Heliotropium, seu, Conformatio humanae voluntatis cum divina : libris quinque explicata coram ser[enissi]mo vtriusq[ue] Bavariae duce S.R.I. Archidapifero Electore Maximiliano et ser[enissi]ma coniuge Elizabetha : eisdem ser[enissi]mis pri[n]cpib[us]

발행: 1630년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

LIBER T. sdius egit;aliter certe eventurum suisset, si mihi benevolus extitisset, negotium hoc cordi habuisset, operae non peper cisset. Vana & stulta est haec philosophia. Verae, sapiens , & sanista est illa di Dominus fecit naec omnia. Nam, quod jam monuimus, Bona & mala a Deo

sunt.

III. Hic plurimi se ipsos fallunt ignorantia miserabili. Hoc enim sibi persuadent, ea tantum mala quae a caussis naturalibus proveniunt cujusmodi sint: Inundationes , terrae motus , agrorum sterilitas, terrae labes , annonae caritas, injuriae caeli, morborum incommoda , mortes immitti a Deo, cum plerumque h1c nullum interveniat peccatum: at vero mala illa, quae a vitiis 3c malitia humana trahunt origine, cujusmodi sunt: Calumniae,fraudes,furta,veXationes,insidiae,injuriae, rapinae,oppressiones, bella, caedes non este a Deo , nec ab ipsius providentia proficisci, sed ab hominum, nequitia,& perversa voluntate illorum, qui haec talia in alios moliuntur. Hinc illae voces superioribus annis passim jactatae : Haec annonae caritas non est a Deo ; ab avarissimis hominibus est, ae Deo non est. Insanae ac impiae voces,

homine Christiano prorsus indignae , resub orcum relegandae.

Sed ut res sit dilucidissima , exemplo demonstratur id quod dicimus. Est qui alterum bonis cmnibus evolutum cupi-B 4 atti

32쪽

at: ut hoc nefarium consilium in opus

prodeat,in sedes inimici clam subrepit, agnem subiicit, adiutum ex aedibus se proripit: domo jam inflammata cum

Ceteris accurrit, velut incendium cum

aliis extincturus, sed longe alius est illi

animus. Nam si occasio faveat, non

Lammam compescit , sed praedam sibi

facit,dc in rem suam spolia subtrahit incendio. Omnes hae cogitationes in se spectatae,absque voluntatis perversitate, omnes hae actiones in genere entis sui scholae loquuntur) consideratae, auctore habent Deum; Deus haec facit,uti quaevis alia facit in rebus creatis rationis expertibus. Sicut enim istae nec movere se possunt,nec operari sine Deo, ita nec incendiarius ille aut domum ingredi,aut eadem egredi, aut ignes spargere sine Deo potest. Neque vero mali sunt ex se hi actus, nam 3c cum virtute fieri po1- sunt, at mala est voluntas, pessimum est Consilium, quod improbus ille secutus est. Hujus auctor re caussa Deus non

est, quamvis consilium hoc iniri permiserit. Potuisset enim hoc impedire si voluisset. quandoquidem ergo Deus justo suo judicio impium illud consilium non impediit, perroisit. Permissionis caussas

infra dabimuS.

IV. Eadem prorsus ratio est in aliis quoque peccatis , quod etiam sub hac imarune magis e lacescat. Est qui claudi-Cet eta accepto vulnere: gressiun hic quidem

33쪽

dem molitur, sed aegrius, nec tam decore atque sanus incedit. Caussa motus in pede est yis impellens naturalis, claudicationis autem caussa est vulnus , non motrix animae virtus. Simili plane mo-

do, actionis illius, quam quis peccando exercet, Caussa est Deus ; erroris autem Sc peccati in hoc actu caussa est liberum arbitrium. Actioni adiumentum subministrat Deus, non aberrationi, non

illi a lege & recta ratione secessioni. Quamvis igitur Deus peccati aucuor non sit, nec esse possit: Μundi enim sunt Abia. oculi illius ne videat malia, & respicere I. v. ad iniquitatem non poterit.Diligit enim X3. justitiam Sc odit iniquitatem) nihilomi- P . .

nus exploratissimae veritatis est , omne v. 8.malum poenae,a caussis secundis, seu rationalibus, seu rationis expertibus pro fectum, quocunque id modo ac ratione accidat,totum prodire a manu Dei,ejus que suavissima dispositione ac provide istia. Deus est, mi bone homo, Deus est, qui dextram te percutientis rexit;Deus

in qui linguam tibi detrahentis movit ;Deus est qui vires te impie conculcanti dedir. Ipse Deus de se per Isaiam hoc fassus: Ego Dominus , inquit, & non

est alter: formans lucem Sc creans te- nebras: faciens pacem dc creans malum: ego Dominus faciens haec omnia. Qua Iuculenter hoc ipsum confirmans vades a

Hebraeus Amos: Si erit, inquit, malum in civitate , quod Dominus non secerit 6 Τ

34쪽

12. DE CONR VOLUNT. Perinde si dixisset, nullum malum est

quod non faciat Dominus , maIum curupae permittendo,poenae malum inciendo de ordinando. Ita Deus adulterium & caedem Davia

dis regis, per incesti Absalonis filii pec-α.RQ. Catum puniturus et Ecce ego, inquit,suine. 1α scitabo super te malum de domo tua,&v. II. tollam uxores tuas in oculis tuis,& dabo proximo tuo &c.Τu enim secisti abs.condite, ego autem faciam verbuistunin conspectu omnis Israel, &in conspectu solis. Praeclarissime dixit Augu- - stinus: Sic Deus per malos erudit bo-73- nos. Sic Iustitia divina Regibus impiis, & malis Principibus velut instrumentis

utitur , tam ad exercendam proborum

patientiam, quam ad flagellandam improboram petulantiam. Exempla haec ab omni aevo obvia , ubi Deus per iminprobas aliorum cupidines bonam suam voluntatem exercet; per aliorum injustitiam exserit judicia sua justa. Et velua pater virgas arripit & filium caedit, sed paullo post filiole conciliatum exhibet; V. e. virgis in ignem conjectis: ira Deus per IQ, u Isaiam minatur , 3C, Vae Assur, inquit, Τ' . virga furoris mei & baculus ipse est, in D, μή eorum indignatio mea. Ad gentem

fallacem mittam eum, re contra populum suroris mei mandabo illi,ut auferat

spolia,& diripiat praedam, & ponat il-ὶum in conculcatione , quasi lutum platearum.Ipse audem non sic arbitrabitur,

35쪽

LIBER T. de cor eius non ita existimabit : sed ad

conterendum erit cor ejus , dc ad internecionem gentium non paucaru . an clare Deus tantorum malorum ainore se finiist In manu eorum, inquit,indisenatio mea , virga furoris mei est rex Asia

syrius, ad punienda Iudaeorum flagitia, ego illum misi , ut auferret spolia, dejiceretque nimium in lentes & inflatos illorum animos, qui projecta fide, idola

gentium vesano ritu venerati sunt: ipse autem rex AssyTius omnia alia cogitans, non sic arbitrabitur, nec ad castigandos veniet, sed ad maehandos & omni modo perdendos, nihilominus voluntatimere deservietr at ubi ego gentem meam per Assyrios castigaro , vae huic virgae, vae Assyriis, quos velut instrumentum furoris mei excutiam in ignes. Idem prorsus in aliis ultionibus divinis esto

servare.

Titus imperator Romanus cum Hi rosolymoriam urbem aretissima obfidio- ι.ε.d ne cinxisset, muros circuire, dc ipse om- ω ilia lustrare oculis institit. Hic cum ple- I d. e. nas cadaveribus vallas vidisset, altamq; I saniem tabefactis corporibus defluente, ρ' altum ingemuit, 3c elatis in caelum o- 'culis ac manibus Deum testabatur,factu illud suum non esse.

U. Objicias: Si res ita se habent, si

malorum omnium origo est voluntas

Dei,quid ergo reluctamur, quid morbis Pharmaca opponimus, quid hosti arma a

36쪽

tos cuneos obiicimus, cur portas non

illico pandimus, Sc intra moenia reciei-mus nostrum exitium , cur non sanctis simum praesulem Lupum imitamur, Millius vocibus mala nostra omnia , sicut ille Attilam , salutamus t Samo flagellum Dei. Decorum est, mi homo,non plus sapere quam oportet,sed sapere ad sebrietatem. Bellum , dc omnes clades a Deo sunt,res jam liquida.At hinc mala est ista consecutior Ergo hosti non resistendum,

ergo morbis non occurrendum. Nam

aliud est voluntas Signi, cu Theologis loquor) aliud voluntas Beneplaciti .Atq; de illa voluntate Signi per leges nobis

explicata, ut plurimum satis constat, at vero de hac Beneplaciti non item , neq; continuo scire licet,quousque se ista extendat. De qua infra uberius. Nunc eXemplo sit Morbus. Hic a quacunq; caussa ortus,divinae voluntatis est,neque hac in re quidquam ambigendum. Cum autem aegrotus nesciat, quamdiu se velit

Deus in morbo cubare , licite prorsus resistere potest , re recuperandae sanitati, quicquid est legitimorum remedioruadhibere.Vbi vero tentarit omnia,& ni hil profecerit, nec convaluerit, persuasissimum sibi habeat, divinae voluntatis esse, se gravius ac diuturniore in valetudine urgeri. Sic ergo ratiocinandum: Vult te Deus, mι aeger, aegrotare;at quianestis an etiam velit te nunquam sanari,

ea de caussa licite uteris remediis: si au-

37쪽

LIBER I. Igtem velit morbum perpetuari, subtrahet pharmacis emcaciam ne saneris.Idem de hostibus dicendum. Saepe voluit Deus Israelis gentem impugnari, ne torpesce

retέquamdiu autem non constabat velle Deum illam etiam expugnam,tamdiu e

rat resistendum hosti, secus, si monuissee Deus inti per Hieremiam vatem monuit, dederent sese in servos regi Nabuchodonosori. Pari ratione si ortum incendium quantiscunque laboribus restingui non possit, argumento id est,Deum voluisse Dὸ honon solum incendi domum,sed & com- infra buri,suis amicis vel experiendis,uel puniendis inimicis. Idem in aliis omnibus

observandum.

Deinde, quemadmodum fit nonnunquam ut unus aliquis pater det filio ligneum gladium, dicatque: Age puer,defende te contra me; Nideamus quid apud lanistam profeceris in athletica .Hic non filius patri sed pugnator adversario resistit: ita prorsus cum quis incendium,

cum hostem,cum morbum cupit extinctum,Non divinae oluntati poenam approbanti, sed culpae obsistit, quam odit

Deus. Nam domus incensa est vel injuria, vel invidia, huic culpae reniti,nemi ni non permissum . Sic qui morbum Coinnatur depellere , non voluntati divinae, i sed humanae noxae se gerit adversiarium,l vis enim ullus est moinus, cui non Occa fionem praebuerit aliqua victus intem

perantia ; quisquis jam in morbum pugnata

38쪽

gnat,non Deo,sed inteperantiae,aut certe illius effectui repugnat. Sic qui armis resistit hosti, non divinar voluntati adversatur Ad illi qui bellum intulit iniustum.In his talibus se suaque defendere,minime vetitum, nisi aliunde constet displicituram Deo defensionem. VI. Sed quid miri est divinam Provia dentiam Iustitiamque hominibus improbis velut instrumentis uti,quando κipsi daemones hoc munus obeunt i Fitq; Lia mira dispensatione pietatis,inquit Gre-ia I gorius,ut unde malignus hostis cor tenistat ut interimat, inde misericors conditor hoc erudiat ut vivat. In fastis Reguhaec memorantur de Saulei Post memautem alteram invasit spiritus Dei malus Saul. Et quomodo malus is fuit spiritus,si Deit quomodo vero Dei esse potuit,si malus fuit Ηoc ipsum eadem Regum historia sic explicans: Exagitabat

eum,inquit,spiritus nequam a Domino.

Malus erat spiritus per desiderium Peseveris suae voluntatis,at Domini spiritus erat, quia missus a Domino ad torquendum Saulem. Eleponensis praesul A Aa, gustinus , hic lucis plurimum allucet. in m. nec pigebit illius verba ex integro ad-3I. metiri, haec sunt: Quid est,Recti corde

prsim non resistentes Deo. antendat charitas& intelligite rectum cor. breVI-

ter , tamen maxime commen

ista dandum. Inter rectum cor & pravum

inori. cor hoc interest. Quisquis homo quic--. - quid

39쪽

LIBER X. 1

patitur praeter voluntatem, affictiones, maerores , labores, humiliationes,

non tribuit nifi voluntati Deijustae bene hoe notetur ) non illi dans insipientiam, quod quasi nescist quid agat, quia tale flagellat,dc talibus parcit: ipse est rectus

corde. Perversi autem corde sunt,3c pravi, & distorti,qui omnia quae Patiuntur mala , inique se pati dicunt, dantes illi

iniquitatem, per cujuS voluntarem patiuntur: aut quia noeaei audent dare iniquitatem , auferunt ei gubernatione: Quia ipse inquit talis non potest facere in1quum; iniquum autem est ut ego patiar. & ille non patiatur et concedo enim ut sim peccator, certe sunt pejores qui laetantur,& ego tributor: quia ergo hoc iniquum est,ut etiam pejores me laetentur,& ergo tribuler, qui aut justus, aut minus peccator,quam illi,sum: & certa est apud me,hoc esse injustum, dc Certa est apud me, quia Deus non faciet injustum, Deus non gubernat res humanas, nec cura est illi de nobis.Ergo pravi corde, inquit Augustinus) id est istorti corde tres habent sententias: Aut non est Deus, dixit enim stultus in corde suo,non est Deus:Aut injustus Deus est,

cui haec placent, re qui haec faciti Aut

non gubernat Deus res humanas,nec cura est illi de omnibus,In istis tribus senistentiis magna impietas. Et pauculis inter Sic est ergo rectum cor, fratreSacuicunque aliquid accidit, dicat :Do-

minus

40쪽

1s DE CONF. VOLUNT. minus dedit, Dominus abstulit. Ecce reinctum cor: Sicut Domino placuit,ita factum est, sit nomen Domini benedictu. Et non dixit, Dominus dedit, diabolus abstulit. Intendat ergo charitas vestra, ne forte dicatis: Haec mihi diabolus fecit damnum nebuloisie intulit prorsus ast Deum tuum, refer flagellum tuir, quia nec diabolus tibi aliquid facit, nisi illi permittat,qui desuper habet potestatem,aut ad poenam, aut ad disciplinam:

ad poenam impiis, ad disciplinam filiis.

Flagellat autem omnem filium quem recipit.Ne te sine flagello speres futuru, nisi forte cogites exhaeredari. Flagellat omnem filium quem recipit. Itane Omnem Vbi te volebas abscondere i Omnem et re nullus exceptus , nullus sine fagello erit. Quidian omnem Z Vis audire quem omnem Etiam unicus Dei filius sine peccato, non tamen sine flagello. Institutio nobilissiima & Augustino sane digna. Quia vero Augustini sensi, nec diabolorum nec hominum ullusio alterum quidquam potest,nisi permittente Deo,ideo nunc breviter dicendum quaenam permittat Deus , qua ratione,

SEARCH

MENU NAVIGATION