Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

aliquando , qui mitteret , parere posset; vel js; quos pro magnis eorum beneficiis aliquo munere remunerari aequum esset; uel ijs denique , cuia quibus minime uulgaris intercederet amicitia: haec , Falete humn me, cu in omnia concurrerent , uictus simi tua . ad te ipsum scripta mittere conii tui . nam, etsi Princeps tu quidem fortuna non es, suminis tamen Principibus tua te virtus ιta coG- mendauit , carumq. reddidit , ut eorum ostibus aeque , ac tuis , eos, quos diligis, beare possis . sed o- mitto reliquos . Hercules uero , Ferrariensi uri Trinceps, immortalitate dignissimus, cur te totum uni addixi, cuius esse uis quidquid in omni uita praenare potes, is quo te numero habeat, facile declarauit, cum , post multas legationes, ad Sarmatarum gem, ad Imperatorem, ad Pontificem, oratoris apud Venetam reωρ. munus honori ceu

tissmum tibi commisit. quapropter , quod ad hanc

partem attinet, parui refert, utrum Principis no- Uine liber aliquis inscribatur, an uero eius, cuius

apud Principes auctoritas ea sit, ut prodesse quibus uelit non mediocriter posse . De tuis autem erga me ossici s quid agam pluribus f quae cum multa sint, ct maxima ;: tum uero illud excellit, quod in hac mea satis diuturna oculorum ualetudine uenire domum meam quamsaepissime , animumq- meum, tristibus curis assectum, tuo ad pediu, ac sermone recreare solitus es. Amicitia uero si spedianda fuit ; neminem tibi debui anteferre . coniunxit enim

612쪽

8 PAVLI. MANVTII enim nos non casus, ut multos, non uulgare aliquod studium, non ambitio, non utilitas, sed ipsa, quae omnes res nobilitate uincit , uirtus, ct artium liberaliumsocietas; quarum uterque nostrum incredibili Rudio tenetur. 31itto igitur ad te, quando ita ratio postulat, tua poemata, non ut tibi, de me optime merito, quasi gratiam referam de tuo; sed urhabeat a me nostra aetas, atque adeo posteritas i sa, primum, tenimonium benevolentiae, atque obseruantiae in te meae, deinde beneficium, quod, tua scripta cum leget, fatebitur esse maximum. Interea peto a te, ut in illo maiorum uigiliarum opere de Asco, cui nondum extremam manum imposusti, exorari te sinas , iden utabsoluas, atque perpolias. magnum enim inde fractum capient omnes iuris consulti e cum te dissiciles admodum reconditae ma- terrae nodos ingenio soluentem , ct quaestiones illas implicatas atque inuolatas explicantem,exquisitose quodam ordine tractantem intuebuntur . 26que vero rua mihi en occupatio minus nota ; cum Onegotia tractes Principis eximii; est ob tuam ui tutem nobiles uirinon modo quotidie, uerum omnibus paene hὸris ossici' bonorisq. caussa ad te adeante sed rursus eum ieesse noui, qui, quod tibi occupationes eripiunt, id ingenii prae tantia consequaris. consule igitur gloriae tuae: consulestudiosis omnibus

antiquarum novarumq. legum e sice, ut, quantum

in poetica facultate , quantum eloquentia polles , tantum in iure ciuili, maximeq. in ea parte, q*ae

obscuritatis

613쪽

obscuritatis habet plurimum , valere te tua scripta significent . meam uero hane , quam profecto in

hac epiriola vides elucere, uoluntatem, animiq. singularem ad te amandum propensionem amplectere: atque ita natue , si tu mibi,quocut uideo,praeclare facis , in amore respondebis, par amicorum neque nonra , neque ueterum memoria coniunctiustissum fuisse .i . quanti a me fiat; dabo operam, quantum in me erit , quotidie certius ut intelligas.

ΑD. ISABELLAM. VILLAM ARINAM

. 1 ALERNITANI. PRINCIPIS. CONIUGEM t. IN. SCIPIONIS. CAPICII. POEMAT A

- Ex omnibus rebus humamis cum nihil sit litteris doctrinaq. praestantius csequitur, ut litterato Principe laudabilius nihil esse uideatur . non enim , y quis humili fortuna scientiis animum excoluerit,

quamuis omnium virtutum intelligentia si ornatus , aesiue tamen eas uirtutes exercere poterit , uosummo loco natus. omnium esscire, non omnium tamen agere . non cadit in quemvis administratio

iustitiae, non liberalitatis. esse oportet, quibus imperes , ut iustitiam colere nos; esse, quod des , ut liberalitatem . Et, quoniam ad haec primum a natura formamur, o fingimur, ut,quae laudabilia sunt, nostra oonte diligamus; deinde praeceptis tulituimur, ut uoluntatem ratio confirmet et utrumque siquis

614쪽

P'A V L I . M A N et II quis habet, ueri mis laudibus ornatur, eo magiss is est, cui tertii- etiam illud contigerit, ut forturiae commodis abundet, nam, qui uirtutem non ut primum bonum, sed ut alterius boni caussam qua rit , ut diuitiarum, ut honorum: ei uirtus, quae perfecta non eu, quia quaeritur ad aliud , perfectam laudem' erre non poteR. perfecta uero uirtus

es, quae se ipsa contenta nihil appetit', quod extra sit . hanc si quis en qui 1equatur, qui unam diligat, qui ipsam propter ipsam, non propter aliud, expetendam ducat ; hic est , quem Di praeter ceteros di ligere putantur, cui quidem eam mentem dederint, ut praeter ceteros saperet . Tua haec est , Isabella praestatissma,tua inquam hae maxime laus est. cum enim tibi aut ad opes, aut ad dignitatem nihil fere posset accedere is quarum rerum cupiditate adducti , magnarum artium in nudijs plerique uigilarunt 1 ipsa, nihil huiusmodispectans, virtutis am re capta, cuius pulchritudinem animo cerneres, e fecisti, studio tu quidem, sed ingenio magis , ut, cum esses omnium nobilissima, omniumq. pulcherrima, quorum alterum maiorum tuorum , maximeq. uiri tui,'Principis omni laude cumulati, magnis rebus tenata uirtus, alterum benignissima tibi tura dedit, eadem ct sis o habearis omnium doctissima . hinc illa arte colendam singularis ο- nium propensio; hinc multorum poetarum,quibus grauissima Regum bella magni operis argumen-mm s peditare poterant, ad te canendam tradu-

615쪽

p:RAApATIONAs 8rm: ingenia: hinc Capicius ille tuus, tuarum laudum laudatissimus praeco: qui te admiratur unam, qui obseruat: qui cum de te multa, uera praedicauit, ita concludit, unam habere, quae optabilia simi, omnia itaque me quidem eodem nudio inflammavit, nihil umquam ut ardentius, optarim, quam ex tuis

unus esse . quod quo facilius impetrarem ,feci, ipso

permittente, atque etiam libente Capitio, ut eius libros, de Principiis rerum duos, de Vate maximo tres, meae in te summae obseruantiae tenes emitterem.diuinum carmen est, multis luminibus ingenij, multa arte distinctum. equidem nihil legi in hoc gene re perfectius:ut ne Lucretius quidem pluris apud me fit:quo cum antea propter sermonis elegantiam dele Earer, utererq. multum, coepit mihi iam minus esse

familiaris, ponea quam Capitium legi. Hoc opus, quia scriptum est a tuisui osmo, quia uersia ius te dignis, iden luculentismis, non dubito, quina me missum avide accipias, cinquam,ut de isto me. munere ames plurimum.

PETRI. FILIUM IN. VIRGILIUM

mo D ego de poetica facultate sentio, idem tibi, Torquate Bembe, qui res praeclaras ingenis sudioq. consecutus es, bene iam esse cognitum ac. persuasum facile puto, non esse eam inter ea, quae. F mimini

616쪽

minimi ducuntur; non uulgarem, non leuem; sunt, Mum esse quiddam, ac plane diuinum; quiq. suas ad eam cogitationes conferant , etiam si , quodu lunt, non assequantur, probandos tamen eise, quia scilicet ad maxima contendant; qui uero in ea ita

Mersentur, ut excellant, colendos nobis esse uehe- nemer,omni. omnium laudum genere cohonestandos . Ac miror equidem fuisse, hodieq. esse nonnu Ios, qui rem hanc pulcherrimam, ac deorum nobis unere concessam, parui pendant, atque etiam, lidiis placet , iu sermonibus uituperent. Quid, quint , en poeticae fabulas continet: fabulis au - . tem quid inanius ζ Isidicule: qui ex ipsorum inge-xijs ceterorum ingenia metiantur; quaeq. ipsis obscura sunt, ea reliquos uidere non putent. Ego contra ita soleo disputare; utinam, Torquate, te pra sente, actui similibus: nihil enim tam optaάdum, quam habere iudicem in controuersijs, qui caussam, qua de agitur,quaeq. propter aliquam discultatem in dubium uocatur, optime calleat. sed ego contra , cuvi in hos incidi, ita soleo d putare. Est ne aliquid hominum generi utilius , aut omnino philosophia praestantius ' negare coguntur . si negent, eos ratio resistet, o veritas ipsa: quae cum pugnat, facile uincio. una enim ect philoidphia, quae uitia nostris ex animis euellat; una, quae inserat uirtutes: huma na omnia, multis obstructa difficultatibus, aperit ;diuina, non illa quidem prorsus ,sed magna tamen parte patefacit.atque hanc, quae tantas res pro

617쪽

P R A E P A T I o N E s 83 Iat , siue artem ,siue scientiam, ne communis esset omnibus, uulgiq. tractatione impurisa. mentibus contaminata sordesceret, obsecuris fabularum inuolucris, quasi aliquid sacrosanctum,uelauit, cusso diuit antiquitas. fabulas porro ipsas non eo, quo uulgus utebatur, communi, Osoluto, sed exqui Lio numeris adfricto orationis genere prisci illi, summa homines sapientia praediti, prodiderunt.placebat hoe illis, primum ut rei dignitatem, si posset, ct quatenus posset, uerborum aurieret elegam-tia: lectis enim, admodumq. puris e vocibus Uc tur uersus enihil hauritur de faeceo deinde, quia, cum philosophiam tractarent, maiore nescio qua

suauitate exillo concentu, quem numerosa vocum

in uersibus compositio gignit, inressanimosq. pem fundi pulchrum putabant. quae cum ita sint: neque fabulas,quae philosophiam eontinent,neque uersus, quibus fabulae ipsae continentur, iure quisquam reprehenderit. His ego ad coarguendam istorum i scitiam, alijsq. praeterea utor argumentis . addo exempla , eaq. Italorum , ct eorum hominum , qui nostra, patrumq. memoria soruerunt . Fontanos, Sannaetinios, Fracastorios comitto alios: sunt enim multi non ne musarum in primis consuetudo delectauit e proprius accedo . pater tuus , Torquate, Petrus Bembus, quem orbis terrarum cantat: nec iniuria: uixit enim, quantus ei uitae cursus fuit, in uirtute totus: is cum alias coluit pbi

sopbiae partes, tum uero poeticam artem amauit

618쪽

sin P A v L I. M A NvTI Iamore quodam ardentissimo ,emq. Liudium a prima pueritia complexus, numquam ne in extrema. quidem senectute dimisit. scrinit autem uersus ini omne aetate multos, ct scripsit omnium elegansistae , sic, ut ei Apollo dicitasse uideatur. itaque recte fecit , optimoq. sane consilio pater laeus, qui Iatinorum poetarum principem Virgilium eius nomini , quem optimum poetam nouerat, inscriptum emiserit. recte item ego, qui, patris mei exemplum secutus , tibi, ct tanti uiri filio , multis uirtutibus. ornato facultatis poeticae studiosissimo,ac peritissimo, eundem poetam, quasi munus Bembae fa miliae debitum, dicauerim. nam,quemadmodum pa' ,rentes nostri alter alterum tum fermonibus, tum scriptis ornabat; ut, quantum inter se amarent,aequi ct iniqui cognoscerent ditem ego cupio, ct conabor, quantum in ine erit, canpraenare posm, nescio; sed conabor xerte θ ut ex meis scriptis nostram

amicitiam, meamq. in te summam obseruantia etiam ipsa posteritas intelligat. non enim , cum hanc meam multis abhinc annis ad te amandum. colendum uoluntatem contuli, id solum spectaui, o quasi hereditatem adirem amicitiae paternaeo tametsi hoc ipsum quoque me mouit, sicuti mouere Aebuit, sane plurimum: sed tua quaedam propria Dcutus sum: tuos, inquam , mores, tuastudia , tuas Nirtute surdi primum e deinde ex iudicio fluxit a mor; , quo mea sponte propendebam , ratio im- Iratu . num te adole; centem , noviluuenem , O Pa- tauq,

619쪽

Duῆ, ct Veneti's, sanctissime uiuentem, O praeclara illa cum doctissimis uiris philosophiae Rudia

tractantem. in quibus cum iam, tuo quidem alia quid , aliorum autem iudicio multum profecisses η'mam te , in eam urbem, contulisti quam pater tuus theatrum per annos multos habuit suarum uirtutum celeberrimum. ibi nunc tu quoque specta,

ris, O probaris: ibi plausum fers a bene intelligentibus, beneq. sentientibus uiris: ibi denique uera illa Petri Bembi cernitur, ct agnoscitur in te filio non minus animi, quam corporis, effigies: O , up principia sedant, futurum omnes exi limant, uς summi tibi in Ecclesia Petri honores, ac praefecturae deferantur: deberi quidem iam, nemo est, qui non intelligat. Quare laetor equidem, ac fruor iamnunc, pro meo erga te Rudio , quasi praesentibus honoribus tuis; ct praecipio gaudia, quanta potest

animus meus capere maxima,tuae siuturae dignitatis. perge modo, ut coepisti, in tuis perennibus studi's, ct animum tuum pulcherrimis, teq. dignis corgitationibus exerce . vides eam uiam, qua pater.

tuus luit. exstant uestigia. ilitat euntibus rectis mus es ad gloriam cursus, ostensio nulla, nullus error . quod feci Ili, laudamus: sunt enim magni, ue- req. laudandi processus in uirtute tui. quod relia quum est: quia te summum ili ad decus, quod excellentibus ingeniis propositum est tamquam ad metam peruenire cupimus; or, quod cupimus, id in te ipso posithm videmus i favemus animis, pro

620쪽

86 PA v LI. M AN UTI I sequimurstudiis, uocibus cohortamur. Atque ego quidem, hi sce animi mei non obscurum, ut opinor, argumentum, hunc librum, qui me tacentepud omnes gentes loquetur, tibi inscriptum ad te mitto. volo aeternum rasare monumentum, unde homines, quid de te senserim , quid iudicauerim. intelligant. uolo, habeas ipse munus a me, unde , quid tua caussa uelim, coni cias; ct maiora , cum ornandi tui maior aliqua facultas exstinet, vicia, sudiaq.e ectes. Venetiys, MiD L V

Qui magistram uitae dixit esse Historiam; nae ille, Paulle camnusi, o dixisse uere, O praeclare sensisse mihi uideri solet. facile enim unus homo,

quid multis hominibus euenerit, cum intelligit, e 'ruditur, atque ipse sibi normam componit actio num suarum, uitaeq. totius inter omnes errores, omniaq. pericula ad ueritatem, ac salarem dirigendae. nec aliud est nostra prudentia, quam euentOrum obseruatio, rerumq. praesentium, ac futurarum ex praeteritis,tamquam ex fonte ,scientia derivata. quod ex uniuerso ilitterarum genere uel sola , uel certe maxime praestat historia,praesertim si quis

eam ita tractet, ut, euenta dum notat, animvm re

ferat ad caussas, in easq. attente i liciat, Oratio

SEARCH

MENU NAVIGATION