Heliotropium, seu, Conformatio humanae voluntatis cum divina : libris quinque explicata coram ser[enissi]mo vtriusq[ue] Bavariae duce S.R.I. Archidapifero Electore Maximiliano et ser[enissi]ma coniuge Elizabetha : eisdem ser[enissi]mis pri[n]cpib[us]

발행: 1630년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

CAPUT II. id, quomodo, quare hoc istiave misitae Dei H tas.

serrime hic vulgus hominum

hallucinari solet,cui Permissio divina,vix aliud est quam humana,quae nihil agendo desidet otiosa , Magere volenteS non impedit, etsi possit. Ex hoc uno errore mala gignuntur inis numera. Hinc alteri in alteros ruimus,& velut omnis insertunii fabros, omnis mali auctores mutuo nosmet & verbis, dc manibus,& dentibus IaceramuS,tanis quam si Deus interim altercationes nostras otiosus spectet, & gravissimas injurias,cum possit impedire, permittat. Seminarium hoc est omnium perturbationum. Huic evertendo tria capita sta- tuimus in omni Permissione divina co sideranda.

t Primum est , Voluntas Permittendit

Alterum,caussa Permissionis: Tertium, Voluntas CooperatriX in re permissa. Adl haec melius perspicienda , repetendumi animo duo esse malorum genera. Primal eorum,quae molastiam, dolorem, jacturam infamiam inserunt, uti sunt pauperistas,uincula, morbi, eXilium, mors, quae non tam dicenda sunt mala, quam meisl dicamenta amariora, divina manu admota.Alterum genus malorum est, quae vero nomine vocantur mala,ut sunt pec-

42쪽

o D Ε C o N P. v o L v N T. cata. Priora illa vere vult Deus, aut ad poenam impiis, ut loquitur Augustinus, aut ad disciplinam filiis: posteriora haec non velle dicendus est Deus ed permittere. Cum enim omnia quae vere existur,

vere velit Deus , cujus voluntate sunt omnia,& sine cujus voluntate nihil est, peccatum quod improprie dicitur existere velle non potest,sed permittere. Vis autem futura omnia persectissime praevidet Deus, ita facillime quaecunque voluerit, impedire potest ;cum autem innumera non impediat, dicendum est, :i Deum justissima sua voluntate ab aeteris no voluisse adeoque decrevisse illa permittere.DeuS utique non nolens,sed volens sinit ut aliquid fiat. Homines quide plurima permittunt, quae aut impedire

nequeunt, aut certe mullent non fieri..

non ita sirpremus rerum arbiter. Est igitur in Deo, Holuntas Permittendi, quam in Permissione primum caput statueramuS. Hic jam quaeritur, cur voluerit Deus Permittere peccata, sive, quae in Deo sit caussa hujus permillionis. I. Nunquam certe Bonitas illa infinita tantam in Orbe malitiam permitteret , nisi majora inde bona eliceret, Areperta ad perniciem , verteret ad salutem. Permisit Deus fraternam invidiam in Losephuin innocentem scivire , sed quanto id bono permisit , non solum parentum & fratrum,sed totius aegyi ii

Permisit Deus insontem David ab impio Saule

43쪽

Saula gravi mis injuriis exagitari, sed

Davidis totiusque regni Hebraei bono maximo. Permisit Deus Danielem ii)iquissime accusatum in leonum voragine

praecipitari, sed grandi Danielis ipsius, dc plurimorum bono. Sed quid haec na ro Permisit Deus Filium a parricidis, crucifigi, sed permisit hoc bono totius

humanae gentis inexplicabili. Ita pror- fias ex omni permissione divina, maxima divinae gloriae incrementa , generi humano emolumenta proveniunt copio sissima. Hinc Bonitas Dei ac Misericora dri,hinc Liberalitas atq; Potentia, hinc Providentia, hinc Sapientia & Iustitia modo prorsus admirabili elucescunt rhinc virtus plurimorum crescit,certamiana fieqRentantur , multiplicantur p--

mia,coronae augentur.

Et quam admirandam se praebet divina Providentia in quotidianis his per-1nissonibus t Quid enim magni est,si e

bono bonum at maximum si e malo bonum feceris. Μari tranquillo,ut a- junt, quilibet gubernator est. Neque vero magnae artis est vento secundo, s navi firma , mari pacato , astris faventi- prepiushus , remigibus peritissimis portum in Iinem. conspectu positum tenere r. at luctanti. bus inter se ventis , navigio lacero, fremente caelo, insidiantibus piratis, remigibus imperitis, sideribus ereptis, Optatum nihilominus portum occupare, hoc demum facinus est in gubermatare adis' C 2. mira

44쪽

DE CONF. VOLUNT. mirandum. Talis in suis permissionibus

est Deus. Per ea quae contraria videntur, ad felicem deducit exitum, per tot hominum flagitia gloriam suam propagat , in tantis scelerum acervis amicos 1uos reddit illustriores t Deo dirigente fraudes in decepti commodum vertunt; vexationes dc injbriae vexato vires addunt; impietas tot perditorum,pietatem multorum stabilit, & ne pereant, Conservat; Sc unde plurimi creduntur deprimendi,emergunt.Iosepho carcer & vincula ad tam sublime dignitatis selium

viam aperuerunt; plus ei profuit fratruinvidia , quam Orbis totius benevolentia. Saulis perfidia Davidi diadema contulit. Danielem fovea leonum altius evexit quam ulli regum favores potuissent. E cruce Christus in Paradisiuin migravit, ex Oliveto ad Patris consessum pervenit.Quod si Deus peccata non permitteret, & permissa non ordinaret, reordinando in bonum derivaret, vindice Dei justitiam vix agnosceremus e at sic altius sapere docemur, & admirabilissimam caussarum seriem ac connexionem

fateri cogimur, per quam tandem e tantis malis tot emergant bona. Qua de re Foetb. Severinus Boethius erudite: Ordo quidam , inquit, cuncta complactitur, ut assignata ordinis ratione disia cesserit, hoc idem licet in alium, tamen 6. in in ordinem relabatur, ne quid in regno sine. Providentiae liceat temeritati. Neque enim

45쪽

LIBER I. . agnis fas est homini cunctas divini operis machinas vel ingenio comprehendere, vel explicare sermone. Hoc tantum

prospexisse sussiciat, quod naturarum omnium proditor Deus , idem ad bonudirigens cuncta disponat. Quo fit, ut

quae in terris abundare creduntur,

disponentem Providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas.Est ergo quod alterum erat caput divinae

permissionis caussa multiplex. II. Tertium est, Voluntas Dei Cooperatrix in omni re quam permittit. Non tantum decrevit Deus ab aeterno , quae temporis successu erat permissurus,neq; tantum justissimas suae permissionis caussas,sed voluntatem etiam habuit,habetque in omnibus permissionibus Coope ratricem. In Theologorum scholis res liquidissima est,omnium eorum quae vere fiunt 8c existunt, Deum esse adjutorem. Nihil uspiam rerum sine primae resuminae caussae adjumento existit. Cum ergo Deus ea omnia quae per-l mittit, ab aeterno decreverit permittere,

i idque justissimis de caudis, seipsum in-l super in suis permissionibus adjutoremi praebeat,quid est quod Deum hominetat que tot vanissimis querelis incessimus, quid Providentiam & justissimas Dei permissiones toties allatramus t quin omnes rerum eventus divinis judiciis adscribimus , certi, justissimas divinari permissi onis gravissimasque caussas sub

c 3 esse,

46쪽

snem, cui nos minime conveniat refragari t Bonae malaeque voluntates Deo militant, & inter varios fines , veniunt tamen ad hunc , ut sic dicam, finium fi

nem.

Certe sanctissimi quique viri, res Om-' nes tanquam Deo agente sibi evenire exploratissimu semper habuerunt, siquidem mentis oculos ab alieni peccaia Cogitatione sevocantes, Dei permissiones quasi actuosas & effectrices assidue

Contemplabantur. Tam enim bonus est Deus, ut nulla ratione permitteret ma-Ia , nisi nosset ex his elicere majora bo- Aug. na. Ad rem aptissime Augustinus : Melia m. 3. u inquit, esse judicavit Deus de malis λ bene facere, quam mala nulla permitte-ch r Neque enim Deus ; cum summe

i nus sit, ullo modo sineret mali esse aliquid in operibus suis, nisi usque adeo

esset omnipotens dc bonus , ut benefaceret etiam de malos optime Theophilus Bernardinus , qnem hic sequimur: Thm Subtilissime, inquit,nostris erroribus repeccatis insinuat se Deus,non ut appro- i ζ sator α particeps , sed ut aversator ML pia corrector,qui ex malis bona plura,qua-θυ. si ignem ex aqua eduCit. Hic cogitanis

eap. g. dum,ut idem monet, omnes eos qui nos

s Z. laedunt quacunque demum id ratione fiat dupjicem personam sustinere. Vnam qua nobis pessime cupiunt, & non sim-plax in nos malum cudunt : alteram qua

illud

47쪽

LIBER I. ὀllud omne,quod cogitarunt, possunt. ,δ divinae Iustitiae nos amigentis sunt instrumentum. Si primam tantummodo personam malevolorum agerent, nihil nobis nocerent, sed quia etiam alteramissam, quamvis ignari agunt, Deo nos juste punienti subserviunt. Sic Dei seseos Nabuchodonosor,sic Attila,sic Toti-Ia, sic Tamerianes, fagena Dei,sic Veiapasiani duo gloriae quidem & propagan-ci imperii causa Iudaeos perdere conati sunt: sed errarunt. ' Revera lictores & a. c., satellites fuerut ultionis divinae in impia stam

gentem. Concoquere suam felicitatem ι.7. Iudaei non potuerunt, nisi adjuti Nero nianis his Thermis. Sed ut pressius hane ipsam ratiocinationem prosequamur rubet pauca quaerere. III. Ex te, mi Christiane, quaero, eae te potissimum , qui caelum terramque non raro misces querelis. Dic obsecro, in homine illo,qui te laesit, quid accusas'

an voluntatem tantum laedendi, an tantum potestatem, an utrumque Utrumque, dices. Sed epo te docebo neutrum accusare. Non voluntatem nocendi,hseCeym sine potestate vana est , nec tibi quidquam nocuit: noli nocendi potestarem, quae a Deo est, quae justa & aequa est. Nosti. Omnis potestas a Deo est. Rom. Quid ergo conquereris, illum in te pos-uod Deus illi permisit p Grandis mi- λ3. hi fit injuria,dices.Quaenam illa tandem injuriat Peccata tua punit Deus,patien

48쪽

DE CONF. VOLUNT. tiam tuam exercet,praemia tua multiplicat, dc tibi fit injuriat Huic, ais, nequa homini, dc voluntati ejus nequissimae indignor. Ad hominem tu semper respi- Cis,ego vero ad Deum te suspicere vo . Voluntas humana,quantumvis improba quid potuit, quid secit Tu non adeo doles , quod voluerit tibi nocere , sed quod nocuerit, aut nocere potuerit. At, quaeso te,quid & quomodo poruit, unde potuit, cur potuit Z nonne potestate& concessione divina si divina , nunquid justa, laudabili, sancta Z Ergo, veΙ

tace, vel querelas tuas ad divinam hanc permissionem exige, & hoc animo tuo ansculpe : Nunquam permissurum Deu, ut alterius mala voluntas quidquam in te mali moliatur, nisi in tuum bonum, siet. Pet. tu tamen ipse tibi non obsis. Et quis est Op. 3. qui nobis noceat, si boni semulatores et . I 3. fuerimus Praeclarissime Augustinus In Noli timere inimicum , inquit, tantum facit quantum acceperit potestate. Eum time,qui habet summam potestate. Eume time,qui quantum vult,tantum facit,3

qui injuste nihil facit, Sc quicquid fecerit justum est. Putamus injustum esse nescio quid , & ex hoc quia fecit Deus,

crede justum esse. Ergo, inquis , u quis hominem occidat innocentem, juste facit an inique t Inique sane. ibare hoc permittit Deust Disputare vis, antequa facias unde dignus sis disputare , quare

hoc permisit Deus t Consilium Dei tibi

diceres

49쪽

LIBER T. ur dicere, o homo,non possum. Illud tamedico,quia & inique fecit homo qui occidit innocentem, dc non fieret nisi permitteret Deus. Et quamvis illie inique fecerit, non tamen hoc inique permisit

Deu S.

Idem,de Christi Domini nece:Itaque fratres mei, inquit, Iudas malignuS traditor Christi, & persecutores Christi, maligni omnes, impii omnes, iniqui omnes, damnandi omnes: & tamen Pater proprio Filio suo non pepercit,sed pro nobis omnibus tradidit illum. Diia Pone, ii potes, distingue,si potes : redde Deo vota tua, luge distinxerunt labia tua. Vide quid tibi fecerit iniquus,quid justus. Ille voluit , iste permisit. Ille injuste voluit,iste juste permisit. Voluntas injusta damnetur, permissio justa glorificetur. Noli ergo mirari, permittit D us , & judicio permittit: permittit

mensura ; numero , pondere permittit . Apud illum non est iniquitas, tu tantuna ad eum pertine. Haec consequendae tranquillitati via proxima est , non hominem injuriam inferentem, sed Deum injuriam permittentem intueri. Hic Sanctorum mOS erat, non quis,quave ratione laederet, sed quis laedentem non impediret, attendere. Hinc ipsas etiam injurias beneficia interpretabantur: nam isti sunt,ajebant, qui nos beatos faciunt; at qui beatos praedicant, illi nos dicipiunt. Ita oculis

50쪽

dis DE CONF. voLVNT. in Deum semper intentis, a divinis nuc itibus in omni re pendebant, a Deo om- Inia expectabant. . . lEx hoc vero capite nullius hominis lpeccatum plus veniae meretur,quod majus inde bonum eliciat Deus, nam boni occasionem solum praebet homo, non caussam , & occasionem quidem non ex se, sed ex divinae bonitatis abundantia. Si pauperculi hominis tugurium improbus quis incenderit, non ideo minus deliquit, quia id pauperculus ille

Patienter tulit,aut Princeps aliquis decuplo meliorem domum substituit. Ali na virtus , & felix eventus, incendiarii culpam non diluunt: ita nec peccatum bonitatem ullam acquirit, quod boni occasionem praebuit. Sed ut haec omnia melius capiamus , quam occulta sine

Dei j udicia, nunc expendendum.

II lud Hebraei vatis hic assidue inge

minandum : Iudicia tua , Domine, abyssus multa,multa , multa nimiS.

Iam olim hanc abyssum velut digito monstrarunt duo regii ministri, Pincerna 8c Pistor Pharaonis AEgyptii Monarchae. Vterq; ejusdem regis famulus, gratia excidit uterque, in carcerem revincula

SEARCH

MENU NAVIGATION