Hyeme, hoc non ex eo fit , quod superiores nubes facilius tune liquefiant quam inferiores, sed quod vi solis major tunc temporis exhalationum coinpia e terra in aerem ascendat.

254쪽

x38 Secunda pars Pissica,

ARTICULUS III. De fulmine, fulgure se tonitru.

CONTRA GASSENDUM.

Notandum est, quod Gassendus unum

praecipue docet quod refutandum videis tur 3 docet enim quod fulminea flamma inistra sinum nubis non concipitur, sed quod exhalatio ignem concipit Mubi est prope ter

rare .

Dicendum est eontra Gassendum , exhalationem ignem concipere intra sinu na nubis. Prob. s. si exhalatio illa prope terram ignem eonei peret, illud eum magno strepitu fierer, qui prope teriam etiam audiretur, quod tamen est contra experientiam 3 ergo&c. a. Si illa exhalatio ignem propε terram Conciperet cum momentaneo fulgore brevidissiparetur , & tamen constat fulmineum is-nem diu perseverare ; ergo &c, si exhalatio

jam accensa e nube non egrederetur , nihil corte posset illam accendere ; non quidem motus,licet enim motus in plurimis aliis comporibus calorem producat, vel propter densitatem quam babent, vel propter percussi omnem quae fit inter corpora, hunc tamen ef Etum non potest produeere n nube quae sufficientem non habet densitatem,ut ex solo m au possit calorem concipere.

255쪽

ARTICULUS IV. De effectibus fulminis.

Dicendum est plurimos elle effectus fulis

minis.

Prob. & explic. conci . primus effectus fulia minis est quόd illa quae fortius resistunt, ut lapides, ferrum hujusmodi, vehementius

conterat. Huius ratio est, quia dum majorem resistentiam vincere conatur , vires resumit ,

diutius immoratur , & fortius agit: quando vero corpora sunt subtilIcira , fulmen non inis sistit , sed per poros corporum velocissi nidtransit, & citius defluit quam possir loedere, ita carne illaesa, nullaque ignis nota exterius impressa remanente , ossa comminuit, vagina integra existente ensem liquat, illaesa vesterorpus consumit, integi is sacculis aurum disolvit. Secundus effectus est, quod dolium liquando consumitur , vino interim non deinluente , sed diu stante ; dolium consumi. ar ob resistentiam, vinum vero non defluit , uia calor liquores sicca exhalatione admix- ,s facile addensat. Hoc enim pacto nitrum,l, aliaque similia concrescunt et contrariumrb aliquando eontingit 3 ita ut vinum conis miriar accerrimo fulminis calore , & do. na in raetum remansi, quia constat aliquanori a recla rariori S non resistente. Tertius retias est quod venenum auferat serpenti , aliis vero anima tibus ,& eriam vino

256쪽

24o secunda pars P suae ,

venenum infundat: Ratio prior Is est,quia venenum , utpote frigidissimum valde iesistit, quae resistentia non vehementissimo fulminis calore superatur, & ita venenum consumitur: ratio posterioris est , quia fulmen comis ponitur ex multis exhalationibus sulphviis; unde habet odorem sulphureum. Constat etiam aliis qualitatibus nocivi, quibus inficit corpora quae tangit; unde qui potat vinum fulmine contactum , emoritur, aut saltem mente dejicitui . Plurimi sunt alii effectus d - quibus ratio facile reddi potest

ARTICULUS V.

De Cometis.

Dicendum est cometam esse meteorum ignitum,compositum ex exhalatione sicca & calida , pingui & crassa & habente partes inter se cohaerenteS. Prob. & explic. concl. r. Dicitur mete inrum contra illos qui existimant elie stellam, vel conjunctionem plurimarum stollarum , quod falsum esse constar, cum cometa: cICLcant & decrescant, & tandem dis olvantur,& cum infra coelum lunae semper existant. a. Dicitur meteorum ignitum, adversus eosqu1 assirmant cometam non esse exhalati O-nem accensam ,- sed solaribus radiis tantum collucentem squod falsum esse constM.JNam omnibus manifestum est cometam accCnsum apparer ὀ nocturno etiam tempore 3 etiam si

terra

257쪽

de Meteoris. 2 61 terra inter ipsum & solem interponatur. i Issa autem exhalatio accenditur, vel motu proprio , vel particulis ab igne iuxta concavum lunae existente decidentibus in exhaltionem. Dicitur constare materia sicca & calida, quod constat ex eo quod cum aliquis cometa apparet , tum ingentes venti maxime vigent propter magnam cxhalationum copiam quae

tunc aerem occupant. q. Dicitur constare

materia pingui & viscosa. Quod patet ex eo quod conceptum ignem diu retinet: & propter Candem rationem cometa habet partes inter se cohaerentes. Plurima autem quaeri solent de cometis. i. Quaeritur quaenam sint cometarum figurae. E. Qui motus. 3. Quae duratio. 4. In qua coeli plaga producantur.3. Quid praenuntient cometae , quae ut omnes quaestiones solvantur. a. Dico in cometis diversas esse s guras, secundum diversam materiae dispositione. CO- metae cnim alii sunt criniti, quando exhalatio habet partes medias crassas vel densas, extrema 1 vero subtiliores. alij sunt barbati, quando exhalatio ex una tantum parte,& non Ionge porrigitur : alii sunt cauda ii, quando exhalatio longe protenditur ad modum alicujus fasciculi: similiter sunt divorsi colorcs secundum diversam materiae dispositionem.

Σ. Dico quod cometae moventur circFilari-ror ab ortu in occasum, qui motus comunicatur illis per sit prcmam acris regione quae mO vetur etiam circularites , & quae recipit talem

motum ab igne existente juxta concavum lunae 3 ignis autem movetur circulariter a coelo lunae, quod secum rapit ignem ab ortu in oc-

258쪽

a 4 x secunda pars Thysicae,

casum ob summam comiguitatem quam ha- bet cum ipso igne ι cometae tamen non mo. Ventur tanta celeritate , quanta ipsum coelum movetur, quia ignis & aer , cum sint naturaesiuidae, non possunt recipere totum impulsu maccelo,&consequenter non possunt comunicare tantum motum cometis ; vel ipsi cometae obmolem & addensatam materiam, non possunt aeris celeritatem assequi: cometae etiam moventur ab austro ad septentrionem , vel a septentrione ad Austrum , & ille motus, vel provenit, ab influxu alicujus sideris, vel dicendum quod ille motus non est proprius. Cometa enim non totus simul accenditur,

sed ignis successive & paulatim serpit ad pabulum idoneum & dispositu in , & ita cometa

videtur moveri ι & propter eandem rationem cometae videntur aliquando moveri, modo sursum , ni odo deorsum. 3. Dico quod cometarum duratio modo major, modo minor est secundum parvitatem vel magnitudinem materiae ex qua formanis

4. Dico quod cometae generantur in Q prvina acris regione, & in quacumque coeli parte. Prima pars conjicitur ex mobu cometarum ab ortu in occasum qui non potest illis communicari per mediam aeris regionem , quia tali motu non movetur. Et Praeterea media aeris regio frigidior est, quam diutius flammam subsistere patiatur: secunda pars con jicitur ex eo quod cometae diversis Icmpoli

bus sub diversis coeli partibus visi sin s. s. Dico quod plurima praenuntian cometae: I. Significant magnam vim ventorum Sterrae

259쪽

de Meteoris. 243

motum, quia quando cometae generantur,mam gna & crassa exhalationum copia e terra elemvatur : Si liberum & exitum non invenerit, concutit terram, & inde fit terrae motus 3 Si vero liberum exitum invenerit, magna eX-halationum pars remanet in media aeris reis gione , ex quibus exhalationibus causantur venti. a. Significant terrae sterillitatem & f mem, quia illae exhalationes, cum sint in magna copia, totum terrae succum consumunta . Denique saepissime enuntiant magnatum ac principum mortem; quia ut ait Damasceis nus lib. 1. de fi d. orth. cap. 7. cometae sun

signa ad id diυinitus destinata.

ARTICULUS VI.

De Cometis. CONTRA CARTESIA NOS.

Notandum est quod de cometis plurima

docent Cartesiani I. docent quod ex partibus crassioribus & irregularibus tertii elementi formantur, nam imaginandum non es inquit Ant. le Grand s. parte de mundo &coelo art. Is . queos cometas sit, O illorum inιeriora flammam permeare , cte. Oportet ergo cometas ingentes cras oris materiae massas esse qua acceptos a sole radios ad oculos nostros reis mittunt. a. Do*ent quod cometae in spatio , quod i iter fixas & saturnum interjacent, debent collocari. Sed quoniam spatium in- XL

260쪽

1 4 Secμηδε pars Phyircae , ter fixas & saturnum, est immensum , dicunt Cartesiani cometas quantumvis ingentes non videri, si multum a nostro coelo absint, quia lumen , quod a coelo mutuantur , valde debile est ue unde quando cometae ad fixas nimium accedunt , nullatenus apparen r. Dicendum est falsana Cartesianorum semistentiam. Prob. i. falsum est quod cometae non sint igniti, ut jam probatum fuit 1. Cometae non possunt esse supra sarurnum , quia juxta etiamryclionis mentem,cometae non in tanta visu nistur .altitudine , cum in eis observare liceat parallaxes, & alia phoenomena quae in satumno nequeunt observari Obdistantiam ejus a terra a. falsum est quod comet e intra coelos

possint discurrere , cum coeli sint solidi ut jam probatam fuit ;ergia, Sc.

ARTICU LU S VII.

De variis mete oris ignitis.

D Icendum est r. varia esse meteora , cti inpressiones ignitas in aere apparentes. Prob.& cxpl. prima impressio ignita quae frequentius apparet in aere , dicitur sidus eris rans, vel stella cadens , quae componitur ex materia crasia uniformi & in lonsum proten se quae successive flammam concipit ita' ut eadem pars ignita,videatur moveri & errare. Oecunda impressio dicitur capra saltans , ut

SEARCH

MENU NAVIGATION