Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3ro P A v L 1 . M 1 N vir I rloco reponendum flatuas r non enim ita laudem aspernor , praesertim quae ab iis, de quibus bene omnes exinimant, proficiscitur , ut , quam de studiis meis opinionem suscepisti , eius deponendae, aut imminuendae, tibi auctor esse umquam velim . Ego , quod ad me attinet , si qua tui dabitur facultas o nandi , pilana manu tuas uirtutes ad caesum tollam rLtudio quidem , ct amore ne uincar, ct enitar , ut soleo , diligenter , , uti ero , consequar. praesentem scilicet mutui sermonis suauitatem longinquitas aufert: litteris tamen , si ualebo, quod adhuc non contigit , ne prorsus abesse uideamur, operam dabo. Vale , meo salutem. Venetiis.

A M A B A M te antea , mi Iuli , quod esses eo patre natus , cuius excellentem probitatem , atque doctrinam non praesentes modo, sed longinqui etiapraedicant ego summam in me humanitanem saepe sum expertus: nunc, ista indote, isto te ingenio praeditum se cum intelligam , ut paternam uirtutem,tat,quam amplissimum patrimonium , non modo conseruare, verum elim augere poss p an dubi, ras , quin omnia in te Rudia libentissime conferam'. quibus addam officia , cum licebit oe, ut saepe liceat , exopto. Perge, adolescens egregie, mibiq. carissime, tu iIlo ad laudem cursu. viam imuisti, quae .

342쪽

te ad immorta itatem stret, directam , expeditari ἀauiara erroribus longe remotam . quo tibi nomine gratulor, mihi gaudeo plurimum, ut perpetus gaudeam , futurum Unsido. φecies enim uirtutis eximia , quo propius eam ad exeris, eo te commouebit magis , ct amorem sui mirabilem excitabit . interim contemplare actiones prudenti miniri parentis tui: ad eius te imitationem totum si ge, atque conforma; ut haurias ab eo laudem tuam, quam capere uberiorem ex nulla disciplina potes. Me uelim exinimes omnibus de te maxima polliceri, in te amando, si patrem excipias, nemini concedere. Filius meus tesibi maioris Iratris loco ducit ; nec ullum tui ornandi, quantum in i so erit. locum praetermittet. Vale.

HIERONYMO. SERIPANDO .

EV o primum tempore aliquid sapere , tuest a uulgi opinionibus dissentire coepi, semper ita

iudicaui, multo esse optabilius, multoq. praeliantius, cossequi uirtutem ipsam , quam ornamentamrtutis. Itaque nunc, aliato de tua dignitate numcio, quem hic ingenti laetitia boni omnes exceperunt , non fine tua caussa magis, quam antea, pro comviunt quideN Eccliniae bono, cui tantum exbonore tuo praesto tautum Plendoris accesserit, mari. - Υ gnopere

343쪽

haec humana numquam spectauerit sempermnem spem, omnemq. gloriam, ac felicitatem in uno Deo, ct in illa caeleni uit recte, ac laudabiliter

agentibus proposita, collocarit. Cuisunt occultae mirabiles illae tot annorum cogitationes, amones,

conciones tuae e quae si obscura fuissent, uno illo facto illustrarentur maxime, cum iliapraefecturae generalis insignia , quae libenter omnes assumunt , multo ipse libentius deposuisti. Quocirca non equidem magis , quia Cardinalis nunc es , quam quia semper ita uixisti, ut Cardinalium Collegio dignissemus esses, O mihi, oe omnibus laetandum intelligo. nec vero singularem , ac diuinam Pij I v. Pontificis Max. sapientiam admirari, O efferre laudibus umquam desinam, qui uexatam assiduo prauarum opinionum impetu, nee mediocri periculo fluctuantem Christianae reip. nauem , auctoritatis , Erdoctrinae tuae pondere constituendam putauerit. itaque non iam illas a septemtrione horribiles procellas, a quibus antea naufragium impendere uid batur, posthac timebimus. Fio I v. gubernante, quod utinam diuina benignitas diuturnum esse phtiatur, tua, Seripande, tuorumq. ilium ope,summa tranquillitateper emur. id O speratur , iam indicto Concilio, quod unicum tantis malis eximias periorum Pom ficum sapientia remedium inuenit: mihi quidem si contigerit, ut ad eam diem Oiritum ducere liceat, cum sublatas is perpetuum

344쪽

-tiosi dissidi caussas, unam in communisalute uo

tantatem , unum gregis uniuersi pactorem , ae m deratorem uideam; satis me uixisse arbitrabor plane laetus ex hac uita discedam. Interim fruare ectatione; O tibi, tuisq. uirtutibus, quas mnes laudant , utinam imitari multi uellent, eam,cuam debeo , obseruantiam tbeneuolentiamq. pra flabo . Vale . Venetiis .

C A RD I NAL I. CREATO Ferrariam .

M v L T A , O magna Principibus uiris , inteν quos Alo praestant me,tua praecipue nobilitas elucet, ad studium eximiae laudis adu enta suppetunt: quae si comitatur uoluntas, excellunt faci-D ,sic, ut ad immortalitatis praemia, cum quibus non opes, non imperia sapientes comparant, expedita quadam, O quasi compendiaria uia perueniant. Hoc tibi contigisse, cum omnes antea faterentur, grauissimum accest Pij lv. Pontificis Nax. tesimonium, qui te , diu expetitum, paene recusantem, non rogantem quidem certe, fit amplisesmum Cardinalium collegium , ipso maxime comprobante Collegio, summa bonorum laetitia, proxiarne cooptauit. Restat, quod futurum nemo dubitat, o tua superior uita pollicetur, ut istum ho-mtam emina, Ommi. tuorum dignitate ab τ a mini-

345쪽

324 PAVLI. MANVTII ministres. quod facile consequeris, si te , quidquid satues, quidquid ages, Cardinalem esse cogitavis, idest ex eo ordine, unde maximi, ac praepotentis Dei Vicari , rectores humani generis , Tontifices deliguntur. Locum tenes, quem Dmma dignitas illustrat, ct in quo nullum neque dictum, neque factum obscurum esse possit.nec tibi aut a natura quidquam,aut a uortuna denegarum est, quo minas ampli is o te dignum sacerdotio praebeas. operosum

ali s , ct perdiscile sit, ut est omnino , ac semper fuit, recte, O laudabiliter agere: Alosio Uens, in tanta ingentis, animiq. praestantia, tam prο- pensa ad honestum uoluntate, tantis etiam opibus , quis aditum uerae laudis non patere, quis aeternae uiamgloriae non esse facillimam existimet Gaude igitur tam excellenti bono; ct incumbe totus in eam curam,ut antiquum familiae tuae decus, per tot saecula, tot Ducum, tot Regum , ct Imperatorum uirtute partum, non tueare solum, uerum etiam uehementer augeas. nam nunc quidem eo tantum nomine tibi gratulamur, quod simul cum irio honore praeclaram saepe exercendae uirtutis occasio nem accepsi. cumulabitur laetitia, ct erit aptior gratulandi locus, cum haec bonorum insignia, quae

multis oneri fuisse constat, iustitia , pietate , omniq. beneficentiae genere ita justinebis, ut O optimi Pontificis iudicio, o bonorum exspectationi , qua nulla maior umquam fuit, egregie satisfacias. quod euenturum breui, omyei condidunt: ego I '

346쪽

EPIST. LIB. V stasnteo in te singularistudio , quasi iam euenerit,pra a senti gaudio cupiditatis meae stuctum capio. Vale. Venetijs. l .

IO. BAPTISTAE. SARACIO

Ferrariam. ἰ- S g.M Ρ Ε'R- equidem existimaui, quod tu quo-φιe sentis doctissime Saraci, non minimum fortunae praestare uirtutem n qua etiam una satis esse ad bene beateq. uiuendum putarunt multi: tamen incidunt quaedam tempora , cum ipsi etiam habenda fortunae gratia uideatur. quod mihi nunc gaudeo contigisse . nam cum, aliquot abhinc annis, consentiens multorum siermo, eximias ingenui tui suauia

rates assidue praedicantium in eam me uoluntatem, ac mentem adduxisset, ut diligerem te ueheme ter colerem: casu accidit proximis diebus, usauctoritas tua, magnis atque perpe*is erga Principes tuos meritis, uirtutibusq. parta, expedire me

haerentem,atque impeditum perdifficili negotio p

sti. hoc ego fortunae meae non uulgare beneficium esse duco. alterum est tuae uirtutis, quod, cum tibi meam cupiditatem uir egregius, omniumq. huma nissimus , Paulus Sacratus Oriendisset , contulimsatim ad rationes meas studia tua ,spemq. nostram, iam prope. languentem, atque abiectam, erexisti ,

o confirmasti promissis primum, deinde etiam os cijs tuis . quo quidem in me singulari merito . Q

347쪽

quibus tibi uerbis gratia s agam, plane non reperio is vincit enim, vincit prorsus,optime Saraci ingenium megm humanitas tua . sed hoc ipso fit uirtus illa Brior , cum in eos beneficia coUeruntur, qui satis facere non modo ipsa re , sed ne uerbis quidem ullo

' modo po sint. quod tibi persuasum esse quis dubia

tet , qui conpuetudinem benemerendi tuam , a pra santi quadam natura ortam , luberalium doctrinarum studio mirabiliter auctam , cognouerit e uo. rumi nen, quando mihi non simul cum facultate voluntas quoque eripitur remunerandi, nonnihil in molesta gaudeo, o fruor tacitus vici, consi entia , nec tamen futurum despero, ut, quae mihi nunc ad grati animi significationem deesse uerba sentio , eadem aliquando abundent, in tua benignia tale apud alios praedicanda. Interim sine me hoc impetrare ab humanitate tua, ut multo maiorem jesse putes obseruantiam , ac beneuolentiam in te

meam,quam ullo umquam a me exprimi, ac declarari vicio post . quod si, ut spero, facies; mihi crede , praesentem gratiam, quam ex primis Sacrati mei litterιs absolutam exstecto, haud paullo malo Te gratia cumulaueris. Cupio, nisigraues, amsalutari meis verbis Ioannem Baptistam Pignam,or Franciscum Seuerum medicum Aetenteη Fale. Venetijs .

348쪽

Ferrariam . . ,

SOLET interdum eventus esse gratior, qua caussa , interdum etiam caussa , quam euentus. me delectauit utrumque pariter in litteris tuis . nam, ut latine ad me scriberes , homo tum domenicis curis , tum etiam sedandis, ut audio, multorum controuersiis vidue dinentus , certe amor impulit. atque humanitas: O vsola tua ita mihi ornate , ita copiose omnes non modo animi, verum etiam ingeni' tui partes exprest, ut nihil umquam legerim libentius . Ego tibi antea I optime Sacrate , tria huebam sane multa, quae pauci consequuntur, prudentiam , inteiritatem, doctrinam , maxime uero praenantem quandam ad excolendas inci s amiciatias O uoluntatis , o naturae propensionem distam uero orationis exornandae facultatem, quast cum multi temporis, magnaeq. uidetur esse industriae. tum uero, ut ego sentio, atque usu etiam didici, ab intimo quodam , planeq. recondito depromitur a

tisicio , uix putabam tibi inter diuersa plane s dia po se contingere . sed uidelicet id me fefellit ,

quod ingenium tuum commvnibus metiebar exemplis o nec mihi veniebat in mentem , auunculi tui cardinalis, Iacobi Sadoleti, praeceptis, O consu tudine domestica aditum tibi ad omnem gloriam esse patefactum . nam, cum ille cunctis uirtutibus . .

349쪽

quas laudabit tosteritas omnis , assequeturfortasse

misy, bonorum, at spientium iudicid usti ram excelluerit: hac tamen in primis latine scribendi laude ita floruit , ut ueteres illos propemodum aequauerit , nos quidem , perean dem mam cupientes excurrere , longe reliquerit . sed, ut ex epistola tua' conjcιο . conseruabis boe quasi patrimonium, fami diae uestrae proprium. haec tibi communis here litas erit cum patrueli fratre tuo , Paulo Sadole ao, quem omnes homines ad egregia quaeque natum intelligunt. Equidem in hoc mihi ipse plurimum gratulor, qui tibi harum litterarum, quibus nescio iam quidquam non modo humanius, verum etiam ornatius esse possit, caussam dederim. nam Iosephum Fasinardum, quem ob eius doctrinam, ct mores egregios vehementer amo , oblitum arbitror moderisiae suae, cum de me loqueretur, O utrumque uestrum in eo consensisse, ut ille, te libenter audiente, 'ro ueris falsa narraret, aut certe ueris plurimum ι Mereti; tu illi, plena manu, ut saepe prodigus amor est, ea, quae prorsus non agnosco, in me conserenti, pro tuo in me studiis libenter facile crederes. utinam quidem, qui uobis nunc esse uideor ,

ii aliquando esse possim: quod quia sperare non licet, ne cur optem quidem est. Meus in te animus

Auid erim praeterea pollicear ἐ θ ossicio erit, mihi

crede , singulari: quaeq. a te in meis rebus opera, atque beneuolentia nauatur, perpetuo quodum erite sudio ita compensabitur, ut tala ne

tantum '

350쪽

mum. excepto amore domenico,te uno carioriant . iucundior umquam esse post. Franciscus mora sius, cηius ego contubernio, quotidiana consu ιudine miri re delectoν ό vir egrexius , nec juris tantum ciuilis peritia ,sedpoetica etiam laude litterarum elegantia uehementer excellens,mutuo te diligit, qua ego suis uerbis eum salute impertiui, eandem tibi ut rius nomine his litteris adscriberem , diligenter mandauit. Tu saluere prurimum a me iubeas Io. Baptistam Saracium, deditum semper optirimis dissiplinis , maximeq. cupidum ornandae mi itutis, itemq. Franciscum Seuerum Argentensem quem uidi numquamamo tamen sic,ut mihi te riualem esse uix patiar. Vale. Ven tys.

FRANCISCO. ROBUR TELLO

Bononiam.

M A o N A M habeo gratiam Hieronymo Seripando, optimo Cardinali, omniumq. virtutum gloria praestantissimo, quod ab aliqua nos ob imitationem uirtutis morta limitate ad summam bene-.

uolentiam, coniunctionemq. traduxeTit. te quidem cum eximia doctrinae opinion' quam apud omnes merito consecutus es,humanitatis laudem velle coniungere, tum mea caussa laetor, qui tua consuetudine nimium diui molest me carui , meaeq. in te perpetuae uoluntast: ipse mihi egregie sum conscius; tum uero , quod inter te, Sivvium meum , vi ros

SEARCH

MENU NAVIGATION