Commentarii De bello gallico C. Iulii Caesaris; recognovit Eduardus Bolchesi

발행: 1870년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

144 DE BELLO GALLICO

censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut

prius, quam eSSent maiores eo coactae copiae, dimicaret. 2. Νam ut commutato consilio iter in provinciam conVerteret, ut ne metu quidem necessario faciundum existimabal, cum infamia atque indignitas rei ei oppoSitus mons Cebenna Viarumque dissicultas impediebat, tum maxime, qu0d abiuncto Labieno atque iis legionibus, quas una miSerat, vehementer limebat 3. Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus consectis, contra Omnium opinionem ad Ligerem Venit, 4. Vadoque per equites invenio pro rei neceSSitale opportuno, ut brachia modo atque humeri an sustinenda arma liberi ab aqua esse poSsent, diSpoSilo equitatu, qui Vim numinis refringeret, alque hostibus primo aspectu perturbatiS, 5. incolumem exercitum traduxit, frumentumque in ηgris et pecoris copiam nactus, repleto hiS rebuS exercitu, iter in Senones saeere instiluit. LVII. 1. Dum haec apud CaeS9 rem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper eX Italia Venerat, relicto Age dinci, ut esset impedimentis praesidio, eum quattuor legionibus Lutetiam prossiciscitur. Id est oppidum Parisiorum, quod positum est in insula numinis Sequanae. 2. Cuius adventu ab hostibus cognito, magnae ex sinitimis civitatibus copiae convenerunt. 3. Summa imperii traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter Singularem scientiam rei mili laris ad eum eSt honorem evocatus. 4. Is cum animadvertiSSet, perpetuam eSSe paludem, quae influeret in Sequanam atque illum Omnem locum magnopere impediret, hic conSedit, nostrosque transitu prohibere instituit. LVIII. 1. Labienus primo vineas agere, cralibuS alque aggere paludem explere atque iter munire conabatur. 2. Postquam id dissicilius consseri animadvertit, silentio e castris tertia vigilia egressus, eodem, quo Venerat, itinere Melodunum pervenit. 3. Id est oppidum Senonum, in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus. 4. Deprehensis navibus circiter quinquaginta celeriterque coniunctiS, atque eo

militibus iniectis, et rei novitale perterritis oppidanis, quorum magna para erat ad bellum evocata, sine contentione oppido politur. b. Resecto ponte, quem superioribus diebus hoSles.

152쪽

COMM. VII. CAP. LVI LXI. 145

resciderant, exercitum traducit et secundo sumine ad Lutetiam iter sacere coepit. 6. Hostes re cognita ab iis, qui Meloduno fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi prosecti a palude, ad ripas Sequanae, e regione Lutetiae, contra Labieni castra considunt. LVIIII. 1. Iam Caesar a Gergovia diScessiSSe audiebatur, iam de Aeduorum desectione et Secundo Galliae motu rumores adserebantur, Gallique in conloquiis, intercluSum itinere et Ligeri Caesarem, inopia frumenti coactum, in provinciam contendisse consirmabant. 2. Bellovaci autem desectione Aeduorum cognita, qui iam ante frant per Se insideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt. 3. Tum Labienus, tanta rerum commutatione, longe alius sibi capiendum conSilium, atque antea senSerat, intellegebat, neque iam, . ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, Sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat. 5. Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones, a praesidio atque impedimentis interclusas, maximum numendistinebat. 6. Tanti subito dissicultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum Videbat. LX. 1. Sub VeSperum consilio convocato, cohortatuS, ut ea, quae imperaSSet, diligenter induStrieque adminiStrarent, naVes, quas Meloduno deduxerat, singulas equitibus Romanis adiribuit, et prima consecta vigilia, mI milia paSSuum Secundo numine silentio progredi ibique se expectari iubet. 2. Quinque cohortes, quas minime sirmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit; 3. quinque eiusdem legionis reliquas de media nocte eum omnibus impedimentis adverso numine magno tumulto proficiSci imperat. 4. Conquirit etiam lintres; has magno sonitu remorum incilataS, in eandem partem mittit. Ipse post paulo, silentio egreSSus, eum tribus legionibus eum locum petit, quo naves appelli

LXI. 1. Eo cum esset ventum, exploratores h 0Stium, ut omni numinis parte erant dispoSili, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostriS opprimuntur; 2. eXe

153쪽

1 6 DE BELLO GALLICO

ellus equitatusque, equitibus Romanis administrantibus, quos ei negotio praelaeerat, celeriter tranSmittitur. 3. Uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur, in caSiris Romanorum

praeter conSuetudinem iu multuari, et magnum ire agmen adverso numine, Sonilumque remorum in eadem parte exaudiri, et paulo infra milites navibus transportari. 1. Quibus rebus auditis, quod existimabant, tribus locis transire legiones atque omnes, perturba lOS desectione Aeduorum, fugam parare, SuaS quoque copias in ires partes distribuerunt. 5. Nam praesidio e regione eaStrorum relicio, et parva manu Melodunum VersuS missa, quae laselum progrediatur, quantum naves proceSSiSSent, reliquas copias contra Labienum duxerunt. LXII. 1. Prima luce et nostri omnes erant iransportati et hostium acieS cernebatur. 2. Labienus milites cohortalus, ut suae pristinae virtutis et Secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipSum Caesarem, cuius ductu Saepen mero hostes Super u8Sent, praesentem adesse eaeistimarenι, dat signum proelii. 3. Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hos leS pelluntur atque in fuga coniciuntur; 4. ab Sinistro, quem locum duodecima legio lenebat, cum primi ordines hoStium transfixi telis concidissent. lamen acerrime reliqui resistebant, nee dabat suspicionem sugae quisquam. 5. IpSe dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos coh0rtabatur. 6. Incerto nunc etiam exitu Victoriae, cum Septimae legionis tribunis eSSet nuntiatum, quae in Sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. I. Ne eo quidem tempore quiSquam loco cessit, Sed circumventi omnes interfectique Sunt. tandem fortunam tulit Camulogenus. 8. At ii, qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proelium commiSSum audissent, subsidio Suis ierunt collemque ceperunt, neque I O- Strorum militum victorum impetum SuStinere potuerunt. s. Stecum Suis fugientibus permixti, quos non Silvae montesque texerunt, ab equitatu sunt intersecti. 10. Hoc negotio conse-clo, Labienus revertitur Agedincum, ubi inpedimenta totius exercitus reIicta erant; inde cum omnibus copiis ad CaeSarem perVenit.

LXIII. 1. Desectione Aeduorum erentia, bellum augetur.

154쪽

COMM. VII. CAP. LXI-LXIIII. 1 I

2. Legationes in omnes partes circummittuntur; quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad Sollicitandas civitates nituntur; 3. nacti obsides, quos CaeSar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. 4. Petunt a Vercingelorige Aedui, ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet. 5. Re impetrata contendunt, ut ipSiS Snmma imperii tradatur, et re in controversiam deducta, lolius Galliae concilium Bibracte indicitur. 6. Eodem conveniunt undique frequentes. Multitudinis Sussi agitS res permittitur; ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. I. Ab hoc con-eilio Remi, Lingones, Treveri suerunt; illi, quod amicitiam Romanorum Sequebantur; TreVeri, quod aberant longius et ab Germanis premebantur, quae fuit cauSa, quare toto abessent bello et neutris a xilia millerent. 8. Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in Se requirunt, neque tamen. suscepto bello, Suum consilium ab reliquis Separare audent. s. Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent.

LXIIlI. L ipse imperat reliquis civitatibus obsides djemque huic rei constituit; omnes equites, xv milia numero, celeriter convenire iubet. 2. Peditatu, quem antea habuerat, se fore eontentum dicit, neque sortunam temptaturum aut in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu, Persacile esse saelu frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere. 3. aequo modo animo sua ipSi frumenta corrumpant aedisseiaque incendant; qua rei familiaris iactura perpetuum imperium libertatemque Se consequi Videant. 4. His eonstitulis rebus; Aeduis Segusiavisque, qui sunt sinitimi provinciae, decem milia peditum imperat: huc addit equites octingentos. 5. His praelicit fratrem Eporedorigis, bellumque inferri Allobrogibias iubet. 6. Allera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit I. Nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque Allobrogas sollicitat quorum mentes nondum ab superiore bello resedisse Sperabat. 8. Horum principibus pecunias, civitali autem imperium totius provinciae pollicetur.

155쪽

1 8 DE BELLO GALUCO

LXV. 1. Ad hos omnes casus proVisa erant praesidia eo- hortium duarum et viginti, quae ex ipSa provincia ab Lucio Caesare legato ad Omnes parteS Opponebantur. 2. Helvii, sua sponte cum sinitimis proelio congressi pelluntur et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi silio, principe civitatis, eonpluribusque aliis interfectis, intra oppida ac murOS conpelluntur. 3. Allobroges, crebris ad Rhodanum disp0Silis i praeSidiis, magna eum eura et diligentia suoS sines tuentur. 4. CaeSar, quod hostes equitatu Superiores eSSe intellegebat et, . interclusis omnibus itineribus, nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum Mn Germaniam mittit ad eas civitates, quas Superioribus annis pacaverat, equitesque ab hisaeeersit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consuerant. 5. Eorum adVentu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis militum reliquisque equitibus Romanis atque evocalis equos Sumit, Germanisque distribuit. LXVI. 1. Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque, qui toti Galliae erant imperati, cou-

veniunt. 2. Magno horum coacto numero, cum CaeSar in

Sequanos per extremos Lingonum sines iter saceret, quo iacilius subsidium provinciae serri poSset, circiter milia paSSuum decem ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit, 3. convocalisque ad concilium praesectis equitum, venisse tempus victoriae demonstrat: fugere in provinciam Romanos Galliaque eaeeedere. 1. Id sibi ad praesentem obtinendam libem tutem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque οιium p rum prosici: maioribus enim eoactis copiis reversur , neque finem bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adoriantur. 5. Si pedites suis aurilium ferant atque in eo moremtur, iter facere non posse; si, id quod mustis futurum comsidat, relictis impedimentis, suad Saluti consulant, et usu rerum necessarium et dignitate voliatum iri. . 6. Nam de equitibus hostιum, quin nem0 eorum prostredi modo eaerea agmen audeat, et ipsos quidem non debere dubitare. . Id quo maiore faciant animo, copias se omnes pro castris habiturum et terrori hostibus futurum. I. Conclamant equites, sancti simo iureiurando eoormari opoσtere, ne tecto recipiatur, mad liberos, ne ad parentes, ad urorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium perequitu8Set.

156쪽

COMM. VII. CAP. LXV LXVIIII. 1 9

LXVII. 1. Probata re atque omnibus iureiurando adactis, postero die in tres partes distribulo equitatu, duae Se acies ab duobus lateribus ostendunt, una a primo agmine iter impedire coepit. 2. Qua re nuntiata, CaeSar Suum quoque equitatum iripertito divisum, eontra hostem ire iubet. Pugna, tur una omnibus in partibus. 3. Consistit agmen; impedimenia inter legiones recipiuntur. 4. Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri CaeSar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxilii consirmabat. 5. Τandem Gemmani ab dextro latere summitin iugum nancti hoStes loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis conSederat, persequuntur eonpluresque interficiunL 6. Qua re enimadversa, reliqui, ne circumirentur erili, Se fugae mandant. Omnibus locis sit caedes. I. Τres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur: Colus, praefectus equilum, qui controversiam cum Convictolitavi proxumis comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post desectionem Litavieci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.

LXVIII. l. Fugalo omni equitatu, Vercingetorix copias, ut pro castris conlocaverat, reduxit; protinuSque AleSiam, quod est Oppidum Mandubiorum, iter sacere coepit, celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit. 2. Caesar, inpedimentis in proxumum collem deductis, duabus legionibus praesidio relictis, secutus quantum diei tempus est paSSum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine interseelis, allero die ad Alesiam castra seeit. 3. PerSpecto urbis situ perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxume parte exercitus considebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites, circumvallare instituit. LXVIIII. 1. Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse videretur; 2. cuius collis radices duo, duabus ex partibus numina subluebant. 3. Ante id oppidum planicies circiter milia passuum III in longitudinem patebat; 4. reliquis ex omnibus partibus colles, medioere interiecto Spalio, pari altitudinis

157쪽

130 DE BELLO GALLICO

fastigio oppidum cingebant. 5. Sub muro quae pars collis

ad orientem Solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gabiorum compleverant fossamque et maceriam Sex in altitudinem pedum praeduxerunt. 6. Eius munitionis, quae ab Romanis instituebatur, circuituS XI milia pasSuum lenebat. I. Ca-

Sira opportunis locis erant posita ibique castella viginti tria lacla, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fleret; haec eadem noctu excubitoribus ac simmis praesidiis tenebantur. LXX. 1. Opere institulo, si equestre proelium in ea planiele, quam intermissam collibus tria milia passuum in longitudinem palere Supra demonstravimus. Summa vi ab ulriS-que contenditur. 2. Laborantibus nostris Caesar Germanos summittit legionesque pro castris constituit, ne qua subito inruptio ab hostium peditalu sal. 3. Praesidio legionum ad-dilo, noStris animus augetur; hostes in fugam coniecti, se ipsi multitudine inpediunt atque angustioribus portis reliciis coacervantur. 4. Germani acrius uSque ad munitiones sequuntur. 5. Fit magna eaedeS; nonnulli, reliciis equis, s Samiransire et maceriam transcendere conantur. Paulum legiones CaeSar, quas pro Vallo eonStiluerat, promoveri iubet. 6. Non minus, qui intra munitiones erani, perturbantur Galli', veniri ad Se consestim existimantes, ad arma conclamant; nonnulli perterriti in oppidum inrumpunt. I. Vercingetorix iubet portas claudi, ne eaSira nudentur Mullis intersectis, conpluribus equis captis, Germani SeSe recipiunt. LXXI. 1. Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis persiciantur, consilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. 2. Discedentibus mandat, ut suum quisque eorum emitatem adeat omnesque, qui per aetatem arma ferrsposaint, ad bellum coganL 3. Sua in illos merita proponi obtestaturque, ut suae salutis rationem habeant, neu se optime de eommuni libertate meritum hostibus in cruciatum dedan uod si indiligentiores fuerint, milia hominum deleeis

octoginta una secum interitura demonstrat. 4. Ratione inita se exigue dierum xxx habere frumentum, sed paulo etiam ιongius tolerari posse parcendo. 5. His datis mandatis, qua opus erat intermissum, secunda vigilia silentio equitatum mit-

158쪽

COMM. VII. CAP. LXVIIII LXXIII. III

lit. 6. Frumentum omne ad se referri iubet, capitis poenam iis, qui non paruerint, constituit; pecuS, cuius magna erat copia ab Mandubiis compulsa, 7. viri lim distribuit, frumentum parce et paulatim meliri instituit. 8. Copias omnes, quas pro oppido collocaVerat, in oppidum recepi l. s. His rationibus auxilia Galliae expectare et bellum parat adminiSirare. LXXIL 1. Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera munitionis instituit. Fossam pedum vi- ginti directis lateribus duxit, ut eius lassae solum tantundem

paleret, quantum Summae MSSae Iabra diSlarent. 2. Reliquas omnes munitiones ab ea soSsa pedes quadri Ventos reduxit, id hoc consilio; quoniam tantum eSset neceSSario Spalium conplexus, nec lacile totum corpus corona militum cingeretur, ne de improviso aut Moetu ad munitiones hostium multitudo advolaret, aut interdiu tela in nostros operi destinatos, conicere possent. 3. Hoc intermiSSO Spalio, duas lasSas, quindecim pedes talas, eadem altitudine perduxit; quarum interiorem, campestribus ac dei Ssis locis, aqua ex flumine derivata conplevit. 4. POSt eaS aggerem ac vallum XII pedum extruxit. Huic loricam pinnaSque adiecit, grandibus cervis eminentibus ad commiSSuraS pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter Se distarent. LXXIII. 1. Erat eodem tempore. et materiari et frumemtari et tantas munitiones seri necesse, deminulis nOSiriS copiis quae longius ab eastris progrediebantur; ac nonnumquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur. 2. Quare ad haec rursus opera addendum CaeSar pulaVit, quo minore numero militum munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum admodum strinis ramis abscisis, atque horum delibratis ac praeaculiS cacuminibus, perpetuae s Sae, quinOS pedeS allae,

ducebantur. 3. Huc illi stipites demissi et ab insimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant. 4. Quini erant ordines coniuncti inter Se atque inplicati; quo qui intraverant, Se ipsi acutissimis vallis induebant. 5. Hos cippos appellabant. Ante quos, obliquis ordinibus in quincuncem dispoSilis, Serobes tres in altitudinem pedes sodiebantur, paulatim anguSliore

159쪽

DE BELLO GALLICO.

ad insimum fastigio. 6 Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeaculi ei praeusti demittebantur ita, ut non amplius digitis quattuor ex terra eminerent; I. Simul, confirmandi et stabiliendi causa, singuli ab insimo Solo pedes terra exculcabantur; reliqua pars Scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis inlegebatur. 8. Huius generis Octoni ordines ducti, ternos inter se pedes dis labant. Id ex similitudine noris lilium appellabant. 9. Ante haec taleae, pedem longae, ferreis hamis in lixit, totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis, omnibus locis disserebantur,

quos stimulos nominabant. HLXXIIII. 1. His rebus persectis, regiones SeculuS quam Potuit aequissimas pro loci natura, XIIII milia paSSuum conplexus, pares eiusdem generis munitioneS, diVπSas ab hiS, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne magna quidem multitudine, si ila accidat, munitionum praeSidia circumfundi possent; aene cum periculo. ex castris egredi cogatur, dierum triginis pabulum frumentumque habere Omnes convectum iubet. LXXV. 1. Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli, concilio principum indicto, n0n omnes eOS, qui arma serre pOSSent,

ui censuit Vercingetorix, convocandos Staluunt, Sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne, tanta multitudine consuSa, nec moderari, nec di Scernere SUOS, nee frumentandi rationem habere pussent. 2. Imperant Aeduis atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis BrannoVicibus, BrannoVitS, milia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellavis, qui Sub imperio Arvernorum eSSe eonsuerunt; 3. Sequanis, Senonibus, BiturigibuS, Santonis, Ru lenis, Carnutibus duodena milia; BellovaeiS X; Octona Pictonibus et Turonis et Parisiis ei Helviis; Ambi nis, Mediomatricis, Petrocoriis, NerviiS, Morinis, Nitiobrogibus quina milia; Aulercis Cen0manis totidem; Atrebalibus IuI; Veliocassis totidem; Lemovicibus et Aulercis Eburovicibus terna; Rauracis et Boiis bina I xxx universis civitatibus, 4. quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine Aremoricae appellanlur, quo sunt in numero CurioSolites, Redones, Ambibarii, Cateles, Osismi, Lexobii, Venelli. 5. Ex his

Bellovaci Suum numerum non conpleverunt, quod Se SUO DO-

160쪽

COMM. VII. CAP. LXXIII LXXVII. 153mine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos direbant neque cuiusquam imperio optemperaturos; rogali lamen ab Commio. pro eius hospitio duo milia una miserunt. LXXVI. 1. Huius opera Commii, ut antea demonstravimus, fideli atque utili su portoribus annis erat usus in Britannia Cresar; quibus ille pro meritis civitatem eius immunem eSSe iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos ab tribuerat. 2. Tamen tanta universae Galliae consensio suit liberialis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut

neque benesiciis neque amicitiae memoria mOVerentur, Omnesque et animo ei opibus in id belium incumberent. 3. Coactis equitum viiI milibus et peditum circiter c L, haec in Aeduinrum sinibus recensebantur, numerusque inibatur, praeseeli constituebantur, 1. Eommio Atrebati, Viridomaro et Epο- redorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno, conSobrino Vercingetorigis, Summa imperii traditur. His delecti ex civitalibus attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur. 5. Omnes alacres et siduciae pleni ad Alesiam proflciscuntur; neque erat omnium quisquam, qui aspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur, praesertim ancipiii proelio, cum ex oppido eruptione pugnaretur, soris ianiae copiae equitatus peditatuSque cernerentur. LXXVII. 1. At ii, qui Alesiae obsidebantur, praeterita die, qua auxilia Suorum expectaverant, consumpto omni frumento, inscii, quid in Aeduis gereretur, concilio coacto, de exitu Suarum fortunarum consultabant. 2. Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum Vires Suppeterent, eru- Plionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius Singularem et nefariam crudelitatem. 3. Hic, summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, Nihil, inquit, de eorum sensentia diesurus sum, qui turpissimum Servitutem deditionis nomine appellant. neque hos habendos civium loco neque ad concilium adhibendos censeo. 4. Cum his mihi res sit, qui eruptionem probant; quorum in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria videtur. 5 Animi est ista mollitia, non virlus, paulisper inopiam ferre non posse. Qui se ultro morιi osserant, fusilius reperiuntur, quam qui dolorem patienter ferunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION