장음표시 사용
311쪽
De raresamone ct condensatione.
ART. I. UE rarefactione ct coηdensatione, O contra Gassiendum , 6 6 ART. II. De rarefactione O condensatione, contra Carte fium, . ART. ID. De rarefactione O condensaιione, contra Marsilium S Pomponium 71ART. Iv. De rarefactione o condensatione, contra Scotum, 72ART ut T. De rarefactione O coηde atione, juxta S.I boma: Doctrinam , 7
F nis tertiae partis Physicae.
313쪽
complectetur ista tertia Physicae pars , in primo agetur degeneraistione & corruptione. In secundo de motibus qui tendunt ad generationem & corruptionem.
De generatione es corruptione.
DU As complectetur quaestiones iste traiactatus. In prima' agetur de generatione : In secunda de corruptione.' Vtia pars. . a
314쪽
CV m accidentia concurrant ad generaiationem , plurima de accidentium subisjecto & individuationis principio sunt di
ARTICULUS 1, De de itione se subjecto gene
rationis. D Iecndum cst I. generationem definiri
mutationem totius in totum nullo subisjecto sensibili remanente eodem. Prob. & expl. definitio. r. Dicitur muta tio , quia omnis generatio secundum se & es sentialiter est transitus de non esse substantiali. ad esse substantiale. 1. Dicitur mutatio totius in totum , ut distinguatur a corruptione, quae est mutatio totius in non totum. 3. Denique dicitur nullo subjecto sensibili remanente eo dem , quia cum generatio unius sit corruptio alterius, inde fit, quod corrupto priori composito, non remanent eadem accidentia nuri
315쪽
De ente tenerabili. 3Dicendum est 1. & illi. generationem active sumptam , qua scilicet generans dicitur
aliquid generare , in illo inhaesive subjectari; quia ut jam probatum fuit actio subjectatur in agente ; generationem vero passive sumptam , quae est mutatio & influxus realis quo effectus debet proccdere ab agente, consummative inhaerere in composito quod per iulam de novo generatur ; quia generatio passive sumpta est accidens: atqui omne accidens
subjectatur in composito ut infra probabitur.' ergo generatio passive sumpta subjectatur in composito.
Notandum est , duplicem esse terminum
genetationis,alium formalem specificativum, sive terminum quor alium totalem Radaequatum , sive terminum qui. Terminus formalis specificativus est ille quo mediante una generatio distinguitur formaliter ab altera ; talis autem terminus est forma substantialis, in quantum unitur materiarι terminus totalis & adaequatus est ille qui producitur &per se primo intenditur a generatione; de illo autem termino ibi disputatur, & quaeritur , utrum terminus totalis & adaequatus generationis sit vel compositum , prout dicit solam maioriam & sormam unitas, vel utrum A n
316쪽
sit substantia subsistens, hoc est suppositum.
Dicendum est, terminum totalem & adaequatum generationis eise suppositum. Prob. generatio primo per se tendit ad constituendam rem in esse & statu perfecto ac integro : atqui compositum , prout includit solam materiam & formam non habet esse
integrum & persectum, quia deest illi subsistentia ; hoc autem est proprium substantiae
perfectae,ut habeat subsistentiam,vel in se, velut sit unita alicri subsistenti , ut natura humana christi ; ergo generatio terminatur ad suppositum tanquam ad terminum totalem &adaequatum.
Obj. salvatur vera generatio, in qua non attingitur & producitur suppositu;ergo non est temminus totalis & adaequatus generationis. Prob. anr. generatio qua beatissima virgo genuit christum , fuit vera generatio 3 ergo talis generatio produxit terminum totalem & ad aequatum: arqui non produxit suppositum, quia in christo non fuit suppositum creatum, non ei iam produxit suppositum uniendo su inpositum divinum naturae humana' ; quia haec unio non fuit facta per actionem virginis Mariae , sed per immediatam Dei assumptionem; ergo suppostum non est terminus totalis Radaequatus generationis.
Resp. ne g. ant. ad cujus prob. dist. min. actio beatissimae Mariae Virginis non attigit suppositum , illud vel producendo vel uniendo animae rationali cone. Illud communicando corpori vi dispositionum , nes. quia sicuti in generatione ordinaria hominis generans non producit animam rationa m,nes
317쪽
me ente gene rabiliis. . illius subsistentiam S existentiam, quia anima rationalis in se subsistens & existens ereaiatur a Deo , cum terminus creationis sit res existens: generans tamen dicitur attingere &generare suppositu, quatenns subsistentiam &existentiam animae, comunicat corpori & roticomposito,vi dispositionum uniendo animam corpori. Similiter in generatione Christi beatissima Virgo non produxit animam rationalem , sed Deus illam creavit: in illo instanti ereationis animae, verbum Divinum impedivit, ne resultaret in illa propria subsistentia & existentia creata, suamque subsistutiam & existentia Divicam subrogavit , assumendo & sibi immediate uniendo anima illa: tamen Bentissima Virgo dicitur attigisse &generasse suppositum sive personam Christi, S consequenter generasse Deum, quatenus communicavit corpori subsistentiam & existentiam divinam, quam invenit in anima, illam uniendo corpori vi dispositionum, Rita istius actio generativa aeque bene terminatur ad suppositum quam actio generativa ordinaria hominis;& proinde beatissima Vitgo est vera Dei mater.
D Icendum est composium esse subjectum accidentium.
Proh solum compositum babet omnia prae-
318쪽
s Tertia pars Thrficie, requisita ut sit subjectum accidentium 3 ergo
solum compositum est subjectum accidentium. Prob. ant. subjectum accidentium deinbet habere duo. t. debet habere potentialitatem ad illa recipienda. a. fictualitatem ad illa actuanda : atqui solum compositum habet illas ducis tonditiones ue ergo istum com positum habet omnia praerequisita , ut sit subjectum accidentium. Prob. mr n. sola materia nec sola forma habet illas duas conditiones. I. Materia prima non potest actuare& sustentare acciden tra , quia caret omni
actualitate ut jam probarum fuit ) a. forma
substantialis non potest recipere accidentia , quia caret potentialitate ; ergo solum comis positum habet duas conditiones necessario praerequisitas ut fit subjectum accidentium.
Obj. I. accidentia corporea non Possunt recipi in anima rationali quae tota spiritualis est ; ergo recipiuntur in sola materia. Resp. diis. ant. accidentia corporea non possunt recipi in anima rationali tanquam in subjecto quo recipiendi, cone. tanquam in
sub jecto quo actuandi nego. Quia quando diaeimus, quod eompositum est subjectum accidentium , non intelligimus, quod cuilibet parti composili tith reant accidetis,sed quod
recipiantur in toto composito mediante ma
Ieria tanquam principio quo recipiendi &mediante forma tanquam principio quo
actuandi. Obj. 2.& uir. plurima accidentia praecedunt introductionem formae , quae accidentia recipiuntur in sola materia , illam denominant dispositam secundum exigen tam lar-
319쪽
De tale generabili. 7mae 3 ergo sola materia est subjectum accidentium.
Resp. dist. ant. accidentia recipiuntur in materia tanqua in principio quo recipiendi, Conc. ranqua in principio quod & subjecto immediaέo,neg. quia duplex datur principiu. accidentium. Aliud est subjectum quod &immediatum in quo ultimo S immediato reiscipiuntur accidentia. Aliud est principium mediatum quo mediante aceidentia recipiuntur in subjecto quod R immediato ; sic materia dicitur subiectum quo recipiendi acci-dcntium, quia mediante materia accidentia recipiuntur in composito.
accidentium. Dicendum est subjectum esse principium
radicate individuationis accidentium. Pt . illud est principium radicate individuationis accidentiu, quod reddit accidentia incommunicabilia: atqui solum subjectu reddit accidetia incomunicabilia; ergo solli su jectum est principi u radicate individuationis
accidentium. Prob. min. accidentia ex suo proprio conceptu non sunt incommunicabilia ; ergo sunt incommunicabilia depondentarer a subjedio. Prob. ant. accidentia ex suo proprio conceptu sunt forma': sed omnes se mae non sunt incommunicabile. Imo vero
320쪽
dicunt ordinem ad multa qpibus communi centur; ergo accidentia non sunt incommunicabilia ex se, sed tantum dependenter a subjecto. Obj. r. quantitas , ex S. Tho m. indviduatur per seipsam, cum sit conditio requisita ad individuandum ; ergo accidentia non individuantur a subjecto. Resp. dist. ant. quantitas individuatur a se ipsa seeundum divisionem, conc. secundum indivisionem, ne g. quia quantitas non in diis viduatur a se ipsa totaliter & omnibus mois
dis, sed secundum quid. In dividuatio enim dicit duo, scilicet divisionem & indivisionem, quantitas autem habet unum a seipsa, nempe divisionem , cum sit primum principiti divisibilitatis:sed habet aliud a subjecto, nempe indivisionem, quia per subjectum talis quantitas disti guttur numero ab aliar idem non potest dici de alsis accidentibus quae nullo modo individuantur a seipsis. Inst. si quantitas individuaretur a seipsa secundum divisionem , esset perfectior aliis accidentibus: atqui non porest dici , quod quantitas sit perfectior aliis accidentibus; ergo non individuatur a seipsa secundum divisionem. Resp. ne g. maj. quia uniras numerica non
dicit perfectionem praecise ut sic , sicut unitas specifica 3 Imb potius dicit limitationem, quia limitatam reddit materiam cui convenit , & ipsam ad determinatum persectionis
Obj. a. accidentia individuantur a seipsis; e so non individuantur a subjecto. PrGD.ant.a
