Canonici Juris Institutionum libri tres

발행: 1681년

분량: 500페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

sua Collatione Canonum cap. 6 I. ct 32.& probat Gregorius Magnus lib. 3. reg. 0. 26. Hodie volunt Presbyterum confirmare non posse , nisi ex mandato Et dispensatione S. P. sicque Trident. Patres omnino rectissime dicunt non alium csse ordinarium sanctae Confi mationis Ministrum, quam Episcopum:

nam . Presbyter, extraordinarius esse potest. .

TITULUS V. De Eucharistia. EA est verum Christi Corpus &

verus Christi Sanguis. SS. Patres eam absolute & per eminentiam Sacra

mentum Vocant. Ejus Vera materia pa

nis est triticeus & vinum aqua delibitum, vel ut habet S. Cyprianus vinum aqua mixtum , in Epist. 6 3. Panis fit verum Christi Corpus, vinum illud fit verus Christi sanguis. De vino niam- quam fuit controversia inter Catholicos , illud enim omnes intelligunt quod est ex genimine vitis,ait ille ipse Christus,

Et condemnati sunt Armeni, cum solum vinum offerre vellent Can. 3 2.

sexta Onodi; sicut & illi qui solam

202쪽

Inglutionum Liber II. is 'quam, unde dicuntur Aquarii apud S. Augustinum. Nec Ecclesia utramque

hanc materiam mutare potest , cum Christus eam ipse constituerit. Sed inter ipsos etiam Catholicos diu putatum est de pane azymo & fermentato. Ecclesia Graeca eo tantum utitur hodie; & Latina solo azymo. Si recum ramus ad fontem, Christus Dominus in azymo corpus suum dedisse videtur: nam certissime constat, Iudaeos tempore

Paschatis domi habere non potuisse, nequidem micam panis fermentati. Sed ille ipse alias suum etiam corpus infortuito pane, puta fermentato, Discipulis & Apostolis suis dedit , qui omniuno communis aut vulgaris erat. Et hinc

cum in hac Dioecesi Andegavensi quidam Presbyter fermentato pane usus esset in sacrificii altaris , Hildeberdus Coenom. Episc. in D. . respondit puniendum csse illum Presbyterum propter populi scandalu,& addidit in eo delicto potius impugnatam fui Te consuetudinem Ecclesiae , quam fidem. Ex ea Epistola primo sequitur non omninoessse de fide, si quis in azymo vel in se

mentato sacrificet. Secundo, circa I I. saeculum eam fuisse consuetudinem E clesiae Romanae, ut azymis tantum ute-

203쪽

188 bris Canorio; retur. Et sorte verius est illud semper

in ea observatum, & ab omni aevo, cum

ei constet Augustissimum illud Sacra mentum a Christo Domino institutum fuisse in azymis. Nec est istius loci f

sus inquirere in varias mutationes M

earum causas.

Adorandi illius Sacramenti forma constat ex ipsissimis verbis Christi, quae cum Sacerdos pronunciat , ille ipse Christus Dominus consecrat, ait S. Chrysostomus in variis Homii is ct

in lib. de Caena II mea. Et statim fit verum Christi corpus & verus Christi sanguis. Ille ipse Deus noster illud vere dixit qui etiam dixit suam carnem

vere esse cibum, seque veritatem esse non parabolice, non aenigmatice , non figurative, ei tanquam vero Deo nostro

fides omnino habenda est ; aut simus Ethnici necesse est, non etiam Chri- stiani. Eucharistia dicitur passim sacrificium novae legis, & ipse actus sacrificii nobis dicitur Missa : quod vocabulum o currit etiam apud S. Ambrosium in Epistolis o & apud Iulianum Anteces.sorem ad Nov. . Justiniani. Aliquando Missa pro die festo accipitur, aliquando pro Collecta & aliqua ex horis Ca -

204쪽

'tutἱonum Liber II. 18'Dicis saepius, hodie pro incruento sacrificio. Et plures post Avitum Viennensem in D. i. Volunt sic illud appellatum fuisse a missa , idest missione populi ; unde , De Missa est, idest vo bis datur missio seu facultas abeundi, quae sic etiam in aliis horis Canonicis dari dicitur apud Cassianum lib. 3. de

Institutis renuntiantium cap. T.

Forte adhuc dici potest sacrificium illud ita Missam appellari, quod in eoia Deum hostia mittatur per Angelum et ite Missa est i id est ite pro vobis ad Deum, Missa est salutaris hostia.

Denique Sacerdos celebrare non potest , nisi sub utraque specie panis &vini. Sed Fideles sub xlterutra tantum Communicare possitnt. Ille ipse Christus Dominus Discipulos suos in solo pane

Communicavit. Veteres metu Martyrii consecratam hostiam domum exportabant , non etiam Calicem : & vicissim

S. Cyprianus in lib. de Lapsis. Ait i fantibus Calicem dari solitum, quba

Panem admittere non possent. Hodie in Latina Ecclesia in solo pane communicant laici ; & tamen corpori Scsanguini Christi communicare dicuntur

in Constantisnse Concilio.

205쪽

TITULUS VI.

De Poenitentia.

tiquos Patres saepius ea ponitur pro poena & satisfactione , aut pro dolore peccati: Vix pro Sacramento P nutentiae , prout hodie solet accipi. Est Sacramentum quo Fidelibus post B ptismum lapsis δc vere Poenitentibus

peccata remittuntur. Est Sacramentum 3 eoque sensu antiqui Canones& Patres illud cum Baptismo saepissime jungunt & comparant, eo quod utrumque peccata solvat. Petrus Damianus in Sermone de Ecclesia Dedicatione, & Petrus Blesensis in Sermone I o. illud vocant Sacramentum Consessionis 1, atque etiam institutionem Sacramenti habet a Christo Domino, cum dixit Apostolis: quodcumque ligaveritis super terram, erit ligatum in coelis et quodcumque romiseritis super terram , remissiam erit in coelis. Habet etiam cssectum Sacramenti, cum gratiam conferat , Can. I. de Poenit. d . s. ct Can. I. uid. dist. 6. unde Basilius in Homilia 28. Poenite tiam fimpliciter vocat gratiam.

206쪽

Institutionum Liber II. I 'ICypriani temporibus prodierunt Novatus in Africa & Novatianus Romae: fuerunt ejusdem Haeresis, & ab utroque Novatiani Haeretici. Existimabant iis qui post Baptismum peccaverant, ab Ecclesia dari non polle veniam & re missionem peccatorum. Iis quidem indicebant Poenitentiam seu poenam aut satisfactionem a sed negabant veniam, ait S. Ambrosius i. de Poenit. cap. 2. Ea potissimum ratione utebantur quod Apostolus ad Hebraeos dicat impossibile esse ut qui illuminati sunt , puta per Baptismum, rursus renoventur ad Poenitentiam : sed rectissime Eulogius lib. 2. contra Novatianos, respondet ibi Apostolum de iis Iudaeis agere qui cum baptisati essent, suam adhuc legem retinere volebant, & ita cum suo Baptismo

renuntiarent , renovari non poterant.

Olim quidem Ecclesia quibusdam criminibus ne quidem in fine dabat veniam a sed hoc ad confirmandam disciplinam & ut novi Christiani ab iis cohiberentur , non etiam propter defectum potestatis: Nam Poenitentia potestatem habet peccatores sanandi septuagies septies , ait Iustinus Martyr in Guaestionibus ad Orthodoxos quast. 97. idest usque in infinitum, Can. 32. de Po nit. dist. -

207쪽

Quatuor sunt Sacramenti Poenitentialis partes , Confessio, satisfactio, dolor peccati , & absolutio. Confessio est declaratio peccatorum Sacerdoti facta, ut ab eo remittantur. Eam agnoscit Tertullianus , lib. de Poenit. cap. I o. ubi Fidcles hortatur ut non ita iugiant sui publicationem , idest peccatorum suorum declarationem , ut dimittant pudorem dc erubescentiam : quia, inquit, si quid humanae notitiae subduxerimus, Deum celabimus. Idest si alterum ex peccatis nostris homini Sacerdoti non exponamus, Deum celabimus , ut illud non remittat. Et in lib. de Bapti ino cap. ult. oportet Baptismum ingredi cum Confessione omnium delictorum, &nobis gratulandum est , si non publice

confiteamur nostras iniquitates ; ergo privatim : eam etiam agnoscit S. Cyprianus in lib. de Lapsis. Ubi de iis agit qui solum Idolis sacrificandi propositum habuerunt; & hoc apud Sacerdotes Dei dolenter & simpliciter confitem

tur.

Satisfactio praecipua pars est Sacramenti Poenitentialis. Eaque nihil aliud est quam poena, quae pro peccatis ab E clesia imponitur. Olim ea quinque gradus Poenitentium fecerat , ut alii essent

208쪽

essent flentes, qui extra Ecclesiae portam ingredientes Fideles cum lachrymis r gabant ut pro iis orarent. Alii essent audientes , qui cum Catechumenis in porticu Ecclesiae audiebant Verbum Dei , non etiam sacris aderant. Alii prostrati,qui intra E cclesiae portam summa cum humiliatione veniam petebant.

Alii consistentes, qui cum aliis Fidelibus in Ecclesia consistebant , sed absque

communione. Alii communicantes,qui tandem admitterentur ad communionem. Poenitentes aliquando omnes illos gradus peragere tenebantur ', aliquando

quidam iis remittebantur: & illi omnes gradus invituti sunt post Montanum MNovatum: Cum enim Ecclesiae Cath licae objicerent quod facinorosos homines reconciliarent, re spondcbaise illud summa ratione facere, cum illi peccata sua per longas poenitentias expiaverant, sicque dicendum non est cum Petrus flevit amare, & Apostolus incestuosum Corinthium reconciliavit , utrumque omnes illos peregisse gradus poenite tiae , quia nondum instituti erant. Constat vero non prius olim recon ciliatos filisse P cenitentes , qua post. Peractum poenalis satisfactionis tempus indictum n. 2. Laodis. Concilii. M

209쪽

cum salubri satisfactione purgati essent, ait Leo Magnus in D. 'i. Constat

etiam in antiquis Canonibus statutas esse certas quasdam poenas pro singulis . leccatis, definitum esse modum & tempus iquo peraggrentur , ita tamen ut eas infirmis Poenitentibus aliquando rei xarent , & sensim pia Mater Ecclesia earum severitate lenivit. . Primo enim , stante adhuc severaeorum disciplina, constat remissam il- , tam fuisse iis qui occulta peccata sua ivitro confitebantur i, nec expectabant convictionem , quasi Consessionem itulam ex sola ingritate facerent, Can. 9. mora r. Concilii , Julianus. Pomerus lib. 1. de Vita Contemptat. cap. -7. S.

Ambrosius de Ia8su Virginis cap. 8. Et ex eo principio fluxerunt & defendi possitnt hodiern e mitiores Poeniarentiae:

Sic etiam cum Ecclesia videret Poenitentes vel Canonicam rejicer: Poenitentiam , vel eam observare non posse, iis permisit redemptionem foenia itentiarum , puta ut pro Canonica Poe- :nitentia trium aut quinque annorum, aliquam pecuniae summam pauperibus erogarent, tot plagas acciperent in cor-

p.ore s& hinc hodiernae disciplinae

210쪽

Institatἰonum Liber II. 19 stot Psalmos decantarent , solemnes quasdam peregrinationes' aggrederentur. Quidam volunt eam redemptionem invaluissc circa septimum saeculum,

de qua fusius Regino Abbas lib. a. de

Eccles Dissip. cap. o. Morinus in liabris de admin. Poenit. & novissime Iacobus Petit ad Poenitentiale Theodori Cantuar. to. 2. Ac tandein arbitrariae ceperunt esse Poenitentiae, ut ex bona fide dc prudentia Confessorum pendeant ;ita tamen ut semper considerent sacros Canones , ait Guillelmus Paris in libris de Poenis. circa decimum- tertium saec

tum , quo Guillelmus ille scripsi. Post satisfactionem , sequitur dolor peccati de quo ad Casuistas : ac tandem absolutio , quae passim dicitur pax , reconciliatio ; manus impositio reconcialiatoria, per quam remittuntur peccata,& Poenitentes recipiuntur in Comm Dionem. Leo Magnus in Epist. 82. cap. a. eum describit Poenitentiae Sacramentalis ordinem , ut prius sit Consessio. postea satisfactio , tum demum reconciliatio seu absolutio, ac tandem Communio. Quidam volunt absolutionem esse tantum deprecatoriam, ut nempoSacerdos in ea oret Deum huic Poenia

tenti peccata remittere cjuxta petitio

SEARCH

MENU NAVIGATION