Propugnatio philosophiae Thomisticae. Contra Cartesium, Gassendum, Cabeum, Maignanum, caeterosque recentioris philosophiae propagatores. Tomus primus quartus. ... Authore R.P. Josepho Rivalier ..

발행: 1684년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

De mundo caelesti.

Prob. I. eodem modo ratiocinandum est

de ipsis corporibus coelestibus, ac de ipsis

planetis qui sequuntur naturam S proprietates corporum ecelestium: atqui planeta sunt figurae Sphaericae ; ergo corpora coelestia sunt etiam figurae Sphaericae. Prob. min. Luna illuminatur orbiculariter a Sole ; ita ut talis illuminatio crescat a conjunctione usque ad oppositione in por arcus majores & majores,& ab oppositione usque a a conjunctionem decrescat : atqui si Luna non esset figura rotundae non ita orbiculariter illuminaretur; si enim esset figurae plantae , tota simul illuminaretur ; ergo Luna est figurae Sphaericae r quod etiam dicendum est de caeteris planetisti. , quia non est major ratio de Luna quam

de aliis r quod s aliqui dicant quod Sol &Luna' videntur esse figurae planae, illud pro-Venit ex maxima distantia , quia sicuti distantia facit ut turres quae 'aadratae sunt, appareant rotundae, ita facit ut planetae qui revera sunt sphaerici, vidcantui plani. Prob. x. Stellae fixae firmamenti aequaliter semper distant a centro mundi, sive terra tatqui non aequaliter sempet distarent, si coeli non essent figurae sphaericae: si v. g. eliserit figurae quadratae essent longius distantes a terra quaedam stellae; ergo coeli sunt figurae sphaericae.

92쪽

Secunda pars P sicae,

ARTICULUS III.

Vtrum quodlibet corpus carisse componatur ex Hiis orbibus partiesibus.

Notandum est intra erassitiem cujuscumque corporis coelestis dari alios tres orbes quorum medius dicitur excentricus simpliciter et cxtremi vero dicuntur excentrici seiscundum quid. Excentricus simpliciter est orbis habens ubique eandem profunditatem, &habens diversum centrum a terra tam secundum superficiem convexam , quam secuniadum superficiem contavam , quod facit ut ex una parte magis distet a terra quam ex alia rpunctum autem remotissimum dicitur Apo-. geus et minuS autem remotum dicitur Peri. geus: excentricus secundum quid non habet eandcm ubique profunditatem,ita ut sit crassior ex una parte quam ex alia cum illo tamen discrimine ut pars tenuissima excentrici superioris respondeat Apogeo excentrici simpliciter, pars vero crassior respondeat Perigeo : e contra te habet inferior, unde fit ut excentricus superior sit concentricus mundi secundum superficiem con vexam , inferior vero secundum superficio m

concavam et praeterea in orbet excentrIco

simplicitet est inclusus alius exiguus orbis qui

93쪽

De mundo Caelesti. dicitur Epyciclus , R ipsi affixus cst Planeta. Haec omnia patebunt in praesenti figura. Omnia jam dicta in spieere licet in praesenti

figura in qua circulus demonstratus per duas litteras AB est deserens , seu excentricus simpliciter habens centrum in C . Circulus is denotatus per D E est excentricus seeundum superficiem concavam habens centrum in C circulus vero denotatus per F G , est excentricus secundum superficiem conve-Xam , & habet etiam centrum in C circulus denique denotatus per H ess Epyci clus. Linea tandem I K est linea augis in qua centrum mundi, & centrum coeli totalis est L punctum autem lineae remotissimum est Apogeus ; propinquissimum vero est Perigeus. Dicendum est. I. In quolibet coelo septem Planetarum dari tres orbes partiales , sciIi

94쪽

7s Secunda pars P0ficae ,

cet excentricum simpliciter, & duos excet , ricos secundum quid. Prob. e lypsis solaris modo est major, modo est minor, licet Sol & Luna eundem fitu in habeant in Zodiaco : atqui illud non coiingit nisi quia uterque planeta habet inter se modo maiorem , modo minorem distantia in ; siquidem expellentia certum est quod si aliquod corpus inter visum & parietem interponatur , semper eandem parietis partem occultabit , quandiu servabit eandem distantiam a pariete , majorem vero parietis partem occultabit si oculo propinquius fiat, minorem vero si magis distet: atqui major vel minor distantia non potest explicati nisi

per orbes exccntricos; ergo dantur orbes ce- centri ei. Obj. I. Solus motus circularis convenit coelis ex Arist. motus autem a medio & ad medium convenit elementis: atqui si darentur orbes excentrici, corpora aliqua coelestia moverentur a medio & ad medium,quia illo-Tum corporum una pars magis ad terram accederet, & altera minus; ergo non dantur Orbes excentriciis .

Rese. neg. min. quia orbes excentrici moventur motu cireulari, non quidem circa centrum mundi , sed circa centra propria; &Iieet planetae Hodo sint propinquiores , m

do remotiores a terra, talis motus non debet dici a medio & ad medium , qualis est

motus elementorum , quia ille Orbium motus non fit per lineam rectam quamvis planetae accedant ad medium mundi, & ab illo recedant.

95쪽

. De mundo coelesti. 7 Obj. a. & ult. Arist. a. de Coelo dicit Omnes apparentias planctarum posse salvari per pluralitatem motuum & alio in loco docet corpora eoelcstia essς perfecth sphaericarsed excentri ei secundum quid non sunt perfecte sphaerici ut patet in figura iam de iacripta ι eto non antur excentrici secundum quid. Resp. r. ad primam Arist. auth. dicendo quod Aristoteles sequutus est Astronomos qui

asserebant per pluralitatem motuum orbium concentricorum polia salvari omnes apparentias quas ipsi viderant: sed quia Ptolomaeus -Mmi morum Princeps alias vidit apparen- EG qtiae Messario exigunt orbes ex cratricos, propterea illos admittimus. - e Resp. x. ad aliam auth. ejusdem Aricquod omnes orbes etiam.Excentrici secuniadum qui bi sunt perfecte sphaerici respectu

proprii e-rri , quia superficies eorum eonsuexa 'aequia iter.distat secundum omnes partus' a suo centro squamvis illi orbes sedundum unam partem sint crassores.. Dicendum est x. & uir. in quolibet or coelesti Planetatum excepto orbe solari admittendos esse Epicyci . i. i. Prob. Astronomi asserunt lunam existenis tentem in eodem punctis sui cxcentricli v. g. in Apogeo habuisse modo majorem modo minorem paralaxim et atqui hoc Phaenomenon non potest provenire ab emo trico, quia supponitur lunam emistere in eodem puncto excentrici, ergo debet provenire amotu alicujus circuli ratione cujus sat modo propinquior , modo remotior a terra:

96쪽

ν 8 Secunda pars Phrsicae , atqui talis circulus non pprest esse nisi Epi- . cyclus ; ergo admittendi suot Epicycli.

De sideribus.

s Idera alia sunt fixa , alia sunt erratici.

Sidera fixa sunt stellae fixoquar ita vocatur quod semper eandem inter se distantiam latis veni. Sidera erratica sunt planetae. Cirrasidera fixa tria solent proponi. I. Utrum habeant lucem , & illud in altera quaestio- .ne discutietur. x. agitur de stellarum numero qui licet fit fere infinituri dicunt tamen Astronomi stellas fixas 'quae sereno tempore

micantes cernuntur non excedere numerum

viginti duarnm supra mille, quae disponuntur in quadraginta octo eo ostellationes quarum nomen videri potest apud Vincentium sect. a. de Astrorum numero 3. disputatur de magnitudine stellarum fixarum , quarum quae sunt primae classis, excedunt terrae globum centram septem vicibus,postremi vero classis octodecim vicibus. Cum omnia ergo do stellis jam breviter sint dicta, vel infra fine dicenda De planetis agetur tantum in ista quaestione, eumque sol praecipuum inter planetas locum occuper, ab illo incipien*um.

97쪽

ARTICULUS I.

De natura Solis.

CONTRA CARTESIUM,

Honoratum fabri, Maignanum & alios.' T Otandum est l. quod juxta carte si LN principia Deus initio omnium rerum

materiem creavit , quam divisit in partes quadraras, quibus deinde communicavit motum : dicit insuper eartesius quod illae materiae partes a Deo motae , debuerunt varios vorti- Cesicomponere; quia tum diversae molis &figurae essent hae particulae , & ob determinationis diversitatem per lineas rectas pergere non possent , quia omnia spatia eorporibus replebantur , oportuit, ut in circulum moverentur ,& varios vortices, pro materiae quanistitate efficerent. Sic ergo formatis vorti ei-bus , & sibi invicem adhaerentibus, non pΟ-tuit non materiae primi elementi copiam, ex continuo globulorum secundi elementi attri-ru augeri. Crevit inquit carr. D par t. princ.

min. 7 . crevit autem initio paulatim materia primi elementi, ex eo quod particulae seeundi, assiduo motu se inυicem magis ac magis attere rent ; cumque major ejus quantitas fuit in unia verso , quam necesse erat ad implenda exigua

illa spatia quae inter particulas sphaericas secundi elementi sibi mutuo incumbentes repertulltur

98쪽

go oecunda pars P0leae,

quidquid ex ea residui fuit, postquam spatia i

impleta sunt, ad centra confluxit, ibique corpora quaedam sphaerica fluidisma composuit ; nempe solem in centro, scilicet mundi , ar stellas Masin aliis centris. Fostquam enim particulae secum di elementi fuerunt magis attrita, minus Datii occuparunt quam prius, nec tino ad centra usque se extenderunt, sed ab iis aequaliter omni ex parte recedentes, loca ibi sphaerita reliquerunt a materia primi elementi, ex omibus circum Iaccentibus locis eo afluente, replenda. Ex dictis constat , quod caries ius existimat i solem nihil aliud esse, quam subtilis nam materiam incentro cujusdam vorticis accensam . ita ut ab ipso carecto sol cum igne compa tur , ideo inquit cariesus s. parto princ. num. χNeque incongrua videri debet solis crum foema comparatio , ex eo quod nullam flammam bio. videamus qua non continuo egeat elemento,

quod idem de Dis ηοn Observatur. Ex legibas enim naturae, non mimus flamma quum quodvis aliud corpus, ubi semel existit. sempeτ exseM perseveraι, nisi ast aliqua causa extemac ruatur : seed quia eonflat materia quam νυπ- fluida ct mobili, a due bis supra terram a m teria circumjacente dissipatur, argue ideo segetati mento , non uet eadem quae jam existis ronM-vetur , ped tantum ni dum ipsa extingustur , semper alia nova in ejus locum Russiruas ' Is lem antem non ita destruant partes caeli ei via cinae , ideo que πω ua eget alioento quo rest retur ; sed tamen infra etiam ossendetur novam semper materiam in solem ingredi , est

aliam ex eo elatii. ,

Notandum est a. plurimos alios Philas

99쪽

De mundo Coelesti. siphos varia dixiste circa solis substantiam: doiscet honoratus fabri solem nihil aliud esse quam , ignem in auro puras o quasi implantatum Simon Mhrius apud secinerum in rosa ursina testatur, se corpus lolare rubo optieo conspexisse, fervens , non aliter quam aurum

in fornace liquefactum. Raphael aversa dicit , se observasse , corpus fluidum , in Jo loco tanquam in vase contentum , ct inseipso agitari instar metalli fementis: Maigrianus putat solem esse qua si mare ignis. Equidem inquit

Cap. 1 f. pro p. 2 O. num. 2. In hac unis es

mundi machina, cernimus ignem in sole maxime vigere, O ibi maximam ejus esse copiam ; ODrie ibi sit primarius ejus fons. Notandum est a. quod Nicolaus Culanus in libris quos de docta ignorinita scripsir. De

solis natura disserens, in ipso sidere tanquam in alio mundo, & terram , & habitatores , &elementa ponit , ita ut velit quod solis substantia ex diversis constituatur substantiis.

In sole inquit si uis esset, non appareret illaetaritas, quae nobis di considerato enim corporeD-tis, tano habet exasi terram centraliorem , O quandam luciditatem quo ignilem circumferentialem , O medio quasi aqueam nubem O aerem clariorem, quemadmodum terra ista sua elementa 3 hoc est in centro solis est terra, in medio aqua & aer, & in cireumferentia ignis. Dicendum est t. falsam esse cattesii senistentiam circa solis naturam.

Prob. I. sententia cartesii supponit aliquid impossibile ι supponit enim materiam fuisse divisam in partes quae deinde motum acceperunt a deo, illae autem partes non PO-

100쪽

8 1 Secunda pars P sicae ,

tuerunt a Deo moveri, quia inde fuisset se. cutum vacuum ut probatum fuit in prima parte Phic tract. I. quaest. I. arr. q. ergo Sc.

a. Sententia carrosii docet solem nihil aliud esse quam materiam subtilissimam in centro cuiusdam vorticis accensam , sue nihil aliud esse quam ignem et atqui sol non potcst esse ignis propter plurimas rationes et. ignis est

corpus corruptibile ; ergo si sol esset ignis

esset corruptibilis , quae consequentia non potest admitti ut jam probatum fuit a. Longe aliam esse solis atque ignis naturam prohatur ex lucis praestantia r tanta est enim solaris lucis vis atque excellentia , qnanta in nullo igne quam tumuis augeatur , esse Potest. Id vero cx eo paret, quod ignis quilibet solis radiis expositus marcescit , lucemque amittit , propterea quod lux illa caelestis mortalem istam , imbecillioremque obruit ex quo quidem conjectare licet solarem lucem

ab iθnea differre 3. quilibet ignis a nobis impune conspicitur, cum solem nemo adversum contueri possit 4. lumen solis in materia apra calorem generat e ex radiis enim solis in

speculo ustorio collectis emicat ignis , & quo collectius est lumen caeleste intensiusque , eo

Vehementiorem parit calorem. At ignis sublunaris per lumen suum non calefacit , sed eX sese calorem proxime effundit s. Si sol esset ignis indigeret alimento quo nutriretur : nullum autem potest esse alimentum quo

nutriri sol possit ; ergo &e. Huic ultimae rationi duplici modo respondet, d. te Grand parte quinta de mundo S

SEARCH

MENU NAVIGATION