Ioannis Casae Latina monimenta, quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1564년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

propterea a se illam statuam Benabo statutam, atque in publico positam esse, ut cuius animi simulacra orbis terrarum cerneret, eius ne corporis quidem desideraret imaginem Fuit omnino perpolitum Bembrangenium, percis acre maximeque perspicax, acutumq; iudicium plurima in alios, in se nimium paene multa inquirens; in seligendis, collocandisque verbis, multum ponebat operae atque in ea remagnam cum prudentiam, tum vero etiam diligentiam adhibebat hoc enim unum sibi persitaserat esse, quCd in oratione nouitatem, quas, patriis moribus conseruatis, peregrinitatem tamen quandam effingeret; quae, cum multum omnibus in rebus admirationis habeat, ob id ipsi in plurimum etiam non modo dignitatis, sed etiam iucunditatis adferre let. Ac profecto, quantum intelligere nos possumus, praeclare hoc, quod dissicillimum semper habitum est, Benibus pr stitit, ut, cum minus sere usitate loqueretur, hospitis speciem tamen effugeret quod si qui fiunt, qui vulgi opinione ducti, quotidianam hanc tritam, communemque dictionem in hominum eruditorum, aut vers bus, aut prosa oratione vel postulent, vel expectent, atque ob eam causam Benabi oratione, quae a plebeio ac peruagato hoc tabernariorum atque opiscum sermone longe distanat, minus

delectentur Dierunt ex eorum numero, qui de ijs studijs cxistimare aut leuiter , aut nihil possint. quidem Caesar, ut litteris proditum video, ipse bene loquendi laudem, non populi consiletudine, sed multo studio, multist; litteris,&ijs quidem reconditis exquisitis , assequutus est;&cum de ratione Latine loquendi ad Ciceronem ipsum accuratissime, pluribus quidem libris, scriberet, verborum delectum originem dixit esse eloquentie Iure igitur Bembus, maiore quadam cura,in verbis eligendis tor quebatur, praesertim cum Etrus e scriberet itaque noua splendida decoraque eius in primis oratio est parum enim fidei consuetudini semper habuit quod ea partim varia atque inconstans, partim etiam vitiosa atq; corrupta esset; quoniam ne Romam quidem, nec adco Athenas illas ipsas Atticas,

112쪽

quibus temporibus eloquentia maxime so ruit, diutius tenere illud potuisse scriptum legerat, ut ne barbarie earum infuscaretur atque inquinaretur oratio repudiandum sibi hunc sermonem, qui nunc est, statuebat esse atque eum, qui fuerat in Etruscis olim hominibus purus atque emendatus, cum minus dum exterarum nationum in Italiam confluxerat , adsciscendum 'ui cum illi non de populo, sutili inanique doctore, discendus esset sede veterum libris, grauissimis auctoribus, percipiendus illud etiam eadem opera adsequebatur, ut eius, dignitatem, grauitatemque haberet oratio mana quotidianus quidem,vulgarisque hic hominum sermo, eQrdidis artibus maximam partem ductus, multum exosscina, multum e taberna, e sellaque redoleat, necesse est . Sunt igitur Bembi de ratione Etrus e loquendi libri tres in dialogo mirabiliter scripti; quibus profecto effectum est, ut, quod homines Etrusce loquantur, non bon modo iam consuetudinis sit, quam tamen fluxam atque instabilem videmus esse, sed iam etiam scientiae ac rationis quae mutari nullo modo possunt quamquam video non deesse, qui, cum cogitandi laborem serre ipsi aut nolint, aut etiam nequeant, Benabi scripta non tam expurgata , quam religione nimia prope quadam attenuata esse contendant. Sed sit sine suus cuique modus difficile est enim , in omni re statuere quatenus: tamen, si cum aliorum libris Benibi scripta conserantur acile iudicium erit mihi quidem ius oratio vehementer probatur non modo, quia elegans, noua splendidaque est, , ut ita dicam,nobilis; sed, quia est etiam, socrateo prope more, uberatque ornata. Sunt etiam eius versius Etrusice scripti. quidem permulti, araues atque pleni, ut hanc quidem laudem si modo nos dei)s rebus existimare aliquid possumus, Benabo a ceteris omnibus concedi, necesse sit m 3 est carmen de Caroli fratris morte videor mihi hoc vere assi mare posse, neminem umquam tam plar, tam ornate, tam dolenter quemquam tus it. Scripsit pretiere volumma pistolarum aliquot:

quarum

113쪽

PETRI BEMBI. 7 quarum paulo magis decoram video a nonnullis locutionem existimari suum cuique omnino iudicium eamque ob causam dissicillimum est, omnibus aeque placere: nam, ut Theognis ait, laudatus a Platone poeta, ουθ υων παντας, ἰάάνει, υτ αἶἰλων. mihi quidem, cum has epistolas cum ijs, quq a Graecis, Latinisve scripta olim sunt, contuli valde hae cum illis congruere videntur. Sed pollutas plerique lue quadam etiam nunc aures habcmus; nec plane dum e vulgi faece enatauimus atque emersimus paucos enim adhuc honos auctores Etrusca habuit lingua, quibus icctitandis nostrorum hominum expoliretur, expurgareturque iudicium. Itaque homines Ornatae, facteque orationis insueti, nec pulchritudinem intelligunt, aut cernunt,&splendore ipse praestridit laeduntur; pr sertim qui in veterum Graecorum ac Latinorum libris usque adeo versati, volutatique non sint, ut illorum virtutes aut transferre ipsi in sua scripta,aut in alienis agnoscere non possint: atque Etrusce quidem Bembo scriptati cstat Latine vero de Aetna ad Angelum Gabrielem stripsi adolescens quem video libellum illi postea Seni non valde probatum suisse de VirgiliiCulice, Terenti fabulis librum unum de Guidoubaldo Feretrio, atque Elisabetha Gongagia ad Nicolaum Teu polum librum itidem unum, qui valde doctis omnibus probatus est a Gabriele

quidem Faerno, homine eruditissimo atq; huius generis acerrimo existimatore,m caelum sertur. Sunt etiam Benabi, preter eas epistolas, quae Leonis nomine ab eo scriptς sunt sitarum quoque priuatim epistolarum Volumina ac seor sum epistola de imitatione ad Ioannem Picum libri prope instar,sane perlegenda sunt praetera eius versius Latini multi, Gulces, elegantesq;; Vt me quidem eque propemodum, ac veterum illorum poetarum scripta,delectent scripsit etiam magna cura, magnaque assiduitate ciuitatis suae historiam,nudiusculam illam quidem sest enim unum Cesarem

115쪽

AC SAPIENTISSIMUM

Venetiarum Principem,

Franciscum Donatum

In Histori u Petri Bembi V A sunt artes, Illustrissime PRINCEPs, quod tu minime gnoras, cum ad vitam sustentandam inuentae, tum ad cultum, aut etiam ad iucunditatem, voluptatemq; ab hominibus excogitatae: quarum in singulis qui excellenti quadam scientia aliquando praeter ceteros pr stiterunt,magno apud omnes gentes in honore habiti sunt nec vero iniuria id quidem nihil est enim praestantius, nihil omnino homini laudabilius, quam de hominum genere bene, quoquo modo possis, mereri; eamque cognationem, quam a natura habeamus, nostra quoque opera,hoc est dandis beneficiis, arctius etiam astringere. Quod si harum commoditatum, tilitatumque effectoribus tantus honos habendus est singulis quibusnam tandem aut litterarum, aut operum monu mentis eius gloriam digne illustrabimus, si cuius ars , ac disciplina tanta sit, Vt uniuersia illa contineat ac complectatur' aut si quis harum omnium artium moderatorio tamquam architectus, quatenus quamque quoque modo rogredi deceat, indicet atque praescribat' est enim dis scitis illa quidem,&ardua in praeclaris nonnullorum hominum inge-

116쪽

18 LPIs TOLA ingeniis, ceterarum omnium princeps, magistri, ins- me tibi quidem incognita, facultas quedam, quq cmitatuna procurationem sibi vindicet, rei p. regende muneri praeposita sit . atque eam artem ciuilem rationem , eandemque prudentiam licet appellare . cuius quidem disciplinae qui

compotessiunt, non na modo, aut alterare separatim hominibus commodare,ac prodesse, sed uniuersi in eorum gubernationem suscipere volunt nec illud efficere lum conantur,illi priuatim ut libere, ut tuto, ut iucunde, sed ut bene etiam beateque publice vivant. Quamobrcin tanti, actam praeclara operis artifices, non ut reliquarum artium magistri laudibus solum extollendi sunt, sed etiam, si modo dictus ascston deorum immortalium numero, quibuscum humanarum rerum procurationem propemodum communem habeant, onerandi atque colendi atque horum artificum vestro in senatu maxima omnino facultas est, semperque suit id quod res ipsa declarat nec enim tanta, tamque opulenta, ac beata ciuitas vel constitui initio potuit, Vel deinceps tantopere augeri&crescere; nec Vero Vn , Ο-demque statu, tamquam habitu tot secula, id quod nullis gentibus, ut totius Vetustatis memoriam quam longissime repetamUS,Vsileuenit, manere, sine eximia quadam prudentia, neque admirabili ac diuino cum patriam cstr rum, tum vestro, qui nunc eam talem tantamque tuemini ac regitis, consilio Ac video equidem pluribus, quam Vos, gentibus aliquot annos dominatam olma est e ciuitatem v-nam, aut alteram . Verumtamen libere enim dicam, quod

sciatio,imperium bello partum sepe feritatem M pe violentiam , atq; iniustitiam, fortuna quidem certe temeritatem semper habet a bene domi constituta res, si neque ullo ciuitatis motu tot si culorum diuturnitate firmata, una, ea demque rei p. ratio moderat, concors, ea vero tota Virtutis est, ac prudentiae itaque in bello illae, atque inter arma cum stetissent, in pace atque in otio conciderunt quippe, Ouae non ratione, sed uti ibus nixferant nec enim quietis,

hoc si parendi vicissim atque imperandi artes didicerant.

117쪽

IOANNIs C As AK 79 vos pacis, id est iuris, atque quitatis studia, quae vincula lunt ciuitatis, cum domi coleretis, nihilominus foris besti gloria floruistis etenim cum ciuilis illa, quae modo a me appellata ratio est, duabus contineatur partibus, bellicarum, atque urbanarum rerum scientia, Mira etatione illi, cum bellicam laudem nimio adamassent opere, alteram rei p. partem incultam propemodum reliquerunt: Vos utramq; quidem, sed precipuam, ut par fuit, maxime adepti, complexi que estis ergo ex omni Italia, tamquam e turbulento ac sormidolos mari aliquo, tanta hominum vis ad vos confluit, 'estramque in urbem sese, quasi in portum, refert, ViXVt iam capere tantam multitudinem suis illa tectis possit qui cum esuis ciuitatibus in vestram migrant, pro teditiores ab iniurijssore domi sese vestrae aduenas, quam suae ciues, certe confidunt. Maxima igitur laus vestrς rei p. vobisque magnis, clarisque in ea ciuibus debetur; quae in eo munere quod de humanis omnino muneribus longe pr.stantissimum sit, una excellat plurimum . prestant enim alij alijs virtutibus populi. vobis autem id unum proprium perenneque est, rem tueri publicam hoc est humanum genus animi ratione, non felicitate aliqua que casum habeat neceste est, Varietatem fortunae propriam, conseruare lςc enim&stabilis ipsa est, diuturnitatem atque adeo, quoad res humanae ferre possunt, perpetuitatem, quod vestra est resp.

consecuta, parere consueuit. Fortunati igitur aues tui

Te vero equidem semper beatum, sempcrgloriatione dignum existimaui cum propter multas, magnasque virtutes tuas, animi magnitudinem, continentiam, suauissimos, cosdemque castitatis, religionis, pietatis plenissimos mores, dulcem illam tuam, uberemque dicendi copiam tum vero propter diuinam istam animi tranquillitatem, atque equitatem. Cum enim tot annos in hac post hominum memorian i clarissima rep.summa cum gloria versatus sis; cumque dignitatis praestantia quam plurimis semper anteieris communis iuris aequabilitatem transisti numquam, ac ne cogi

tasti quidem quin etiam memini enim me de hoc ipso Bembo

118쪽

8 IOANNIs CASAEBEM B sepe audire cum tua te virtus multos iam abhinc annos ad summam amplitudinem perduceret tuaque praeclarissima, atria ad istum honoris gradum, quem num altissimum habet, ipsa te tollere cuperet, atqudiana teretur,

deque tua gloria sollicita es et liberasti tu eam omni cura,

atque ali)s quibusdam, in istum locum magna quadam properatione festinantibus, cum anteuertere posses, ultro cesiisti magnisca vero laus, honorem, tantum presertim, cuius cupiditate ceteri insanamentur, tam modice concupiscere.

sed eadem tamen ipsam si'. simul ac data facultas est, iamdudum tibi debitam, tibique reseruatam dignitatem istam ad te scilicet eundem cupidissime detulit neque tamen, ne sic quidem, quabilitatem animi tui tu illam veterem amisisti.

atque hoc ipse in honore maximo gerendo, cum grauitatem ac dignitatem sic adhibeas quasi rei p. humanitatem , sacilitatemque,ut tuam, i ctines ita nec ciuitatis maximae clarissi inaeque maiestas desideranda est nec optimi, praestantissimique ciuis humanitas requirenda. Quid, quod duarum maxime insignium virtutum, integritatis, ac prudentiae tu , duos esse certissimos testes videmus, paupertatem alterius, silmmam alterius tuam apud omnes gratiam, atq; auctoritatem quo quidem ex testimonio intelligere omnes neces .est ita te in rep. administrandarad octuagesimum usque annum aetatem contriuis., ut publicas res sic procurares, ut tuas; sic autem ab i)s manus abstineres, ut ab alienis: ita factum esse, ut, cum tuscanim unam duxisses tuum,Vt bono ciui gratis rei p. seruiendum esse statueres; illa contra e

gregi tuae erga se voluntatis tibi praemium, quod habuerit pr clarissimum, laudis&gloriae tribuere cupierit. Ac mihi quidem in te intuenti verum omnino videri illud solet, quod asipientibus traditum est aiunt enim homines serreas alios, alios reis, quosdam argenteis animis gigni cs e etiam paucos illos quidem inestamen nonnullos, quibus aurea animorum natura data est, ijsque seorsum regendarum ciuitatum munus a Deo adsignatum illos alios, quo suaqucin que aut duritia, aut vilitas impestat, serri: at vos ex illo

aureo

119쪽

tamque omnium quietam beatam ortos, nec honores concupiscere, diuitias contemnere, di generosarum Volucrum ritu, caelum modo spectare, ubi vobis ciuitatum rectoribus, ac conseruatoribus certum locum, ac diffinitum este teneatis. Quscum ita sese habeant , tam praeclari hominum maximorum coetus atque concilij instituta,tam diuturnae rei p. moderationem, tam eximiae ciuitatis magistratuum descriptionem, opesic copias, tum res vestras domi

bellique gestas, a populis gentibusque aliis audiri, manareque ad posteros, non iam ad vestram modo gloriam pertinet, seditiam ad eandem ipsam, in qua versamini atq; exercemini, hominum salutis curam habebunt enim exters nationes non modo, quod magnopere laudent, quodque admirentur plurimum,sed etiam quod imitari cupiant, Undeque exemplum petere possint, qualem si e optimam, firmissimamq; remp. ac statum ciuitatis maxime diuturnum, maximeque expetendum oporteat. Quare rerum vestrarum historial c, quam Petrus Benabus Cardinalis vir idem clarisiimus, idem scriptor unus omnium politisiimus, scripsit, merito sagitata iam pridem a multis est. expectata semper ab omnibus quid enim aut ad delectationem iucundius,aut ad disciplinam est enim historia vitae magistra grauius, constantius ve esse positi, quam ciuitatis omnium prudentissimae leges, mores,instituta,consilia, magnarum variarumque rerum casias atque euenta , de omnium dulcissimo elegantissimoque auctore audire eoque ipse nec in mendacio gratiam quaerente,nec in veritate simultatem extimescente fuit enim Bembi non stilus modo purus elegans; sed animus etiam sncerus inprimis ac simplex quicum summa iam senectute patriae Vestra rogatu, vel iussu Iotius, res vestras gestas scribere aggrederetur, neque ad anc aetatem, memoriamque nostram peruenire se se scriabendo posse confideretis periecum locutus est,&quidem crebro te appellans,cum permoleste ferret excludi se se temba Ore

120쪽

81 EPIs TOLApore a tuarum laudum, tuique similium commemoratione. qua nos re commoti aciendum nobis esse duximus, ut eius historiam ad te potissimum mitteremus, optimi scilicet senis virique clarissunt, atque hominis disertissimi plenas grauitatis, plenas auctoritatis, plena dignitatis lucubrationes; ad sanctis imum itidem, egermanoque illo Platonis auro senem, in clarissima post homines natos rei'. principem , ciuemque unum omnium facundissimum. Accipies igitur tu illam, non a nobis quidem, sed a Benabo pernos tibi missim patriaeque tuae utrumque gratulaberes eadem enim res maxime scriptione, ac memoria digitas addaistoriam suppeditavit eadem grauissimum luculentissimumq; suarum rerum gestarum scriptorem, ac testem peperit.

IOANNES CASARA NUTIO FARNESIO

CARDINALI S. ON eram equidem nescius, eum iamini cum 'rogressam esse virtutem tuam , Ut amplissimo isto honoris ac dignitatis pret nato diutius carere non posset. Cum enim superioribus mensibus , permultos dies ut tecum essem, mihi contigisset,s cile praesiertim ad curans atque attendens,intelligere potui: non modo eximiam quandam ac prope diuinam animi

De res Itaque non dubitabam , quin Paulus Pont. Max. illustrauerit, passurus non esset, uti illam suas mornata sacerct. Sed, quamquam exploratum tu quodζm n Q uum lue ac prope debitum,sumin una istum hono

xem assequutis es; tamen vel hoc ipso nomine, quod ad

SEARCH

MENU NAVIGATION