Commentarii De bello gallico C. Iulii Caesaris; recognovit Eduardus Bolchesi

발행: 1870년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

121 DE BELLO GALLICO

diei tempore es lusus in posterum oppugnationem disseri , quaeque ad eam rem usui sint, militibns imperat et, 6. quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris continebat, veritus,

ne nocte ex oppido profugerent, duaS legiones in armis excubare iubet. I. Cenabenses, paulo ante mediam noctem Silentio eX Oppido egressi, flumen tranSire coeperunt. 8. Qua re per exploratores nuntiata, CaeSar legiones, quas expeditas esSe iusserat portis incensis intromittit atque oppido potitur, perpaucis ex hostium numero desideralis, quin cuncti caperentur, quod pontis atque itinerum angustiae multitudinis sugam intercluserant. 9. Oppidum diripit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerem traducit atque in Biturigum sines

pervenit. XII. 1. Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognoVit, oppugnatione destitit atque obviam Caesaris prosiciscitur. 2. Ille Gppidum Biturigum, positum in via, Noviodunum oppugnare inStiluerat. 3. Quo ex oppido cum legali ad eum venissent ratum, ut sibi ignosceret Suaeque Vilae consuleret, ut celeritate reliquas res conficeret, qua pIeraque erat conSecutuS, armaeon serri, equos produci, obsides dari iubet. 4. Parte iam obsidum tradita cum reliqua administrarentur centurionibus et paucis militibus intromissis, qui arma iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus eSt, qui agmen Vercimgelorigis antecesserat. 5. Quem Simul atque oppidani eonSpe-Xerunt atque in spem auxilii venerunt, clamore Sublato, armaeapere, portaS elaudere, murum complere coeperunt. 6. CenturioneS in oppido, cum ex signisseatione Gallorum novi aliquid ab iis iniri consilii intellexissent, gladiis destrictis, 90rlaS Oe-

eupaverunt suosque omnes ineolumeS receperunt.

XIlI. 1. Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit; laborantibus iam suis Germanos equites circiter cccc Summittit, quos ab initio habere Secum instituerat. 2. Eorum impetum Galli Sustinere non poluerunt atque in sugam coniecti mullis amiSSis se ad agmen receperunt. Quibus profligalis rursus oppidani perterriti comprehen SOS eOS, quorum opera plebem concita iam existimabant, ad CaeSarem perduxerunt seseque ei dediderunt. 3. Quibus rebus consectis Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitisSN

132쪽

COMM. VII. CAP. XI-XV. Immumque in sinibus Biturigum atque agri sertiliSsima regione,

prosecius eSt, quod eo oppido recepto, civitatem Biturigum so in potestatem redacturum considebat. XIIII. 1. Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni acceptis suos ad concilium convocat. 2. Docet, longe alia ratione esse bellum gerendum atque antea gestum sit. 9mnibus modis huic rei studendum, uι pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. 3. Id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleven- tur. 4. Pabulum secari n0n posse; neces8uri0 dispersos hostes eae aediliciis petere: hos omnes cotidie ab equitibus deleri posse. 5. Praeterea salutis causa rei fumιliariis commoda neglegenda vicos atque aedisicia incendi oportere hoc spatio su Boial quoque versus, quo pabulandi causa adire posse videantur. 6. Harum ipsis rerum copianῖ suppetere, qu0d, quorum in sinibus bellum geratur, eorum opibus subleventur; I. Romanos aut inopiam non laturos, aut magno periculo longius ab castris processuros; 8. neque interesse, ipsosne intersiciunt impedimentisne eaeuant, quibus amissis bellum geri non possit.=Pra terea oppida incendi oportere, quae non muniti0ne et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detrectandum militiam receptacula neu Romanis propositu ad copiam commeatus praedamque tollendam. 10. Haec si gravia auι acerba videantur, multo illa gravius aestimare, liberos, con iuges in servitutem abstrahi, ipsos intersici; quae sit necesse accidere victis. XV. 1. Omnium conSensu hac sententia probata, uno die amplius xx urbes Biturigum incenduntur. Hoc idem in reliquis sit civitatibus. 2. In omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae eisi magno cum dolore omneS serebant, tamen hoc sibi solatii proponebant, quod Se prope explorata Victoria, , celeriter amisSa recipera luros considebant. 3. Deliberatur de

AVarico in communi concilio, incendi placeret an defendi 4. Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem quae praeSidio et ornamento Sit civitati, suis manibus succendere cogerentur; 5. facile Seloci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibuS partibus stumine ei palude circumdata, unum habeat ei peranguSlum

133쪽

m . . DE BELLO GALLICO

aditum. . 6. Datur petentibus venia, dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. DefenSores oppido idonei deliguntur. XVl. 1. Vercingetorix min0ribus Caesarem itineribus su sequitur et locum castris deligit, paludibuS silvisque munitum, ab Avarico longe millia paSSuum XVI. L ibi per certos exploratores in singula diei tempora, quae ad Avaricum agerentur, cognoscebat et, quid fieri vellet, imperabal. 3. Omnis

nostras pabulationis frumentationeSque obServabal; disperiosque, cum longius neceSSario procederent, ad0riebatur magnoinque incommodo adficiebat, qlSi, quantum ratione providerIpoterat, ab noSiriS Oecurrebatur, ut incertiS temporibus diversisque itineribus iretur. XVII. 1. Castris ad eam partem oppidi positis Caesar. quae intermissa a numine et a paludisus aditum, ut supra diximus, anguSlum habebat, aggerem apparare, Vineas agere, turres duas constituere coepit; nam circumvallare loci natura prohibebat. 2. De re frumentaria BoiOS, atque Aedu0S adlio lari non des illi; quorum alte ii, quod nullo Studio agebant. non mullum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod eivitas erat exigua et infirma, celeriter quod habuerunt eo Sumpserunt. 3. Summa disti ullate rei frumentariae adsecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, ineendiis aedificiorum, usque eo, ut conplures dies frumento milites caruerint ei pecore ex longinquioribus ViciS adacto, extremam famem Sustentarent, nulla lamen vox eSi ab iis audita, populi Romani maiestate ei superioribus victoriis indigna. L Quinetiam Caesar cum in Opere singulas legiones appellaret, et, si acerbius inopiam ferrent, Se dimissurum oppugnationem disteret, universi ab eo , 5. ne id faceret, petebant: sic se com plures annos illo imperante meruisse, ut nullum ignominiam acciperent, nusquam inceptu re utScederent; 6. hoc se ignominiae laturos loco, si inceptum oppugnationem reliquissent ; . praestare omnes perferre acerbitates, quam non civibus Romanis, qui Cenabi persidia Gallorum interissent, parenturent 8. Haec eadem centurionibus tribuniSque militum mandabant ait per eos ad Caesarem deferrentur. XVIII. 1. Cum iam muro turreS adpropinquasSeni, ex ea

134쪽

COMM. VII. CAP. XV X. 12

Otivis Caesar cognovit, Vercingetorigem, consumplo pabulo,

castra moviSSe propius Avaricum, alquo ipsum cum equila luexpeditisque, qui inter equites proeliari consuessent, insidiarum causa eo prolaetum, quo noStros postero die pabulatum venturos arbitraretur. 2. Quibus rebus cognitis, media nocte silentio prosectuS, ad hostium eastra mane pervenit. 3. Illieeleriter per exploratores adventu Caesaris eOgnilo, Parros impedimen laque sua in artiores silvas abdiderunt, copias omnis in loco edito atque aperto instruxerunt. 4. Quare nuntiata, CaeSSr celeriter sarei nas conserri, arma expediri iussit.

XVilli. i. Collis erat leniled ab insimo adclivis. Hunc ex omnibus sere part ibus palus dissicilis utque impedita eingebat non latior pedibus quinquaginta. 2. Hoc Se colle interruptis pontibus, Galli fiducia doci continebant, generatimque distributi in civitates omnia vada ac Sallus eius paludis obtinebant, sic animo parali, ut, Si eam paludem Romani perrumpere einnarentur, haesitantes premerent eX loeo Superiore, ut, qui propinquitatem loci videret, 3. paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret. qui iniquitatem condieioniS perspiceret inani Simulatione Sese ostentare cogn0Seeret. 4. In dignatales milites Caesar, quod con pectum Suum h0SleS perferre possent, tantulo Spalio inter ieelo. et Signum proelii e X-90ScenteS edocet, quanto detrimento eι quot virorum fortium

morte necesse sit constare victoriam 5. quos cum sic animo

paratos videat, ut nullum pro sua laude perictilum recusent, summae se tuiquitatis condemnari debere, nisi eorum vitam sua su lute habeat cariorem. 6. Sic mili: es conSolatus, eodem die reducit in eastra, reliquaque, quae ad oppugnationem periinebant oppidi, administrai e instituit. XX. 1. Vercinget0rix, cum ad Suos redisset, proditionis insimulatus, quod castra propius RomanOS movisset, quod eum omni equitatu discessisset, quod Sine imperio laniaS copias reliquisSet, quod eius discessu Romani lania opp0rtunitate et celeritate venissent; 2. non haec Omnia sortuito aut Sine consilio accidere potuisSe; regnum illum Galliae malle Caesaris eonees,u quam ipsorum habere benefleto: tali modo aestu salus ad haec respondit: 3. Quod castra movisset, factum inopia pa-

135쪽

128 . DE BELLO GALLICO

persuasum loci opportunitate, qui se ipse ut munitione defendereι 4. equitum vero operam neque in loco paIustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem, quo sint profecti. 5. Summam imperii se consulto nulli discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum inpelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret, quod diutius laborem ferre non possent. 6. R0mani si casu intervenerint, fortunae, si alicuius iudicio vocati, huic habendam gratiam, quod et paucιtatem eorum eae l0co superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dιmicare n0n ausi, turpiter se in castra receperint. I. Iduperium se ab Caesare per proditionem nullum desiderare, quod habere victoria posset, quas iam esset sibi atque omnibus Gallis e lorata; quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere quam ab se salutem accipere videantur. 8. Haec qui intellegatis, inquit, a me sincere pronuntiari, audite Romanos milites. 9. Produeit Servos, quos in pabulatione paucis ante diebus exceperat et fame vinculiSque excruciaverat. 16. Hi iam ante edocli, quae interrogati pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt fame et invia adductos clam eae castris eaeisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent; 11. simili omnem eaeercitum inopia premi, nec iam vires suscere cuiquam nec ferre operis laborem posse; itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi nrofecissent, triduoezercitum deducere. 12. Haec, inquit, a me, Vercinge loriX, beneflcia habetis, quem proditionis insimulatis; cuius opera 1ine vestro sanguine tantum eaeercitum victorem fame con- Sumptum videtis; quem turpiter se eae fuga recipientem, ne qua civitas suis sinibus recipiat, a me proviSum eSt. XXI. 1. Conclamat omnis multitudo et Suo more armise0ncrepat, quod sacere in eo conSuerunt, cujuS Orationem adprobant; Summum esSe Vercingetorigem ducem, nec de eius fide dubi landum, nec maiore ratione bellum adminiSirari pos-Se. 2. Statuunt, ut X milia hominum delecta ex Omnibus copiis in oppidum millantur, 3. nec soliS BiturigibuS commu-Bem Salutem commillendam censent, quod peneS eos, Si id oppidum relinuissent, summam victoriae eonStare intellegebant.

136쪽

COMM. VII. CAP. XX-XXIlII. 129

XXII. 1. Singulari militum nostrorum Virtuti consilia cuiusque modi Gallorum oecurrebant, ut eSt Summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et emicienda, quae ab quoque traduntur, aptiSsimum. 2. Nam et laqueiS saleeS avertebant, quaS, eum deSlinaverant, tormen liS introrSus reducebant, et aggerem cuniculis Subtrahebant, eo ScientiuS, quod apud eos magnae sunt serrariae atque omne genuS cuniculorum nolum atque usitatum est. 3. Tolum aulem, murum ex omni parte turribus conlabulaverant atque has coriiS in leXerant. 4. Tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus, aut aggeri ignem inserebant aut milites occupatos in opere adoriebantur et nostrarum turrium altitudinem, quantum haS cotidianus aggereX preSSerat, commiSSiS Suarum turrium malis adaequabant; et apertoS cuniculos praeusta et praeacula materia et pice servefacta et maximi ponderis Saxis morabantur moenibuSque appropinquare prohibebant. XXIII. 1. Muri autem omnes Gallici hac sere sorma sunt. Trabes directae perpetuae in longitudinem paribus intervallis, distantes inter Se bin0S pedeS, in Solo conlocantur. 2. Hae revinciuntur introrsuS et multo aggere VeStiuntur; ea autem, quae diximus, intervalla grandibus in fronte Saxis effarciuntur. 3. His conlocalis et coagmen latiS aliUS inSU per ordo ad-ditur, ut idem illud intervallum Servetur neque inter Se conlingant trabes, Sed paribus intermiSSae Spatiis, Singulae, Singulis saxis interiectis, arte contineantur. 4. Sic deinceps Omne opus contexitur, dum iuSla muri altitudo expleatur. 5. Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est, alternistrabibuS ac saxis, quae reclis lineis SuOS ordineS Servant, lumad utilitatem et defensionem urbium Summam habet Opportunitalem, quod et ab incendio lapis, et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrSus revincta neque perrumpi neque diStrahi potest. XXIIII. 1. His tot rebus inpedita oppugnatione, milites eum loto tempore frigore et adsiduis imbribus lardarentur,

tamen continenti labore omnia haec superaverunt et diebus XXV aggerem, latum pedeS CCCXXX, allum pedes LXXX, eXlru-Xerunt. 2. Cum is murum hostium paene contingeret et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur, ne ,

137쪽

130 DE BELLO GALLICO

quod omnino tempuS ab opere intermitteretur, paulo ante temitam vigiliam est animadverSum fumare aggerem, quem cuniculo hoSles Succenderant, 3. eodemque tempore lolo muro clamore sublato, duabus portis ab utroque latere turrium eruptio sebat. 4. Alii saces atque aridam materiem de muro in aggerem eminus iacebant. alii picem reliquaSque res, quibuS ignis excitari poleSt, fundebant, ut, quo primum occurrere lUr aut cui rei ferretur auxilium, vix ratio iniri posSet. 5. Tamen quod institulo Caesaris Semper duae legioneS, pro caStris eX- cubabant, pluresque partilis temporibuS erant in opere, celeriter factum est, ut alii erupimnibus reSisterent, alii turreS reducerent aggeremque interScinderent, OmniS Vero ex caStris multitudo ad restinguendum concurreret. XXV. 1. Cum in omnibus locis, eonsumpta iam reliqua parte noctiS, pugnaretur Semperque hoSlibus Spes Vieloriae redintegraretur, eo magiS, quod deustos Pluteos turrium Videbant, nec sacile adire apertos ad auxiliandum animadvertebant, semperque ipsi recentes defessis Suecederent, omnemque Galliae salutem in illo vestigio lemporis positam arbitrarentur, accidit inspectari libus n0bis, quod dignum memoria ViSum, praetereundum non existimavimus. 2. Quidam ante portam oppidi Gallus, per manus Sevi ac pleis traditas glebas in ignem e regi 0 ne turriS proiciebat; scorpione ab latere dextro traiectuS eXaminatu Sque concidit. 3. Hunc ex proXumiS unus iacentem tranSgressus, eodem illo munere fungebatur; eadem ratione ictu scorpionis examinato alteri, SuceeSSit tertius, 4. et tertio quartus, nec prius ille est a propugnatoribus VacuuS Peli cluS locuS quam restinclo aggere atque omni ex parte Summotis hostibus, sinis est pugnandi lactuS. XXVI. 1. Omnia experti Galli, quod reS nulla SucceSSerat,p0Stero die consilium ceperunt ex oppido profugere, hortante et iubente Vercingetorige. 2. Id, Silentio noctis conati, non magna iactura Suorum SeSe esseelurOS Sperabant, propterea

quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant, et palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad inSequendum lardabat. 3. Iamque hoc sacere noctu apparabant, cum matreSsamilliae repente in publicum procurrerunt nenleSque Proiectae ad pedes Suorum omnibus precibus petierunt, ne se

138쪽

COMM. VII. CAP. XXIIII XXVIIII. 131

et communes liberos hostibus ad Supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et Virium infirmitas inpediret. 4. Ubi eos in sententia perstare Viderunt, quod plerumque in summo periculo timor miSericordiam non recipit, conclamare et Significare de suga Romani S eoeperunt. 5. Quo timore perterriti Galli, ne ab equitatu Romanorum Viae preoccuparentur, consilio destiterunt. XXVlI. 1. Postero die CaeSar, promola turri directisque operibus, quae saeere inSsiluerat, magno coorto imbre, non inutilem hane ad capiendum donSilium tempeStalem arbitratus eSl, quod paulo incautiuS custoddis in muro dispositas videbat Suosque languidius in orere Ver,ari iussit et, quid fleri vellet, ostendi L 2. Legionibu Sque inter ei Stra Vineasque in oee ullo expeditis, cohortulus, ut aliquando pro laniis laboribus si u-clum victoriae perei perent, iis, qui primi murum aScendissent, praemia pr0posuit militibusque signum dedi l. 3. illi subilo

ex omnibuS partibus evolaverunt murumque celeriter eOmpleverunt.

XX lIl. 1. Hostes re nova perterriti, muro turribu Sque deiecti, in foro ac locis palentioribus euneatim constiterunt, hoc animo, ut, Si qua eX parte obviam Veri retur, a te instructa depugnarent. 2. Ubi neminem in aequum loeum Sese dem illere, Seu solo undique muro cireumfundi viderunt, Verili, ne Om'nino Spes fugae tolleretur, abi 'clis armis, ultimas oppidi partes continenti impetu polixerunt, parsque ibi 3. cum angusto exitu p0rlarum Se ipsi pretii reni a militibus pars iam egreSSaportis ab equitibus est interseela. 4. Nee suit qui S uam, qui praedae Sinderet. Sic et Cen ubi eaede et labore opstris in ei-lali non aula te consec is. non mulieribus, non insutilibu S pepercerunt. 5 Denique omni ex numero, qui fuit ei rei ter milium XL, ViX DCCC, qui primo clamore audito Se ex oppido eiecerunt, ineolumes ad Ver 'ingetorigem pervenerunt. 6. UuOS ille, multa iam noule, silentio ex fuga excepit, Veritu S, nequa in eaStris ex eorum concursu et miseris ordia vulgi seditio oreretur, ut, procul in via dispositis familiaribus suis prin-eipibusque civitatum, di, parandos dedueendoSque ad SuOS eu-draret, quae cuique civitati pars eaStrorum ab initio obvenerat. XXVIIlI. 1. Postero die concilio convocato, conSolat US

139쪽

132 DE BELLO GALLICO

cohortatusque eSi, ne se admodum animo demitterent, ne pes turbarentur incommodo. 2. Non virtute neque in acie vicisse Romanos, sed artisicio quodam et scientia oppugnati0nis, cuius rei fuerint ipsi imperiti. 3. Errare, si qui in bello omnis

secundos rerum proventus expectent. 1. Sibi numquam plaeuisse Avaricum defendi, cuius rei testes ips0s huberet, sed Delum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum, uti hoc inc0mmodum acciperetur. 5. Id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum. 6. Nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliae essecturum, cuius consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se prope iam esseclum habere. I. Interea aequum esse, ab iis communis salutis causa impetrari, ut ocistra munire instituerent, quo facilius repentinos hostium impetus sustinerent. XXX. 1. Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non desecerat tanto accepto incommodo, neque se in occultum abdiderat et conspectum multitudinis su-geral ; 2. Plusque animo providere ei praeSentire exiStimabatur, quod, re integra, primo incendendum Avaricum, poSt de- Serendum censuerat. 3. Ilaque ut reliquorum imperatorum res adverSae auctori latem minuunt, Sic huiuS ex contrario dignitas incommodo accepto in dies augebatur. 4. Simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis adiungendis civitalibus; primumque eo tempore Galli castra munire instituerunt, ei sic Sunt animo consternali, homines insueti laboris, ut omnia, quJe imperarentur, Sibi pallenda exiSlimarent. XXXI. 1. Nec minus quam eSt pollicitus , Vercingetorix animo laborabat, ut reliquas civitates adiungeret, alque eas donis pollicitationibusque alliciebat. 2. Huic rei idoneos homines deligebat, quorum quiSque aut oratione Subdola aut amicitia lacillime capere posSel. 3. Qui Avarico eX pugnato refugerant, armandos VestiendoSque curat; 4. Simul, ut deminulae copia redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitalibus quem et quam an 'e diem in castra adduci velit, sagittariosque Omnes, quorum erat permagnuS numeruS in Gallia, con.

quiri et ad se milli iubet. His rebus celeriter id, quod Avarici deperierat, expletur. 5. Interim Teutomatus, Olloviconis siliuA.

140쪽

COMM. VII. CAP. XXVIIII XXXIII. . 133

πex Nitiobrogum, cuius paler ab Senatu nostro amicus erat appellatus, cum magno equitum SU0rum numero, et quos ex Aquilania conduxerat, ad eum perVenit. XXXII. 1. Caesar Avarici conplures dieS commoratus, summamque ibi copiam frumenti ei reliqui commeatus nanetuS, exercitum ex labore atque inopia resecit. 2. Iam prope hieme consecta, cum ipSo anni tempore ad gerendum bellum vocaretur et ad hoStem prosicisci conStiluiSSel, Sive eum ex paludibus silvisque elicere sive obsidione premere poSSet, legali ad eum principes Aeduorum Veniunt Oratum, ut muTime necessario tempore civitati subveniat 3. summo esse in pericularem, qu0d, cum singuli magistratus antiquitus ereari atque regiam potestatem annum obtinere consuessent, duo magistratum gerant et se uterque ereum legibus, creatum esse dicat. . Horum esse aIterum Convictolitavem, florentem et inlustrem adulescentem, alterum citum, antiquissima familia nutum, atque ipsum hominem summae p0tentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proaeimo anno eundem magistratum gesserit. 5. Cilitatem esse omnem in armis; divisum s natum, divisum p0pulum, suas cuiuSque eorum clientelas.

Quod si diutius alatur controversia, Dre, uti purS cum parte civitatis confligato id ne accidui, p0situm in eius diligentia

atque auctoritate.

XXXIII. 1. Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse exiStimabal, tamen non ignorans, quanta ex dissensionibus incomm0da oriri consueSsent, ne lanta et iam coniuncta populo Romano civitas, quam ipSe Semper aluisset omnibuSque rebus OrnaSSel, ad Vim atque arma deScenderet, atque ea parS, quae minus consideret, auxilia a Vercingetorige accerseret, 2. huic rei praeVertendum existimavit; et, quod legibus Aeduorum iis, qui Summum magiStratum Oblinerent, excedere ex sinibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse videretur, ipSe in Aeduos proficisci statuit, senatumque omnem et quoS inter eonlr0Versia eSSet, ad Se Deceliam evocavit. 3. Cum prope omniS ciVitaS eo conveniSset docereturque, paucis elam eonvocalis alio Ioco, alio tempore atque opportuerit, fratrem a fratre renuntiatum, cum leges duo EX una familia, vivo utroque, non Solum magistralus creari ve-

SEARCH

MENU NAVIGATION