Propugnatio philosophiae Thomisticae. Contra Cartesium, Gassendum, Cabeum, Maignanum, caeterosque recentioris philosophiae propagatores. Tomus primus quartus. ... Authore R.P. Josepho Rivalier ..

발행: 1684년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

de rueteorta plurima cum epicuro supponit pag. IOIs. a. Supponit corpus illud esse durum intercuisius partes sunt minora vacuola. x. Supponit quod sola corpora , quae habent superficie planas , possunt aliquid durum eincere , quia nihil vacui inter latera habent. 3. Supponit quod si corpora non plana ,ine potissimum sphaerica intercipiuntur planis,tum impeditur soliditas. . Supponit quod corpuscula caloris sunt orbicularia , & quod corpuscula frigoris habet figuras planas. s. Supponit in aqua esse varioru corpusculoru mixtura', ita ut in aqua fluida sunt corpuscula orbicularia quae aquae fluiditatem faciunt, quia relinquunt aliquid vacui, his ita suppositis docet quod aqua durescit i. gelu, quia corpuscula orbicularia quae in ipsa sunt, extenduntur, sive id sat coarctantibus mutuo se , quae intra eandem aquam sunt, corpusculis planis; sive subingredientibus ex aere in aquam , planis item corpusculis, quae orbicularia eadem ex aqua explodant, & cum planis, quae in eadem

aqua remanserint, coadunentur. Docet ergo

G assendus quod congelatur , quando nihil vacui inter partes remanet, quando scilicet corpuscula orbicularia, quae in aqua sunr, ex ploduntur ex ipSa. Notandum est 3. ripateticos docere quod frigus , & aliquae exhalationes terreae, aquae - admixtae, sunt causa congelationis. Dicendum est Cartesium non bene assignare veram causam congelationis.

Prob. t. Ex illa opinione sequeretur aquam ex nati a sua esse congclaiam : atqui non po test dici quod aqua ex natura sua sit congela

282쪽

L66 Secunda pars Phnicie,

ta, quia congelatio est opposita ', quae fluiditati& humiditati; ergo congelatio non provenit ex defectu motus globorum secundi Elementi. Prob. seq. maj. aqua ex natura sua

non petit agitari ab illis globulis secundi

Elementi , qui sunt omnino extraneis ergo aqua ex natura sua esset congelata. 2. Seque retur quod quovis anni tempore , etiam per

calidissimam 2Estatem posset facile fieri glacies , nulla etiam admota alia glacie , & nullo admoto sale : atqui Eon potest dici quod facile possit fieri glacies , etiam per calidissimam aestatem; ergo causa eongelationis qua affertur a Cartesio , non est legitima. Prob. seq. maj. si aqua includatur intra aliquod Vas optime obturatum, & ex omni parte aqua repletum , tunc globuli extranei & immissi cum aqua, non possent motum essicere propter loci an sustias s ergo desectu motus a globulis secundi Elementi impressi , aqua in glaciem verteretur. 3. ideo, CX ipso Cartesio , aqua congelatur pei hyemem, quia tune materia subtilis non habet vim movendi aquae partes : atqui per hyemem materia debet lia bere vim sussicientem ad movendas aquae

partes ; cum , juxta ipsum Philosophum , materia subtilis semper habeat vim sussicientem ad terram circa suum axem movendam , & ad plurimos alios effectus producendos qui maximam vim requirun r. Obj. I. Constat experientia quod aqua quiescens facilius congelatur, quam illa quae movetur 3 ergo signum est quod congelatio fit propter defectum motus a globulis decundi elementi impressi.

283쪽

ese meteoris. ' 16 ΤResp. neg. cons. quia licet motus impediat ne tam facile & prompte aqua in gelu

conerescat, non potest tota aquae congelatio

referri in defectum motus a gIobulis secundi elementi impressi. Obj. r. Potest fieri glacies per aestatem ;si enim repleatur vas aliquod aqua dulci, &s circa ipsum ponatur glacies contusa , aut aliqua nivis quantitas , eique immisceatur aequalis copia salis ; ubi enim glacies & nix dissolvuntur , aqua in vase contcnta in glaciem vertitur : atqui non potest reddi ratio illius experientiae , nisi per sententiam Carintesij ; ait enim cap. 3. Meteo. num. s. quod materia subtilis partibus hujus aquae circumfusa, eum sit crassior quam quae circa partes nivis haeret, habet plus virium quam illa. Et quia ex uno corpore in aliud perpetuo transire nititur , ut ad ea loca perveniat in quibus suo motui minus resistitur, migrat ex aqua

dulci in nivem , vel aquam salsam ; facilius

enim per poros aquae salsae movetur, quam per poros aquae dulcis, atque ita partes nivis vel glaciei penetrando & vehementius agitando dissolvit , & materia fissi illis nivis vel gaciei contusae ex ea in aquam dulcem transit ait egredienti succedat, cum non sit satis valida ad continuandam aquae agitationem, aquam concrescere sinit ; ergo illa experientia probat congelationem provenire ex defectu motus globulorum secundi elementi. Resp. I. Concedendo experientiam , & dieci quod causa illius experientiae male assignatur a Sartesio propior plurimas rationes. Cartesius nullo modo probat , nec probaret

284쪽

tes sunt minora vacuola , & quod corpuscula caloris sunt rotunda : sed illa duo falsa esse jam orobatum fuit contra eundem Ga flendum. χ' Supponit quod corpuscula orbicularia sunt intra aquam : atqui falsum est quod eorpuscula orbicularia sint intra aquam, quia cum ex ipso Gassendo corpuscula orbicularia sint corpuscula caloris , deberent semper in

aqua calorem causa re ; ergo &c. praeterea docet ipse Gaisend. cap. de calore quod corpuscula orbicularia caloris non possunt contineri nisi in corporibus quae habent pinguem& viscosam materiam , & ita concludit in eodem capite Gassendus quod aqua quae nul- .lam habet viscositatem, non continet corpus. cula orbicularia f. vidctur ergo sibi contradicere, cum ibi doceat corpuscula orbicularia

intra aqua contineri. 3. Docet aqua congelari

per expulsione corpusculoru sphaericoria, quia expulsis illis corpusculis nihil relinquitur vacui inter partes aquae. Ex hoc sequeretur quod

corpus congelatum minus deberet occupare . spatium , cum habeat minora vacuola , &cum ex aqua expellantur corpuscula orbicularia ; atqui ex ipso Gassendo aqua congelata occupat majus spatium , ergo Sc. si vero respondeat Galfendus, quod ubi expelluntur corpuscula orbicularia , mox 'intra aquam inistro ducuntur quadrata frigoris corpuscula, &proinde quod aqua propter illa corpuscula quadrata, quae sunt, in maxima copia , exigit majorem locum. Ex hac responsione saltem posset conjici, quod aqua congelata esset magis gravis , quam aqua liquida , quia agitatio corpusculorum caloris, iIlam redderet

minus gravem ..

285쪽

ARTICULUS , IVRS bDe Grandine.

CONTRA C ARTE SIUM. ET GASSENDUM.

Norandum est l. quod juxta Cartessunt, nubes eκ particulis glaciei componuntur: docetan super quod illae particular, quando descendunt , si non sine omnino liquefactae, nivem componunt. Sed si aer per quem transeunt sit tam calidus , ut solvantur quam lis hic apud nos tota aestate est , & saepe etiam aliis anni temporibus convertuntur in pi viam , interdum etiam ut ita solutis aut propemodum solueis , ventus frigidus in perveniat , qui illas rursus constringendo in granis dine convertat. Iuxta ergo Cartesii sententia ut grando efformetur , requiritur ut nix di sis solvatur in aquae guttulas , & quod illae aquae guttulae cadendo Iterum ccingetentur per ventum frigidum. Norandum est x. quod Gassendus docet grandinem efformari in media aeris regione

per summum frigus quod in illa regione juxta illum Ρhilosophum Potissimum per aesta

tem vigar.

Dicendum cst 1. falsam esto Carteia se

remiam

286쪽

ve Meteoris, 27 grandinem, ut quando maximus aestus viget, vel quando frigus est vehemens in infima aeris regione.

ARTICULUS IV.

De salsedine maris.

CONTRA CARTES IUMNotandum est quod ut iam dictum

fuit docet Carresius , aquam componi ex partibus flexilibus & inflexilibus, ita ut flexiles faciant aquam dulcem , inflexiles vero aqvaem salseip. Ait enim cap. 3. meteor Sasedo maris consistit uantum ia cras Oribur ejus aquae ' ula ante . diuimus non coηυθιυi βοι flect/ p ye acitone male Hae Jotilis. Dicendum est I. contra Cartesum salse dinem maris non consistere in crassioribu, aquae particulis quae secti non possint actio

ne materiae subiuiso

Ρrob. r. falsum est quod aliquα partes aquam sint inflexiles,ut jam probatum fuit. . Sequeretur quod omnia corpora quae componerentur ex partibus inflexilibus tertii clementi, deberent esse salsa et atqui plurima corpora, composita ex partibus rigidis & inflexilibu tertii elementi, 'ut lignum & ossa , & hoe saltem notae potest negari de corporibus aquarmarinaφ amicis & quae: in ea nutriuntur, ut

Pistes sellasinquam , corpora. non iant salsa

287쪽

ergo salsedo maris non consistit in partibus erassioribus & inflexilibus. 3. Inde sequeretur, qudd flumina quae ex mari Ortum habent ,& ex eius aquis componuntur, deberent esse salsa: atqui flumina non sunt salsa; ergo falsa est opinio Cartefit. Respondet Cartesius quod aquae maris deponunt salsedinem , dum per venas terrae transeolantur , quia partes inflexiles terrae angustiis flectuntur & atteruntur, & ita dulces fiunt. Sic loquitur Cartesius eap. 3. mereor. num. 7. SuibΠs y addamus aquam marinam , dum arenas permeat dulcescere quia ηempe partes salis um ynt inflexibiles, non vero partes aquae dulcis, per exiguos illos anfractus, qui circa sabuli gνana reperiuntur, labi possunt instemus fontes O flumina , cum non nisi ex squa vel per vapores sublatsi , vel colata per

Sed contra ex hae responsione sequeretur quoa aqua marina facile posset dulcescere , quia facilὰ posset salsedinem deponere; tum enim aqua salsedinem deponeret, quando partes ad flexibilitarem redigeren rur : atqui partes aquae possent facit E ad flexibilitatem redigi , vel dum summopere ita vase aliquo

atteterentur , vel dum per exigua cujusdam eorporis foramina transcolarentur λ ergo

Ohi. I. sal constat ex partibus rigidis di flexilibus ; ergo salsedo maris eonfistit in partibus aquae toflexilibus. Prob. ant. aqua salsa linguam pungit: atqui aqua fossa non

Punsis unguam , nisi quia salis Parter rigidae

288쪽

&ineuspidε erectae linguae poros ingrediunturin illam sic pungunt , ita enim loquitur

Cart. Mete. cap. 3. num. a. Non miramdum illas saporem pungentem O penetrantem habere multum disserentem ab eo aquae dulcis; cum enim non possint a materia subtili, quae illas circum-jacet inflecti, nec e es ut in cuspidet erecta O telorum instar vibratae Iinguae poros ingre- fautur , atque ita penetrent istis alle ad illam pungendam , cum o contra partes aquae dulcis

olliter supra illam 'Mitantes, O semper in latera jacentes , ob facilitatem qua flectuntur , Oix gustu possint sentiri ue ergo sal componitur

ex particulis rigidis & inflexibus. Resp. neg. aur. ad cujus prob. neg. min. propter duplicem ratio ueri L Quia ii alte rerentur illae parsiculM, A in pulverem redigerentur, amisin spin cuspides , & tamen non amitterent sapor m salis; ergo salis sapor non

usistit in illis rigidis & crassioribus particulis L. Quia multa sunt alia rigida, inulta, ni in cuspides erecta quae linguam pungunt , ut piper, acetum, sinapi, & tamen non habent saporem salis ; ergo sapor salis non eonsistit in illis 'rtibus erectis in cuspides,& crassioribus. Obj. 1. salis particulae liberant carnes a corruptione et atqui non liberant carnes a coris ruptione, nisi quia illae particulae sunt infle xiles & in cuspides erectae ; numero enim ait Cart. Farticulae salis ita punctim ingressae partes carnium quae eo conriri solent ut asser-υentur , non modo humiditatem tollunt , sed

etiam punc instar paxillorum hic illie intor earum partes defixo m, ubi immoti non I

289쪽

Secunda pars Physicae, dentes illas susinent, ct impediunt ne aliae mistis lubricae , sed plicatiles immixtae illas concu-

sientes loco movent, atque ita corrumpunt quod

componunt, ergo salis particulae sunt rigidae& inflex IleS. Resp. I. neg. min. propter plurimas ratio-tiones et x. quia si illae salis particulae impedi, rent corruptionem, quia impedirent ne particulae extraneae poros corporum subirent, quoties impediretur ingressus extranearum particularum, a quocumque impediretur, to- .ries etiam impediretur corruptio et atqui falsum est quod toties impediatur corruptio, quoties impeditur ingressuS extranearum par- .de ilarum di si enim carnes intra vas aliquod omni ex parte iniuratum includantur &Comprimantur, ita todum repleant, tunc ceriste impeditur ingressus ex fanearum particularum , & tamen putrescunt carnes. 2. Ait

Cart. quod illae particular toti ne humiditatem a carnibus ; at certe non apparet quem O

do illud possit fieri ; non enim possunt tolle

re humiditatem , nisi siccitate polleant, non possunt autem siccitate pollere, quia apud Cartesium nulla datur qualitas, nec siccitas, nec humiditas. Resp. r. neg. min. Rad explicandum quomodo per salis particulas, carnes a corruptio ne liberentur , dico quod putrefactio corporibus inducitur, per eductionem nativi caloris in huini do insito existentis, vi caloris externi factam ; sic enim corrumpitur temperamentum mixti, & inde fit quod facilius putrescunt corpora aestate , quam syeme , &flante vento australi, quam boreali, quia tum calor

290쪽

me Meteoris. 27 νealor externus cum sit fortior, ecterius & facilius educit humidum nativum eui calor i ternus insidet: sal autem corpora a putrefactione liberat, quia impedit eductionem calidi S humidi nati vir quod autem sal habeat

necessarias qualitates ad impediendam talem eductionem , colligitur ex modo quo sal generatur ue fit enim a sole aut igne ex mixtio ne aquae cum exhalationibus terreis siccis re

adustis , & proinde quando sal immiscetur

carnibus, illas exsiccat virtute siccitatis & caloris quem habet, educendo extraneam aut superfluam humiditatem, & prohibendo nc ab externo calore humidum nativum am

plius dissolvatur. Obj. 3. & ult. aqua salsa est gravior dulciratqui aqua salsa non est gravior dulci, nisi quia aquae salsedo consistit in particulis cras. soribus & inflexilibus quae habent aliquam gravitatem , ergo maris salsedo consistit in particulis crassicitibus S inflexilibus. Resp. neg. min. propter duplicem rationem ς i. quia ex illa Caric fit explicatione sequeretur, quod in illis particulis esset aliqua gravitas insita qua pellerentur deorsum rillud tamen non potest dici secundum senistentiam Cartesii, qui docet quod nulla est gravitas in corporibus, sed quod tota gravitas provenit ab impulsu materiae subtilis.

a. Quia si aqua salsa sit gravior dulci, illa

major gravitas provenit ex exhalationibus terreis aquae admixtis , quae cum habeant aliquam braviratcm , faciunt ut aqua salsa siegravior .dulci. Dicendum est a. & uir. cum peripatetici A a

SEARCH

MENU NAVIGATION