Philippi Ambrosii Marherr ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave Institutiones medicas. Cum praefatione Crantzii. Transitvs et mvtationes alimentorvm per primas vias, nec non chyli per sva vasa [electronic resource]

발행: 1785년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

sbrinam et duritiem cum tartaro commune habet , nec est salina 1 1bstantia, ut tartarus, sed vere lapidea dii rior ipso tartaro, et in aqua etiam feruidissima non solubilis, quod iam in L Μ om a Ws recte olim animaduertit. Potissimum dentes incisores inferioris maxillae tali crusta lapidea obducuntur; sed hos etiam perpetuo, et multo magis, quam superiores saliua alluit, ex ductu Warthoniano proliva. Ex eodem terreo elemento frequenter adeo generantur calculi in ductibus saliua i-bus, ac praecipue in Warthoniano, minus frequenter

an Stenoniano, qui deesiuis in os desinit. Ita obstrum calculis ductus saliuales intumescunt, impeditur saliuae in os effluxio, ipsae glandulae in sua functione turban

tur. Tales tumores chirurgi ratῖulas vocant, et cura

tur malum incisione et exemtione calculi. In Inponem eoactis. Saliuam liquidum esse saponaeeum iam ex principiis eius cognitis deduci potest. Sapo enim generaliter definitur corpus ex oleo sale et aqua compositum, spumescens, detergens, pinguia miscibilia reddens aquosis. Iam vero saliua constat aqua, pauco oleo et salo inter se exactissime mixtis et unitis, saliua etiam pingues maculas ex ves ibus detergit et quodammodo oleos aquosis miscibilia reddit; e. g. si quis modicam butyri portiunculam ore diutius volvat et reuoluat, videbit sensim omnem butyraceam pinguedinem disssolui et cum saliua misceri. Hinc eo sensu saponaceae indolis saliua dici potest. Verum ea vis saponacea longe magis in muco spectabilis est, ut alio loco ex profes o demonstrabo et ipsius saliuae sa-ponacea vis, quae certae exigua est respectu muci non

oliunde pendet, quam quod semper aliqua muci quan, titas saliuae admixta st quod quidem hactenus playsiolosis animaduersum non est

f. LXVII.

272쪽

q. LXVII.

m ergo motu mandritationis attenuatis cibis

Iuliiι expressu, accitrate ite permista, facit i. ad iu- ducendum Duilitiιdinem corporis niιtriendi a miscelam oleos cum aquosis folittionem salini fermentati0

tionem supidi, urini sit insipida imo.

Hoc ergo motu manducationis attenuatis cibis saliua expressa accurateque permista facit primo finducendam smilitudinem corporis nutriendi. Saliua enimes humor inquilinus nostri corporis, a sanguine secretus, denuo in eum reuehendus, et licet plurinaam partem aqua constet, iam tamen ab hac diuersissimae et animalis naturae est. Ea ergo ingestis in ore statim adfusa, per manducationem penitius his insinuata, atque una cum iis deglutita primum illis, ut ita dicam, animalitatis characterem imprimit, eaque ipsa in similem naturam disponit. Non ergo solum pro hume-c' atione aut dilutione ciborum saliua data est, sed maior aliqua utilitas subest, ut nempe eadem cibum, quem assumimus, adhuc ab animali natura diuersum in sui similitudinem disponere et mutare incipiat. Hoc inprimis ad subigendos vegetabiles cibos necessarium

erat, quoniam et horum multam partem assumimus. Hanc vero saliuae proprietatem, et hoc eius ossicium esse, docent euidenter morbi huius nimiam excretionein subsequentes. Nam si pro humectatione aut dilutione solum requireretur saliua, et nisi maiorem aliquam mutationem ingestis induceret, posset utique impune et sine noxa exspui et huius loco vel aqua, vel alio potu hausio eius iaetura restitui. Atqui tamen id non sine graui nocumento fieri supra demonstratum est, et nihil iuvat quiscunque potus diluens, consumitur

corpus,

273쪽

INsTITVTIONES MEDICA s. 33 corpus, deprauatur nutritio, quia animalis ille humor, qui priniani ingestis anulationem inducere, qui ea primum in naturam animalem disponere deberet desidit; aqua vero, vel alius quiscunque potus diluere quidem ingesta potest, at non potes illis eum, quem saliua habet, animalitatis characterem imprimere. Hinc vitiatur conco stio, chylus prauus conficitur ab animalinatura magis remotus, minus aptus ad nutritionem; et hinc etiam mala haec curari non possunt, nisi unica hac conditione, vi retineatur saliua.

a. Miscelam olio ciuit aquosis. Inter ea, quibus vescimur pinguia multa, saepe subacta, saepe vero non

subacta assumimus. Ea pinguedo cum chylo vasa lactea subintrat, infertur sanguinis massae, cum reliquis humoribus in circulum ducitur, et partim cellulosam membranam musculis interstratam, partim in si1um cauitatem deponitur, parthia recipitur in omentum, pro diuersarum partium diuerso usu, de quo alias dicetur. Verum pinguia eiusmodi per vasa lactea aut mesaraica intrare et in sanguinem fluere non possent, nisi prius exacte subacta, et humoribus nostris aequabiliter permixta essent. Oleum enim prout fluere non potest per chartam bibulam aque humore madefactam, ita fuere non posset per vasa lactea, quorum oscula in cauum intestinorum patula perpetuo humore madent. Hinc praecipue necessaria erat sapona ce nostrorum humorum indoles, qua fit ut leonaquosis misceantur perfeci e et amicum inter se vinculum ineant, atque ambo unita iam per eadem vasa

suant, quod alia ratione vix possibile fuisset. Saliuam ero saponacea naturae esse, iam supra dictum est Non tamen haec miseel oleos cum aquos soli debeatur saliuae, sed aliis etiam nostris humoribus qui in cauo uentriculi et luestinorum gessiis affunduntur

274쪽

perinde saponacei, et omnium maxime muco, ut alibi

3. Aliιtionem fasini Notum est ex chesnicis proprium salium menstruum aquam esse, nec ullum esse salem, qui non soluatur aqua, etsi quaedam facilius, quaedam difficilius soluantur, quaedam etiam non nisi in calida aut feruente aqua liquescant Liquores ceteri omnes eo aptiores sunt salibus soluendis, quo plus de aqua participant Verum saliua plurimam partem aqua constat ex demonstratis. Itaque etiam ob id ipsum aptissima est soluendis extricandisque ciborum particu,

lis salinis, ut sub masticatione simul sapor cibi percipiatur. 4. Armentationem. Hoc iam ex praecedentibus

notum est ubi simul pluribus allatis experimentis ostendi, saliuam non modo cum pane et vegetabilibus aliis recentibus in fermentationem abire, sed etiam ci lius fermentescere massam talem et manifestius turgescere admixta saliua, quam si huius loco aqua in experimentum adhibeatur hinc dici non posse quod ideo naotum fermentationis tantummodo suscitet in vegetantibus, quia multa aqua constat, qua illorum corporum tenacitas soluitur et ad fermentationem disponitur. Videtur potius hie effectus peculiari indoli huius liquid tribuendus multumque omnino eius visciditas et aeris, quam continet, copia ad motum hunc intestinum conferre potest, qualem neque visciditatem n que aeris copiam aqua habet. Hinc fit, ut, admixta vegetabili massae saliua, fermentatio vividior et manifestior, quam cum aqua sola oriatur. Nouistis enim ad fermentationem requiri, ut liquidum non nimis tenue sit, sed certum quendam, non tamen nimium lentorem habeat hinc nimis tenuis consistentia perinde ac nimia spissitudo fermentationem remoratur Saliua autem

275쪽

INsTITUTIONE MEDICA s. II nec tenue nimis, nec iusto spissius liquidum est et

simul aerem copiosum lassicum sibi intricatum habet; hine aptissima est ad ferri entationem in corporibus siue sucitandam, situ etiam promouendam. s. Mutationem saporis odorisque. Id enim observatum est, quod, si assumtus masticatusque cibus diutius ore volvatur et reuoluatur sine deglutitione aliuae. tandem sapor odorque cibi immutetur, blanditiem adquirat singularem, neque quidquam retineat distincti Lsimae naturae saporis illius, qui prius in eo cibo percipiebatur. Ita se res habet in iis esculentis, quae non valde praedominantem saporem aut odorem habent eontrarium fit in illis, quae valde acria et aromatica sunt, et quae ne quidem viribus orporis nostri subigi possunt, ut allium, asse foetida, gummi ferulace etc,

Haec enim non exuuntur suo aromate, ut potius totum

corpus inde inficiatur, et sudor etiam, et riua, et ipsae saeces eiusmodi as inta redoleant. Ceterum vero aliorum, quae minus pertinacis indolis sunt, saporem odoremque mutari, solum diutius ore si volvantur, certum est, et de liquoribus pariter confirmatum; nam et vinum diutius ore detentum vere vappidum fit. Nunc

tantum quaestio est an haec saporis odorisque ingestorum mutatio saliuae tribui debeat. Etenim dum bolus masticatus diutius ore voluitur, potest sapidissima et maxime odora huius materies venis bibulis linguae, palati, labibrum, buccarum absorberi, ut minus sapida,

minus odora iam remaneat eius boli residua materies; et tum potius in venas bibulas haecce capsa mutati saporis odorisque refundi debet, quam in saliuam Uerum ponamus id ipsum esse annon saliua menstruum illud est, quod sapidum et odorum, salino-oleosum principiuii ex ingessis extricat, extricato vehiculum praebet, idque venis bibulis applicat Sed praeterea obseruatiam supra laudatus Q. Ac RARiuae, reapse cibos

276쪽

eum saliua mixtos sapore odoreque suo proprio exui,

maxime si fermentationem subierint, tumque saporem b nidum, subdulcem acquirere et odorem peculiarem foenu graeci aemulum spargere. Ex quibus patet, rees o omnino saliuae tribui saporis odorisque mutationem, quae ingestis in corpore nostro inducitur. 6. Excitationem motus intestini. Hoc ad prius dicta redit Demonstratum enim est, saliuam excitare

in egetantibus fermentationem , eamqUe promouere.

Sed in omni fermentatione adest motus intestinus, ex aere praeprimis extricato oriundus imo in hoc motu intestino, quo corporum prior mixtio dissoluitur et noua principiorum combinatio oritur, ipsa fermentationis natura consistit. Hinc dum fermentationem excitat saliua, motum illum intestinum excitet, necesse est, sine quo nulla fermentatio haberi potest. R ectionem momentaneam. Si homini perdite famelico, aut ex nimiis laboribus delassato panis vino intinctus porrigatur, momentanee reficitur; inuni quoque solummodo degustatum et Ore detentum, perinde reficit imo potest quis inebriari, vino saepius in os assumto et aliquamdiu retento, licet illud non deglutiat, sed exspuat. Huius rei rationem reddunt physiologi quod subtilissima spirituosa pars protinus venis

bibulis in oris cauitatem hiantibus resorbeatur, resorpta in massam sanguineam ducatur, ita deferatur ad cor illudque exstimulet. Hanc etiam cardiacorum remediorum actionem esse. Verumtamen hac super re quaedam animaduertenda sunt. Et primo quidem, quas in hoc negotio partes saliua habeat, non perspicio

Illa enim momentanee reficientia medicamenta suapte

natura penetrabilissima sunt, et ipsa saliua volatiliora; sunt passim quoque liquida et adeo tenuia, ut nulla extricatione egeant, sed sponte sua in venas bibulas pene

trent

277쪽

INs ΤΙΤ VTIONES ME Dic As. 237trent et expeditius qui dein, quam unquam saliua pene trare in has possit. Ita naphtha vitrioli suauistimum reficiens est, at simul inter omnia cognita hactenus cardiaca fugacissimum ita multa alia sani, quibus saliua

ad renes ionem momentaneam non tam velliculum

praebere posset, quam quidem impedimento esse, quominus citius reserbeantur. Itaque si etiam ponamus, refectionem eam momentaneam fieri per vasa bibula subtilissimam cardiaci medica menti partem absorbentia, tamen saliuam in ea reiectione nullas habere partes, manifestum est. Deinde vero et hoc animaduerti deabet, physiologis praeteruissem, impossibile esse, ut re feci io talis momentanea sat per vasa bibula. Namque in his de vaseulis lentissima circulatio est ob ipsorum

canalium minutiem, ex his in maiores venulas promo. ventur fluida, iterumque ex his in maiores alias, aedemum in uniuersalem humorum mactam, ex ea demum ad cor. Lente ergo haec, quanquam spirituosa quanquam fugacia in masJam penetrarent sanguineam. Atqui tamen refectio ex his oriuno mome1itanea est. Ergo esse itus foret prior causa quod cum esse nequeat, etiam refectio illa momentanea et vasa bibula seri nequit. Hoc interea scire susticiat alio se sententiam meam super hoc phaenomen uberius exponam et causam eius probabiliorem dicam

8. Applicationem sapidi, quo sit insipida ipsa.

Haec verior est saliuae utilitas. Namque ut sapor alimentorum recte gustu percipiatur, ante omn1 requiritur, ut os et inprimis lingua, humida sint; quidem contrarium manifeste obseruamus, dum lingua sicca est; tunc enim ne sapidissima quidem fercula distin elum in nobis saporem excitant. Neque id de gustu solum, verum etiam de omni alio organo sensorio earum est. Neruus enim siccus aut non sentit, aut certe minus sentit, quam humectatus Haec rati es cuc

278쪽

sensili Guni sint infantes, utpote humidioris temperiei, senes a contrario, quibus exsucca sunt corpora, iam prope ad omnes stimulos insensiles vitiant. Quae cum ita sint, dubitari non p0test, quin multum ad seporis alimentorum perceptionem saliua conserat, siquid mos et linguam conflanter humectat, ita neruos gustui famulantes ad percipiendum sapidum obiectum iptos

reddit et conseruat. Verum enim vero hoc inon totum

est. Nerui enim gustus in papillas distributi in superfidie linguae sedent, epithelio contecti membrana latis densa et crasta. Requiritur ergo etiam, vi apida cibo-ium substantia sub ipsum epithetium linguae penetret, et papillas nerueas ibidem adficiat. Hoc ipstim denuo

saliua praestat. Haec enim inter manducationem cibis intime permista omne sapidum salinum soluit, extrahit et per Oro epithelii penetrans, id ipsum, quod solutum tenet papillis gustatoriis applicat. Hinc iam

satis intelligitur textus.

h. LXVIII.

Ideo is ex purissmo humor arterioso mirabili artificio, tali loco, elaborata est usa, et adurista cibo, male νὸiicitur: sed deglutita muneribus suis functa, non circuitu emendata, reor it meli0r. Nec morbi remedia aiι ei Hes, aliud hi indicant. Ideoque ex purissimo humore arserisso, mirabili arti. sitio, tali loco laborata, effusa et admissa cibo male re licitur. Hye conclusio ex praedictis sponte fluit. Cum enim multiplex adeo saliuae in corpore humano utilitas sit, quemadmodum demonstratum fuit cum

praeterea ex eius iactura morbi sequantur, non aliter, quam retenta saliua curabiles, clarum est, naturae intensionem non fui si ei reiiciatur, aut excernatur de corpore.

Si d

279쪽

INsTILvΤIONES EDICAS. Sed fglatita, muneribus ιιis functa, notio iretistia emendata, resurgit melior. mi intrum saliua perpetuo in os emuit, magna satis quantitate, quae mininium, etiam

non computato manducationis et loquelae tempore, x avncias spatio in horarum aequet. Eadearaque non solum somni tempore, sed etiam alio quocunque retinetur et deglutitur a moratioribus hominibus, qui rebus suis prospiciunt ei sanitatem curant. Necesse ergo est, tantam saliuae copiam deglutitam, vel denuo resorberi per venas bibulas, in cauum ventriculi et intestinorum hiantes, inque sanguinis massam reuehi, aut excerni per aluum secus enim accumulata maiori copia

ventriculum et intestina inundaret Atqui per aluum in statu naturali nunquam excernitur faece enim fani hominis passim compactae durae et exsuccae sunt liquidae futurae, si saliua una cum iisdem liminaretur. Ac proinde saliuam cum cibis degluti tam denuo inventriculo et intestinis resorberi, necesse est. Resorpta vero et in massam sanguineam denuo illata, cum eadem in circulum ducitur, iterumque saliualibus glandulis applicata, fabrica harum denuo a sanguine secernitur, iam melior et magis inquilina, magis animalis naturae particeps Id enim generatim scire conuenit, humores nostros, dum saepius in circulum feruntur,

hoc ipso per vasa motu emendari, subigi ad secretiones, nutritionemque aptiores reddi et magis magisque in naturam animalem verti. Id docet hylus, qui multas adhuc ingestorum dotes retinet, multum adhuc de natura cibi vegetabilis assumti participat, naultum adhue ab humoribus nostris diuersus est. Docet id ipsum lae, iam chylo perfectius, non tamen penitus adhuc animalis naturae, sed inter hanc et vegetabilem quasi mediae. Idem tamen ille chylus, idem hoc a fleum

fluidum, sola frequentiore per vasa circulatione ita subiguntur, ita mutantur ambo, ut pristinas suas quali

R et tales

280쪽

tates penitus exuant, et naturam penitus animalem

assumant. Eadem igitur ratione saliuam adhuc recen- tem deglutitam, ac denuo resorptam ct in circulum ductam, nouo per vasa circuitu emendari, suisque organis denuo applicatam, iam meliorem secerni, perquam verosimile est. Unde etiam intelligimus saliuam frequentius secretam recenti semper praeserendam esse, eamque, utpote magis animalem, longe essicacius ciborum peregrinam indolem infringere, horumque digestionem promouere. Atque hinc scitur etiam, valdo pere ineptire illos, qui saliuae exscreatae iacturam liquidis diluentibus resarciri posse existimant. Nam etsi quidem hoc negari non potest, copioso liquido diluente

assumpto, saliuae secretionem augeri et restitui, tamen recens parata ista saliua talis haudquaquam est, non adeo persecta, non adeo animalis naturae, qualis illa fuerat creatu reiecta, iam frequentiores circulationes passa. Hoc tamen etiam memori mente tenendum, in ipsa circulatione humorum mediocritatem optimam esse, seu statum aliquem medium inter nimis paucos et nimis repetitos circuitus esse, in quo tumorum nostrorum perfectio maxime consistat Nam ut minus frequentes circulationes passus humor aliquis minus perfectus, minus subactus, minus animalis est, ita a contrario per nimis frequentes circulationes idem humor ex blanda sua indole degenerat, corrumpitur, acer fit,

et ad putredinem magis magisque disponitur prout iam supra monui, dum rationem dixi, cur saliua post

diuturna ieiunia tantam acquirat acrimoniam, ut etiam

os erodat, pustulas excitet, dentes vacillare faciat etc. quae acrimonia ex sola nimis frequenti 1rculatione morbi remedia, aut criss aliud hic in itant Ρossent nihilominus alicui dubia quaedam oriri an- non tamen saliua excrementitius humor sit, cum videa

SEARCH

MENU NAVIGATION