장음표시 사용
31쪽
Qui in fortuna iam casibus omnia
pomini, Et nullo credunt, dum rectore
Eadem tamquam gratiae ministra sine Personarum acceptione supernaturalia dona inaequaliter diuidit, Teriem praedestinationis fortiter suauiterque disponit: fortite factam dispositionem ostendit infallibilitas , qua
Praedestinati suae tum variabilitatis, tum infirmitatis immemores, gloriam certa lege assequuntur Suaviter factam suadet connaturalitas , qua voluntate imo ' voluptate praedestinationis ordine exequuntur: Habet quippe prima Causa in suae sinu omnipotentiae varios operandi, varios determinandi modos variae variarum rerum condi
32쪽
clitioni maxime congruos habet pro causis liberis modum iiderum,eui creatum arbitrium suauissime obsequi tur in eum nostra voluntas melius in Deo se habeat quam in se ipsa , eadem suauitate a Deo determinatur, qua ipsa se primo determinaret, si primi determinantis praerogati ua gauderet. At unicum non est Diuinae Prouidentiae priuilegiuna, quod fortis simul sit. dc suauis: Non minorem sibi, aut commendationem vindicat, aut admirationem quod munifica simul sit,4 remuneratoria, ex gratia sit nul 5c ex debito Qualis enim ea maior 1imul munificentia , o remuneratio quae non labore, non Ccrtamine , non cursu , non merito praeui sis , eligit tamen ad beatitudinem, quae denarius est impigre laborantium, quae corona est legitime cert
33쪽
tantium , quae bravium est strenue currentium, quae prae mium est egregi Elaerentium: Quid ea liberalius,ac regium magis quae Dei dona facit e se nostra naerita; quae leue tribulationis momentum computat ad gloriae pondus aeter numa quae peccati detrimen tum vertit in pς nitentiae emolumenta: quae praemia ultra
condignum absque prodigalitatis vitio punit citra condignum absque vindicatiuae Iustitiae praeiudicio ante bona opera praeuis praedestinans promouet exercitium Beneficentiae ante mala opera praeuisa non reprobans amouet in elementiae suspicionem . O miram supernaturalis prouidentiae oeconomiam, nullis unquam laudi-hus satis celebratam, nec dignis alibi lineis exξressam quam duobus illis in libris
34쪽
Inter secretiora Diuinae Men. tis penetralia reconditis,quo. rum alter liber est Vitae , in quo Praedestinatorum pretioiasa nomina, dc actiones aureas auroque probatiores, Misericordia delineat alter liber est mortis , in quo catalogian Reproborum, ipsorumq; eurupas stylo quasi ferreo sculpitvltrix Iustitia Illius in capite Coruscant gloriosa Christi Domini insignia iacet istius in limine Luciferi damnata
huc aeternisque characterilaus, quos nulla potest aetas eradere, nulla Ars expunge lTC, Vtrumque Occultis, acie
regrinis signatum est notis quas nullus potest obtutus diiscernere, nulla peritia dignoscere extra statum illum omni tam bonorum aggregatione perfectum.
35쪽
Vbi unita creato intellectui Increata Substantia, & quidquid in se ipsa continet intelligibili effluuio dispertiens, infirmum humanae mentis oculum ad Solis sterni Iubar acie irretorta sustinendum roborat, eademque gloria, qua incautus erutator opprimitur, inscrutabilia quaeque Mysteria beatissime manifestat Vbi relucet substantiale Deitatis Lumen in accidentali gloriae Lumine, ex quo licet
inaequales vibrate radios iuxta inaequalia merita, quilibet
tamen splendore haurit adeo eximium , ut nuti ius penitus erroris, nulliusque ignorantiae interiecta nubecula ona, nem Veritatem proprio , vel statui, vel appetitu congruentem elucidet. Hic creaturarum in speculo aenigmatice attingitur Diuina Essentia,
mutatis ibi vicibus in Diuinae
36쪽
Essentiae peculo creaturae mare aenigmate conspiciuntur, quod olim Plato amrmauit SubIunaris mundi gemmas Coeri
diadematis, quo beata mens coronatur quisquiliae potiusquam gemmae, dicente Augustino vi ει Te , ct ilia novit, non troster L beatior , sed propier a solum beatus. Neque enim potest creaturarum notitia non vilescere, ubi increata Veritas possidetur, k proprio in fonte degustatur; ubi nec Attributorum infinitas, nec Trinitatis Dignitas, nec Diuinitatis Maiestas occultatur; ubi Vnionis extrema maxime distantia copulantis , gratiae Auctoris peccatoris formam induentis, Singularis balua toris salutem uniuersalissima
37쪽
strantur Lubi vis tota Intelligendi amplissime expletur, latissime exceditur. Deus quippe se videndum tribuit, non conaprehendendum cognitione sibi proportionata, non sibi commensurata; eiusdem cum seipso ordinis, non eiusdem cum se apso perfectionis attingi se 1-nit. Facilius fuisset Agustino oceanum exhaurire, temu almari inferre fossulae; facitus Heraclito Solem palmodi metiri , quam creatae alicui
intelligent: ae, etiam totis Diuinae Omnipotentiae conati-hus eleuatae, non solum in- Creat Naturae,aut Oceanum,
aut Solem; sed nec alicuius increatae perfectionis, aut riuum, ut itidicam, aut radium Onurino complecti: Minor est Diuinae, vel Omnipotentiae, vel Misericordis comprehensione cuiuslibet vel creaturae
38쪽
producibiliis, vel miseriae sub leuabilis plena notitia , de Deo comprehendendo impar est quidquid Deo minus est. Incomprehenssilia sunt iudicia eius, quanto magis ipse incomprehensibilis mullo loco comis
prehenditur ejus immensitas, nullo tempore eius aeternitas, nullo amore eius bonitas, quanto iii agis nulla intellectione eius cognoscibilitas Desineret infinitus esse, si posset scientis cognitione finiri; delineret perfectisminus esse, si posset incomprehensibilitatis
perfectione carer: desineret lucem inhabitare inacccs Ῥbilem , si comprehensionis accesssum pateretur. Proh quam bonum est beatis mentibus in obiecti eantis pene iratione deficeres; Deum non tam sibi illabentem, quam se ipsas absorbentem experiri s critiem
39쪽
tione possident eumdem loqialiter possidendum contemplari Proh quam gloriosum est disertissimis CHesiis Areopagi Oratoribus in incomprehensi Regis admiratione obmutescere Maut nullum for mare Verdum , aut diminutum, uruncum, quo non ensentur Deum, sed ipsum inestibilem balbutiendo magis quam loquendo fateantur, Volaque sua non Ignoto, ut olim Athenienses, sed Inenarrabili, d Innominabili Deo sacrent . Polleant quamuis dono linguarum, omniaque calleant diomata , non est quod conentur Dei nomen reperires, quandoquidem qui
omnia nominat. Mocat etiam ea qua non sunt, omnium nominum significationem ex sup rat, adeo ut ipsemet depro
40쪽
respondeat sibi nomen esse sis s. at sonat s ab humanis ad Diuina transferatur vulgatum illud, conueniunt rebus nomina spe suis, d potius quod Licinius aliqua do de Scipio ne Maiore iocose protulit,
Noli mirari si Corona non conuenit,
Caput enim magnum sue ser io ad rem praesentem accommodaueris dicendo, noli mirari si nomen Deo non conuenit,
Numen enina magnum est; dc vero quis nomen suppeditet tot significationibus opuletuquod par sit diuinis praedicatis apte significandis 3 Quis
nominet perfectiones numero innumeras , duratione aeternas, praesentialitate immensa , bonitate optimas, dignitate supremat Quisi minet Naturam , quae extra omne genus existens, omne