장음표시 사용
291쪽
salse dinem maris provenire ex calidis &adustis exhalationibus aquae admixtis. Prob. loca maritima sunt valde sicca & cainlida : atqui illa caliditas provenit ex summa copia exhalationum adustarum quae immiscentur aquae sergo si mare habeat adustas exhalationes , sequitur illius salsedine provenire ex illis exhalationibus adustis,cum sapor salsus ex halitibus adustis proveniat, ut patet plurimis experientiis , ideo enim sudor est
salsus, quia est adustus; ideo pluvia aestate &autumno est aliquo modo salsa, quia immiocetur multis exhalationibus adustis quibus tunc temporis ob nimium solis aestum aer inficitur , ideo denique fontes per loca adusta & sulphurea transeuntes, salsi esse solent; ergo salsedo maris provenit ex exhalationibus calidis & adustis, maris aquae admixtis Obj. I. salsedo inest mari tanquam prois prietas emanans ab illius ei sentia ab initio mundi ; ergo salsedo maris non provenit ex exhalationibus calidis & adustis, maris aquae admixtis. Prob. ant. D. Basilius Hom. q. de opificio mundi, docet quod Deus omnia se pienter disponens, unicuique rei ab initio tribuit qualitates ad illius fines idoneas: aris qui salsedo maris est qualitas maxime conducens ad finem maris, I. scilicet ad gene rationem & nutritionem piscium : 1. Ut facilius inserviat navigationi : 3. Ne aquae maris putrescerent ι ergo salsedo est proprietas maris emanans ab illius essentia.
Resp. neg. min. & ad illius, prob. dico S. Basilium velle tantum salse dinem inesse aquae maris ab initio mundi , non autem
292쪽
de Meteoris. 27squod emanaverit ab illius essentia tanquam Proprietas, quia sapor provenit eX quatuor Primarum qualitatum temperie ; erso sapor non potest convenire aquae , quia is nullo elemeto quatuor primae qualitateS non reperiuntur simul ; S ita certissiimum est quod sapor ille salsus provenit ex magna exhalationum adustarum copia. obj. a. pluvia ex vaporibus maris pro vetaniens non est salsa ; ergo mare habet sal sedinem ex natura sua, non Vero ex adustis ex halationibu S. Resp. neg. cons quia cum pluvia proveniat ex vaporibus , cumque vapores sint ha litus subtiliores , pluvia non est salsa r unde si in mare immittantur vasa concava ex cera consecta obturato ore aquam dulcem colligent, quia subtiliores solum partes sese intra Poros insinuabunt, remanentibus crassis &
adustis, & proinde salsis. obj. 3. & ult. flumina , lacus & stagna
continuo radios solares recipiunt, & tamen non habent salsed mem; ergo mare habet sabsedinem, tanquam proprietatem. Resp. ne g. conseq. quia cum flumina sine in continuo fluxu directe S immobiliter non recipiunt solis ardorem proinde illorum aquae non possunt fieri salsae , sicut aquae maris. Similiter cum lacus & stagna sint cxigua , comparative ad mare , pauciores radios
recipiunt, qui non sufficiunt ad producendam in illis salsedinem.
293쪽
De Fontium se Fluminum origine.
Notandum est r. quod circa sontium &fluminum originem variae sunt opiniones. Plato docet sontes , flumina , & ipsummare , originem ducere ab ingenti quodam aquarum receptaculo in centro terrae constituto: alii existimarunt intra terram contineri alveos & cavernas in quibus imbres recipie bantur , unde exibant fontes & flumina. Hane opinionem rejicit Arist. ex eo quod si quis conserat copiam & abundantiam aquarum quae uno anno fluunt, videbit receptaculum, unde tot aquae exeunt, debere esse tam magonum, ut fere terrae magnitudinem excedat. Potest etiam illa opinio refutari. ex eo quod
in locis admodum siccis defossi putei etiam
ad trecentos pedes ministrant uberes aquas, qud tamen aqua pluvialis penetrare nequit, cum vix ad decem pedes se se in terram infi-nuet; si tamen illa opinio intelligatur de quihusdam sontibus per hyemem dumtaxat fluentibus,dici potest, quod tunc aliquid veritatis habet. Arist. autem putat flumina ex fontibus ortum ducere, fontes vero ex vaporibus N aere qui in terrae meatibus & cavernis ad vitandum vaceum includuntur 3 ita ut illi vapores ibi frigore condensati in aquo conis vcri Iura quae deinde guttatim stillans in
294쪽
de meteoris. 18 Iunum conficiit, & ita fontes emergunt ex quibus oriuntur flumina. Notandum est x. quod in prima mundi creatione, quando Deus tertia die unum in locum aquas segregavit , Ma imam aquarum copiam in terrae specubus & cavernis inclusit, ex quibus constarent etiam in ira terram stagiana, lacus, & rivuli, qui deinde per diversos meatus in diversas terrae partes diffundereniatur, suoque humore terrae interiora irrigarent. Hujus aurem rationem affert Philo Iudaeus in lib. de mundi opisicio , ne scilicet terra prae naturali siccitate quam habet, nistisceret , sed humore aquco tanquam gluti ne coagmentata in se firma consisteret , nee in minutissimos pulveres abiret in quos abiis turam putant aliqui, si pura esset, vel quia humor aqueus ad lapidum & metallorum concretionem in terrae penetralibus erat necessarius. Dicendum est I. tum ex praedictis aquarum receptaculis die tettia creationis mundi constitutis , tum ex ipso mari pin rimorum fontium & fluviorum origines per universum terrarum orbem scaturIre. Prob. ad magnorum fluminum perennem fluxum non videtur sussicere conversio illa aeris & vaporuin aquam, neque tam contiis nuus & affluens vaporu apparatus in terrae cavernis reperiri potest ad conversione illa efficienda tanta cum ubertate, ut fontes ingen tem aquarum copiam effundentes, & flumina , quae in prima sui origine maximos alveos vix hibent, senerari valeant, praeterea Gonss. cap. a. dicitur quatuor sumina e sonis
295쪽
te in Paradiso terrestri existente , di manasse in ipso creationis principio. Ille autem fons non poterat oriri nisi ex aquis subterraneis, vel ex mari ; non poterat enim provenire ex vaporibus in aquam conversis, quia haec conversio non poterat tam brevi tempore fieri; ergo fontes & flumina proveniunt tum ex praedictis aquarum receptaculis die tertia creationis mundi constirutis , tum ex ipso mari. Obi. si sontes & flumina provenirent ex mari, sequeretur dari motum sursum in aqua contra ejus naturam, flumina quippe si ex mari exeundo descendant, in illud confluendo ascendunt, vel si refluendo descendant, fluendo sursum feruntur : atqui in aqua non potest dari motus sursum ; ergo sontes & flumina non proveniunt ex mari. Resp. dist. min. motus sursum non potest convenire aquae, si aqua spectetur secundum aliquam rationem particularem conc. si spectetur secundum aliquam rationem uniUeria salem , neg. quia ratio particularis aquae exi. gie , ut propter gravitatem quam habet, seminper ad decliviora fluat r sed ratio universalis postulat, ut aliquando sursum feratur propter commoditatem universi, quia cum sit pars
universi , debet facere quidquid potest con
currere ad bonum commune univeisi: nec
absurdum est quod omnes universi partes alis quos contra propriam inclinationem & n turam effectus producant propter bonum niversi; sic enim aqua intra Tubos Zitreos
sursum movetur ad virandum vacum a Z qu. natura abhorret. Quomodo autem aqua ad
296쪽
de Meteoris. 283 altissimorum etiam montium culmina effera tur , diversimode diversi explicant. D. Tho. in a. dist. I . quaest. unica arr. s. ad 4. doce Laquam sursum efferri vi & in iluxu corporum coelestium ob commune bonum , S totius universi utilitatem : Alij dicunt terram ha bere quandam vim attractivam aquae, nam illae partos quae mari subjacent, cum sint aridae & siccae magnam aquarum copiam tanquam spongia imbibunt , quae deinde a par tibiis vicinia & superioribus attrahitur: Illa
autem vis attractiva non convenit terrae ex
natura sua, sed est praeter naturam quae cum sit sicca, refugit humiditatem ; sed tame illa vis attractiva necessario debet esse ita terra ob commune bonum universi : Alij denique dicunt illum aquae ascensum provenire ex aestu marino qui aliquando plusquam per viginti leucas ad fluviorum origines recurrir,& proinde altius quam consueti montium
Dicendum est x. & ule. minores fluvios , fonres etiam perennes posse originem suam habere ex aere & vaporibus in aquam mutatis , ut vult Aristoteles. Prob. Meatus adeo vasti possunt in terra existere, ut ibi inclusus aer, & reconditi vain Pores in aquam mutati, possint fluvios minores essicere. Praeterea flumina in suo principio exigua sunt , tum diffluentibus unde quaque rivulis tandem magna subeunt incre
297쪽
Vtrum Luna sit vera causa fluxus o refluxus.
Notandum est r. quod praeter motum deorsum qui aquae ex naturali gravitate proprie convenit, & praeter illos motus irregulareS qui a ventis mari imprimuntur ratius motus magis mirabilis deprehenditur. stilicet fluxus M refluxus qui nihil aliud est quam agitatio R motus quo mare a littoribus reeedens in se intumescit, & rursus ad littota recurrens, versus principia & ostia fluminum
Notandum est x. quod tres sunt marini aestus periodi , diurna scilicet , menstrua &annua. Periodus diurna consistit in hoc quod sngulis diebus bis accedit & effluit aestus , Sehis recurrit. Fluit quidem primo ab ortu Iuianae se per horizontem, donec pervenerit ad Meridianum: ubi vero a Meridiano ad occasum descendit, refluit aqua .Τum secundo fluit in Oceasu , & refluit quando Luna est in Meridiano snostrorum ἀntipodum. Pe-xiodus menstrua consistit in hoc quod aestus se major in Plenilunio quam in Novilunio,& major sit etiam in Novilunio quam in quadraturis. Periodus annua consistit in hoc
quod in AEquinoctiis sit major aestus.
298쪽
de eteoris. 28sNotandum est 3. plurimos Philosophos
docere aestum marinum nullo modo penderea Luna. Sed quam variae S plurimae sint horum Philosophorum sententiae , mira res est. has certe recensere lubet & breviter refutare. Prima sententia est Stoicorum qui cum totum universum animal esse putarent, ex eo fieri putabant aestus reciprocationes, ita ut illud animal per nares respirando aquas pel- Icret, Sc mare instaret,reducendo vero nares,
aquas revocaret Sed facile rejicitur hare sententia, quia falsum est, universum esse quoddam animal, ut jam probatum fuit. Secunda est quorumdam qui putant aestum Marinum provenire a quibusdam vaporibus qui certis temporibus excitantur .& illis cessantibus cessat maris aestus : sicut definitis temporibus excitantur humores in animali , quibus causatur Abris, & illis cessantibus cessat febris.Sed certE haec sententia non valet a quo enim excitantur illi vapores Quid illis vaporibus eum Luna cujus
motum marinus aestus aemulatur Vapores demum aquam in bullas attollunt, non vero
in humorem . sic illorum Philosophorum sententiam rejicit Hon. Fabri in suis Dialogis
Tertia est Platonis docentis in profundo
maris esse cavitates maximas & subterraneas voragines quae aquas maximo impetu evoiamcbant & mox eodem impetu absorbebant, Sita causabant motum qui vocatur fluxus &refluxus.Sed quod haec lententia nihil proba.hilitatis habet; potest facile quilibet cojicere. Quarta est quorumdam dicentium quoΩ
299쪽
dam ignes subicrraneos emcere , ut ebulliinret aqua maris, & quod ebullitio illa cessabat, quando illi ignes extinguebantur. Sed
quomodo tam regulariter accendantur & exintinguantur illi ignes subterranei , non ex
plicant illi Philosophi. Quinta est quorumdam qui putant numina
causare illum motum ; ita ut dum flumina e mari exeunt, faciunt ut aqua maris ad littora fluat, sed cum flumina ad mare redeunt, illas maris aquas expellunt a littoribus , sed ex hae sententia sequeretur, quod sempor esset fluxus & simul refluxus, cum semper flumiisna e mari exeant , & semper ad mare redeant.
Sexta est quorumdam qui dicunt quod sol rarefacit aquam , & pellit ad littora, quae deinde propria inclinatione refluit. Sed Qt
non posset aquas rarefacere nisi mediante caiatore Z Quanto ergo major aestus futurus in zona torrida , quam in utraque temperata, nullus tamen fere percipitur sub aequatore.sie hanc Philosophorum sententiam rejicit DuΗamel lib. I. de meteoris cap. 2. plurimae sunt aliae opiniones quae cum certe nihil pro babilitatis habeant , ibi recensendas non
putavi. Dicendum est contra omnes illos Philosophos,Lunam esse veram causam aestus marini. Prob. & expl. con c. I. quia Luna dominatur corporibus humidis, maxime mari E. Quia talis motus sequitur Lunae .cursum , ita ut ubi Luna est in ortu, fluxus fiat, dum vero
existit in Meridiano, fit refluxus : Quia ille maris motus non solum sequitur Lunae
300쪽
de Meteoris. x87 eursum , sequitur eriam hujus syderis incrementa & decrementa , vi proinde in Novilunijs & Plenilunijs fluxus est vehenientior;
in quadraturis vero est minor. N ec fluxus est aequalis in omnibus maribus, licet Luna suos influxus aequaliter ubique diffundat. Huius autem diversitatis causa provenit ex diverso situ regionum & littorum quorum materia non est apta ad recipiendam illam impressionem, nam sicut magnes quodcumque corin pus non attrahit , sed solum ferrum , & licet virtus Solis sit ubique eadem ad elevanis dos vapores , non tamen in omnibus iregionibus' generantur vaporcs , qui deinde resolvantur In pluviam, ita a pari licet virtus Lunae sit ubique eadem ad causalidum fluxum& tefluxum maris videmus tamen illum aestum marinum diversimode in diversis locis fieri, vel propter locorum situm , vel propter littorum nititudinem , vel depressionem, Ralia impedimenta.
ARTICULU S VII. tua ratione luna es causa fluxui
CONTRA CARTESIUM. N Orandum est quod eum fluxus maris
