Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3qo PAVLI. MANVTII opibusqforentem praecipua quadam scientiae tuae gloria nobilitas. Gratulor etia mihi de amicitia tua rcum qua, mihi crede,neque Regum opes, neque ulla omnino fortunae bona constro. Nec uero Imperatores illos ueteres, quorum bellica facita historiae celebrant,tantam e suis triumphis,atque ex insigni illa laurea cepisse uoluptatem existimo, quantam haurire me sensi, cum eam partem legerem litterarum . tuarum, in qua,rationem Hudiorum meorum probari tibi uehementer , significas . quod si tu aliter seriississes; mutassem inuitutum; meq. ad consilium tuum , tuaq. praecepta totum contulissem. Et, quo- niam, quid praestare possis, uideo; cupio, te at quid mandare litteris, quod ad posteros perveniat. Tlura uestem, sed auocant negotia . unum illud asdam, te mihi esse in oculis, idq. tuo merito. ferus enim, se ferreus nimis est, qui te amore singulari non amat, tot praeditum suauitatibus ingeni . Ego tibi amesingularem beneuolentiam , er perpetuam tui nominis obstruantiam polliceor. Vale . I v. H.

Sext. MD L X I.

Patauium .

s A g p a mibi antea litterae Caroli Sigonii , cui

quantum tribuam non ignoras, praeclarum se humanitatis, o ingenii, doctrinaeq. tuae resimonium i de erant: itaque te erara complexus amore non me:

362쪽

EPIST. LIB. VI 3 rdiocri , sic , ut fauerem tuae laudi mirabiliter, i . ut ipse illustri aliquo signo intelligeres, uehemater cuperem. ut optabam , ita contigit. nam, cum tu animum induxisses ualere me gratia apud Petrum Miscouium, loreutem uirum bonoribus,opibus, omnia. uirtute; facιle impetrauit a me Sigorius, cum tuo nomine rogaret, ut ei te commendarem litteris quam

possem diligentissme. uerum, ut es Mificouius in liberales doctrinas egregie animatus, ct ingeniorum existimator intelligens; non dubito, quin tibi plus

apud eum uirtus tua, quam mea commendatio pro-- futura sit. utut erit, ego mihi interim facultatem essedatam tectificandae beneuolentiae in te meae, et iam atque etiam laetor.quod ita uelim interpreteris, ut accepisse me beneficium, non dedisse, existimes: quando hinc uel orta inter nos, uel certe Gya amicitia est, mutuo tam litterarum quasi pignore confirmata . quod si ad hanc arimorum consensionem , qua tamen coniungi absentes videmur, communicatio sermonis, O suauitas consuetudinis posset accedere i id quod forsitan optamus pariter ,sperare mihi per meas rationes, tibi per nudia tua non licet o prae tantes, opinor , rustus caperemus eorum stu diorum communione, quae qui uere sapiunt, sola es se Uar uitae putant . quamquam hanc mihi aliqua to iniquius, quam tibi, ferendam esse iacturam intelligo. tu enim iuic abundas otio, cuius mihistu- ctus , nisi commentarer interdum aliquid anteluca vis horis,plane eriperetur omnis: cum te Sigonis

363쪽

11οItro, humanissimo uiro, non iis modo artibus, quae specie quadam alliciunt defessum gravibus

curis animum recreant, verum etiam ijs, unde ratio sumitur, O moderatio vitae, inuructissimo, totum, ut audio, dedideris, mihi crede, non est, quod alium de quidquam pietas,aut cuiusquam praeterea vivam in hoc genere uocem desideres. Quare isto bono fruere, dum licet: in quo tamen admonitionem, O consilium meum prudentia tua non exspectat; atque hoc equidem nomine tibi plurimum, ut debeo, gratulor: me vero absentem dilige; itaq. Hatue de mea uoluntate, ut multos credas usu, ct familiaritate, quot dianisq. oscijs coniunctiores tecum esse posse,quam me; amore autem, O Lludio , prorsus neminem . Vale, Romae, IKal. Nou.

A quo die, accitus a siummo Tontifice,ad Vrbem seni, otioso numquam esse mihi licuit, O quantum diuino,eadem perpetuo erunt omnia. neque uero salutationibus quotidianis,quarum pleraeque mihi quidem uoluntariae sunt, necessarias quasdam aliis ambitio facit, valde die deditum esse velim exinimes . ualeant haec, O si quid en generis ei modi: ego in ea cura, quam suscepi, ut emendati edantur sacri liabri,mihi esse haerendum intelligo, o eo magis, quod

ad res praeclaras, communemq. animorum utilitatem,ita Pontificis uoluntas incumbit, ut excitet stu

364쪽

ΕPIs T. LIB. VI 3qydia multorum, eaq. intermitti, aut languescere non

sinat . quae si tibi , ut arbitror, iam nota sunt; nou dubito, quin me , cessantem in osscio litterarum , ο mi uel negligentiae, uel obliuionis amicitiae internos Mitutae culpa liberes . sin ex me primum haec accipis: aequiorem saltem in ponerum te mihi praebere debebis, ct existimare id,quod res est,me tibi ex ijs , quos in longinquis terris uiuentes, similitudine mihisudiorum coniunctos, libenter coepi diligere, praecipuam uni praesare memoriam, atque obseruatiam , nec mei iam in hoc incla dismilem esse posse,

quando tu quoque, ut audio,quotidie tui similior es, ides earum uirtutum laude praefantior,quaru fama tibi multos non mediocri uoluntate, me uero aliquot ab hinc annis plane segulari Ruio deuinxit..Ac uide , quid uerus amor ualeat . ego, cum tibi me comparare nulla re audeam, ne utrumque nostrum vi

dear ignorare, tamen, cuius in te animi sum ipsem hi conscius, in eo te re*ondere, libenter credo. fert hoc humamitas, postulat consuetudo tua, erigit et

iam amicitia nostra,cuius equidem recreor memoria ,

honestor etiam nomine. bacipe stetus, a te peto, ut Ioannem Sarium Zamoscium , qui hanc epistol m icum suis litteris ad te mittet, ita complectaris, ut meam commendationem, quod illa ibi persuasit, ualuisse plurimum istelligat. es infamiliarismis, at . que intitas Caroli Sigonii: excellit, ipso teste Si - .gonio,moribus,ingenio,omni denique indole uirtutis. iam , quae mihi cum Silonio intercedat necesstudo , o

365쪽

3 'AvLI. MANVTII 'quantassudiorum, animorumq. coniunctio, Paraconsentiamus in litteris,aut quam suauiter interdum dissentiamus, ut ego mihi istu semper anteposuerim, ille mihi semper tribuerit plurimum, utriusque scripta declarant. suscipe igitur, si quid non modo mea, uerum etiam Sigonη caussa uis, orna,quantum potes, excultum doctrinis iuuenem, praenantis animi, natum ad patriae suae decus, tui uero mirificestudiosum, atque peramantem. nos enim simul in illo ornabis testimonio beneuolentiae tuae, quam cognoma quamplurimis, o nos aliquid apud teesse , quianehementer hoc ad nostram laudem pertinet , pro pterea vehementer cupimus. Vale, ct Patricio meo, hisigraue est, salutem meis uerbis plurimam. I -

, XIV. Kal. Oct. M. D. L X I.

Patauium.

EST , cur gaudeam, eapere te fiuctum aliquem ex hs litteris, quas ad ornatismum uirum, Petrum Nisiouium, de te scripseram . quamquam hanc ego iam laetitiam animo praeceperam, quippe qui ct mi Roui' praestatem humanitatem cognitam haberem, O in te ipso esse multa, quae amorem concilient,non ignorarem. quod si te nobis, ides alienioribus, tua irtus ita commendat,ut eupiamus tua caussa;quidquid possumus: cur eadem uirtus omnia tibi a tuis , Ulla cuiusquam commendatione,non impetret j hoc

366쪽

'A PIST. LIB. v Ite quoque exictimare, eum intueor studia tua, facilemmi persuadeo: nec dubito, quin, ex quibus artibus manant haec, quae tibi propolita sunt, quaeq. adeptus in summo splendore ae dignitate uiues , eae tibi artes cariores quotidie simi, cum praesertim excellere te intelligam industria, doctrina, eloquentia, sic, , ut alios tua laude commoveas , exemploq. doceas , malesuis rationibus consulere, si quem a sempiternis

praemijs paucorum annorum labor avertat. Patri eius denuo cupit Vexetiys imprimi sua Fragmenta. in ea re meam operam uidetur exposcere . nec mihi uori tantas deest: amo enim hominem amore non uulga

ri: sed, absiens quid posm, non uideor nec libenter suscipio , quod si parum succedat, amici animus offendatur , ct ego illius angar molestia. scribam i

men ad eum, cum uacabo. nam nunc occupationi valde urgeor Vale. vmae.

Sermonetam .

Ers I eram ualde di irictus earum rerum cu- .ra, quae ad sacrorum librorum editionem pertinent: cui toto muneri , me esse a PisiI V . Pont. Nam non contemnenda condicione praepositum, credo te audisse: tamen, acceptis litteris tuis, humanissime scriptis, Oelegantissme, vicit occupationes meas, nec a me responderi nihil eri passa recordatio nostrae muris amicitiae,quam a uirtute ortam eadem posi-

367쪽

3 6 P A V LI. M AN UTI Itea uirtus aluit, atque conseruauit. Ego te, mi Tu vitiane, quo primum die cognoui, dignissimum duxi, cluem omnes homines in oculis ferrent : ita sum delectatus ingenio tuo, ita doctrinam, ita mores probaui. Consuetudinem tuam, atque usιm inter nos assiduum, cum uehementer expeterem, per utriusque rationes consequi non licuit . nunc siue casus, iue nostra uoluntas ita tulit, ut ego umae, tu Semmonetae uiuerese laetor plurimum hac locorum propinquitate , spero futurum , ut maiores mutuae beneuolentiae ctus , si minus praesentes, litteris saltem consequamur. ego tibi omnia , quae potero , diligenter vicia praestabo, memoriam quidem, est benevolentiam, ut debeo, stingularem. De tuo statu . audieram antea saepe a Laurentio Gambara, proximis autem Hebus a familiari tuo, iuuene suauissmis

moribus ornato, cognoui ea, quae mihi laetitiam. attulerunt incredibilem: valere te gratia, O auctoritarie apud sermonetanum Cardinalem omni laude crimulatum , eiusq. fratrem , Bonifacium, Trincipem, maiorumsuorum uirtute missimum: in Auditoris munerenumquam te a rure, est aequitate discedere , consequi tamen humanitate, O ita xij pracstantia, ut mis, ct infimis carus aeque,Meundusq. sis: filiolum te habere indole optima,quem patris domesica uirtus,ad. vertim decus excitabit. Haec dete , ut optabam , quae stero fore perpetua . de me, praeter ea, quae ab aliis accepisti, ni

hil fere habeo, quod significem. valeo satis comm

368쪽

ἡpt s T. LI B. V1 3η de filius discit apud me diligenter:necpaenite quantum proficiat. uiuimus, mediocri fortuna contenti . Vale , o clarissimo Principi , cuius ego parentem , cum uiueret, avum aute pater meus smi obserua tia coluit ,salutem plurimam , oscisse manum osculatus , meis uerbis dices . Mmae , v t . u.2bu

V Ix eredas, mi Silui , quam saepe in magnis oreupationibus tangar desiderio tui. non enim tuae fluanitatis , non ingenij , non etiam pudoris ingraui, quo delector inprimis , exemplum facile reperio. moueor etiam promisso illo tuo interpretationis Horatianae , de qua te absentem interdum admonere possum , praesentem quotidie appellarem , ac paene convicio exigerem. quis enim , qui de poetis modo iudicare aliquid possit, uni inter latinos omnes Horatio , uel acumine ingreῆ , vel sententiarum grauitate , palmam non tribuite quis igitur non magnops re tuarum lucubrationum eupiditate captatore dixeras , velle te omnia , quae ille a Graecis plurima transtulit, ut suam possim, tamquam auro puπ- ram , itanraret, diligenter colligere, oculisq. omnium , ut imitandi ratio pateat, subjcere. totum epus erit egregium: sed hanc maximepartem,in qua non admodum aliorum elaborauit in nria , a te . homi-

369쪽

3 8 P A VI. I. M AN UT IIbomines eruditi uehementer ex pectant. augetur exspectatio sermonibus meis . Quare uelim, si quid ego aupd te sum, uel potius, si tibi ipse carus es , ad urbem te conferas ineunte uere . nusquam certiora aus maiora bonis artibus proposita sunο praemia. ali s in locis , tamquam peregrina , pro cui ad picitur uirtus: bicstatim colitur,ut domeflica complexu excipitur, fouetur sinu. quis autem inesbi tam iniquus esse uelit, ut, ubi aliquem post, atque adeo maximum suorum laborum, o uigilia- russi studium ferre, ibi non sedem ponere, pe petuam uitam ducere , animum ind*cat Exemplane quaeras et undique enim suppetunt . Haec tantum scripsi raptim, in magnis temporis anguli s, ut intelligeres, me esse memorem amicitiast n0strae, o, . eum viduis divinear curis, de tuis tamen commo- .dis, ct ornamentis cogitare. Vale. Romae , Idia bos 2 Uu. M D L X I .

I OhNNI. BAPTISTAE. TITIO

Florentiam.

C V M, quid ageres, ignorarem, nec iam, ut ingenue fatear , tui desiderium satis ferrem : quippe tua mibi suavitas , tuum ingenium , tuae litterae saepe occurrunt: amore sum impulsus ut haec in magnis occupationibus ad te scriberem . Et, ut ordiar . a rebus ''manis , id primum cognosce , tranquilla hic esse omnia, nisi turbulenti, nihil advers. ciui-itas

370쪽

I Upis Y.LI p. va' 349tas quotidie maris hoc Pontifice reuiuisiit. ita non modo ipse excellit linitia, pietate, beneficentia,u rum etiam suos omnes, egregiae illos quidem ad uirtutem indolis, uermcitamensuo etiam exemplo, quales esse debent, talespraenat . quod in magna pote sate , rerumq. copia quam non facile contingat, uti

nam ueteribus tantum, non etiam recentibus exemplis cognitum haberemus. Multis locis aedificatur Lirenue. nam Pontifex, ut praeflanti animo est, an liquae illius umae speciem eximiam, o formam

cogitatione, ac mente complexus , excitari prae ' clara monumenta, vias ref itui ueteres, nouas muniri , aquas etiam a longinquis fontibus impensi maxima in urbem duci iubet. quae cum erunt abso- lata , nihil ad pectu pulchrius, nihil magnificentius, aut etiam commodius esse poterit . Ego, quamquam: tum aliis rebus, tum oscio salutandi molestismo quotidie fere dinineor, iucunde tamen satis uiuo rβmodo homini, scientiae cupido, sine librorum usu,' quo careo perinvitus, iucundi quidquam esse potest. Praela nostra, comparatis iam fere omnibus rebus, quae ad imprimendum pertinent, propediem in oscio erunt, O a Cypriam epistolis, quod felix, fau- ' flvmq. sit, initium fiet. De tuo statu eripectabam omnino aliquid ex litteris tuis: idq. ponulare uide- batur amicitia nostra; sed, cum ea spes me fefellerit, nolui committere, ut uicissm ipse ostium meum δε-sderare posses. Vale, O salue a filio meo , cui

SEARCH

MENU NAVIGATION