Canonici Juris Institutionum libri tres

발행: 1681년

분량: 500페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

nem: nudabantur etiam mulieres, sed

earum pudori consulebant Diaconissae. In totum etiam baptisandi mergebantur in aquam Christi Domini exemplo, que ii a Ioanne baptisatus ascendit de M.qua. fan. ωρ. 3. Philippi & Eunuchi, Act. cap. 8. Imo & ter immergebantur ad singula nomina, in singulas personas, ait Tertullianus in lib. adversus Pr xeam cap. puta Patris & Filii &Spiritus sancti. Trinam hanc immersio

nem traditioni Apostolicae adseribit S. Basilius in lib. de sancto Spiritu. Nec tamen erat de substantia Baptisini, sed

tantum caeremonia quaedam, quae su inde mutata est ,& in unam translata, Gn. de trina. de Consecrat. dist. 4. In

quibusdam Ecclesiis baptismus fieri

cepit per aspersionem aquae, quod ab Apostolis factum volunt , cum tria millia hominum simul bapti serunt, Act. cap. a. Ac tandum obtinuit baptismum fieri per effusionem aquae super corpus baptisandi : quod etiam novit Tertublianus in lib. de Corona militis cap. 3. iuxta illud Enechiesis crip. 36. Fundam

Iisper vos aquam mundam.

Sub Christo Domino & Apostolis

omne tempus Baptismo erat habile, ait Tertullianus : seu idoneam & commo-

192쪽

nativitate , ut olim in eorum circum' cisione obtinebat. S. Cyprianus in D. ad Fidum Presbyterum. Sed in adultis. statutum est ut baptisarestur tantum tempore paschatis, in mς moriam Do minicae Passionis & Resurrectionis, cujus virtutet resiurgimus in Baptismo , S. Baslius in Exhortat. ad Baptis circa princi & tempore Pentςcoste in mς mori

riam sancti Spiritus , qui ea diet effusus est in Apostolos & quo eti m baptis,

mur. Semper in casu necessitatis hapti-sare licuit quocunquς x ndem xςmpως Leo M gnus in D. 1 . ultim edit, cre 1 Et hodie invaluit omnibus quoci quς iam tempore conserri posse baptis

Num, nulla urgente necessitate.

Cum Christus Dominus v ptismum instituit, solos Apostolos alloquutu. est; ideoque olim soli Episcopi ςorum se

cessores erant ejus ministri. Md Oxures cente Fidelium multitudii e , placuix Presbyterum & Diaconum cum Episco

193쪽

nus de Baptistmo cap. I . 8ί S. Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos, ac tandem cum .passim institutae sunt Parochiae, invaluit Parochialem Presbyterum suo etiam jure baptistare posse, non expectata jussione Episcopi. Unde passim in sacris Canonibus cum de Baptismo agitur, Episcopus & Presbyter junguntur tanquam ordinarii ejus ministri: Diaconus autem aderat tantum quasi minister Baptisantis, Apo stolicarum Constitutionum lib. 3. cap. II. S. Hi ronymus ibidem . ait necessitate cogente, permitti etiam laicis baptisare, vel etiam absque mandato Episcopi, puta si b ptisandi mors immineat. Illiberitani Patres in Can. 38. in lai co Baptisante duo requirunt, ut integrum habeat sirum Baptismum, id est, ut eo suscepto, non peccaverit mort liter ε, & ut non sit Bigamus. Utrumque illud desiderant, ut Sacerdotis partibus fungatur qui nec Bigamus nec poenitens Ordinari potest. Nec illud ita intelligendum, quasi ab eo Laico Baptismus conferri non possit, qui solus etiam in necessitate occurrat Bigamus & P nitens : sed ut ex multis Laicis ibi

praesentibus, ille solus Baptisare possit , qui adhuc integrum lavacrum

194쪽

Institutἱonum Liber II. I 'habeat, & non sit Bigamus. Cumque Canon ille ait Baptisatum illum perducendum esse ad Episcopum, ut pelaficiatur , ut confirmationem ab eo accipiat. Nec probata est eorum opinio , qui a Laicis Baptisatos & ad Ecclesiam venientas jubebant vero Ecclesiae Baptismo expurgari. Ac tandem invaluit a quibustibet Laicis in necessitate confer-xi po se Baptismum. Quod forte Graeci non ita statim agnoverunt , ac sere semper probarunt Latini. Eoque casu Baptisare possunt etiam

mulieres. Can. mulier. I 9. de Consecrat.

dist. Quamvis olim Tertullianus, &alii quidam illud negaverint. Atque e

tiam in Can. Ioo. Iv. Carthagin. Con

cilii generaliter prohibetur, ne mulieres baptisare ausint. Sed Gratianus in eo ipso Can. addidit eam exceptionem , nisi necessitate cogente , quod probarunx Florentini PatreS. Baptismus in forma Ecclesiae collatus iterari non potest. Duplex ea ratio est: Altera ex Apostolo sexto ad Hebraeos.

Ubi , qui semel illuminati seu Baptisati

sunt , rursum sibimctipsis crucifigunt Filium Dei , cum rursus baptisantur :ouia Baotismus est fistura Passionis Chri -

195쪽

i8o Juris Canonici ex L. Domus 38. Cod. Th. de haret. quia Baptismus in modum semel nati

hominis, semel a Deo conceditur. Sed anxie disputatum est, an rebaptizandi sint, necne , qui ab haereticis Baptisati, ad Ecclesiam Catholicam a cedunt. Sanctus Basilius prima ad Aax- phil. Can. I. in princ. ait varias fuissedissensiones super Baptismo Novati norum: addit sequendam esse consu tudinem uniuscujusque regionis , ut ibi quoque Balsamon. Ac tandem in n. 47. ait apud Romanos,prohibitam esse rebaptisationem haereticorum alia cujus oeconomiae gratia. Et sub fine Gjus quaestionis definitionem remittit ad aliquam Synodum. Ex quibus constat huic sanctissimo Patri eam esse tantum

quaestionem disciplinae, in qua libera

sit fides. Cum tamen centum anniS ante eum a Stephano Romano Pontifice condemnata esset ea rebaptisatio , de quidem secundum ipsissima atque omnino energica verba Christi Domini is quis baptisanis fueris : qui semel I

tus est, non habet iterum lavandi nocessitatem : nisi quis renatus fuerit. Innum Baptisma ponit, nec distinguit a

quo conferatur , an a viro bono, an

ab homine malae rei. Adde optatum,

196쪽

Institutioni Libcr II. rei ει traditionem Apostolicam. Valdὶ tamen obstat Ap solorum Can. s. apud Dionysium Exiguum , & in multis Canonum Collectionibus C tholicis , Graecis & Latinis, in quo recipiendum non est Baptisma haereticorum ; sicque Baptisandi sunt, cum ad ad Ecclesiam veniunt. Respondendum est Canonem illum ab haereticis editum quidem fuisse in Concilio Iconiensi, ut ea ejus opinio confirmaretur;

sed ab Ecclesia sanum & justum ei a ditum fuisse sensum illum in suis Collectionibus Canonum, ut rejiciendum sit illud Baptisma, quod secundum formam Ecclesiae, seu in nomine Trinitatis datum non est, & rebaptisandi non sint, qui ab haereticis baptisati sunt, in nomine Patris, ct Filii, ct Spiritus Sancti : In .Ecclesiam Orientalem admittuntur per unctionem Sancti A malis: In Occidentalem per imposionem manuum . ait Gregorius Magnus lib. 9.reg. Epig. 6 r. Denique praecipuus baptismi effectus,

est ut tollat originale peccatum. Sane non omnino extinguit cocupiscentiam, quae radix est peccati: semper enim ea in nobis remanet; sed ei non imputatur , qui non in vacuum Baptismi grae'

197쪽

18α Drse Canoniritiam accepit Gn. a. de Consecrat. dist. . Hoc quidem in infantibus, sed in adultis : Baptismi effectus etiam ille est, ut omnino tollat actuale peccatum,& quoad poenam & quoad culpam, si quod admiserint : sed desideratur ut ii

beant conversionem mentis ad Deum,& impositam poenitentiam peragant, unde tot Poenitentiae gradus in Catechumenis.

TITULUS IV.

De Confirmatione. CONFiRMATio est Sacramentumia quo baptisatus spiritualis gratiae

augmentum & robur accipit. S. Cyprianus eam vocat Sacramentum manus impositionis. S. Augustinus lib. 2. contra litteras Petiliani cap. Io . Sacramentum

Chrismatis S. Ambrosius in lib. de initiandis, tria illa jungit & vocat S

cramenta Baptismum, Confirmationem&Eucharistia. Sed & huic maxime convenit definitio Sacramenti: nam habet signum visibile puta manus impositio ncm & unctionem, confert invisibilem gratiam , confert enim plenitudinem

Spiritus sancti, sicque dici non potest

198쪽

Inflationum Liber II 31 eam esse tantum aliquam Baptismi casremoniam. S. Hieronymus contra Luciferianos docet a Christo D. institutum fuisse illud Sacramentum, cum assecndit ad Caelos 3c Spiritum sanctum effudit in suos Apostolos. . Non habemus quidem ex sacris paginis Christum Dominum aut Apostolos confirmasse per Chrismationem sed

tantum per manus impositionem: sed Innocentius III. In cap. un. t. de Sacramento Vnctionis, ait per frontis unctionem designari manus impositionem, quae alio nomine dicitur Confirmatio ;Et ideo Veteres etiam Patres Unctionis, olei, Chrismationis, in Confirmatione passim meminerunt, ut ita Baptisati con-1ignarentur : unde Sacramentum illud

ab iis aliquando dicitur Consignatio, sigillum Dei ,signaculum Dominicum. Ipse quidem Sacerdos quem baptisat

eum in vertice capitis ungit: sed cum ei datur Confirmationis Sacramentum , in fronte ungitur cum signaculo Crucis. Unde S. Augustinus ad Val. 3 1. ait se in fronte portare crucem

Christi. Olim Confirmatio statim conferebatur post Baptismum. Tertullianus de Baptismo cap, 7. dc sanctus Hieronymus

199쪽

ibidem Unde in Can. H. Isiiber tant Comeilii Baptisatus statim perducendus est ad Episcopum, ut perficiatur, idest confirmetur : nam Confirmatio de Graecis3c Latinis est veluti perfectio Baptismi; ideoque saepius etiam ab iis dicitur perfectio. Utique per Baptismum datur Spiritus Sanctus ; sed per confirmationem datur ejus plenitudo , ut magis ac magis roboretur baptisatus, 3c in fide& contra omnes hostes Can. i. ct via Cons. HAZ s. Anxie quaeritur quis sit minister Confirmationis. Constat quidem sacrum chrisina fieri tantum ab ipsis Episcopis

n. χ o. prima Synodi Toletanae. Et a

pud Gelasium primum in D. 9. Numquam vero a Presbyteris Can. 36. te

ita S nodi Carthagis. Sed verius est etiam semper in Ecclesia Latina solos Episcopos confirmare potuisse, non C-tiam Presbyteros. Innocentius I. in Ep. ad Decentium, ait non solum Ecclesias. ticam consuetudinem illud demonstrare ; sed etiam Lectionem Actuum Apostolorum, ubi cum plures Baptisati nondum accepissent Spiritum Sanctum, idest ejus plenitudinem, ad eos non alii missi sunt quam Petrus 5c Joannes , uriis manum imponerent , seu quod i-

200쪽

Institutionum Liber II. assdem est, eos confrmarent. Unde cum

Episcopi Apostolorum veri sint succerusores , Ecclesia Romana semper obse vavit ab iis solis conferri posse Confirmationis Sacramentum.

Forte etiam Ecclesia Graeca fuit ab initio ejusdem sententiae, ut nominatim docet sanctus Dionysius in lib. de Hierarchia Eccles. cap. s. g. 3. σ s. Et ad eum lorum Georgius Pachymeres ait etiam fuisse generalem ejus Ecclesiae

consuetudinem,sicut &Zonaras ad Can. I . Naocasar. Concilii: sed tandem ab ea recessit, ut etiam Presbyteri confirmare possint. Nec ejus rationes omnino improbavit, aut rejecit Florentinum Concilium.

Sane dici potest in Latina etiam E clesia Presby teros duobus casibus com firmasse, deficiente, seu absente Episcopo, vel ex ejus mandato. Nam I. Synodus Araus cana Can. I. ct 1. statuit

ut in mortis discrimine positi, chrismate de benedictione consignentur ab ipsis etiam Ministris Baptismi, puta Presbyteris : Et prima Synodus Toletana, in Can. 1 o. statuit Presbyterum chris- mare posse, absente Episcopo ; sed eo praesente, si ab eo praeceptum ei fuerit. Hoc refert etiam Martinus Bracar. In

SEARCH

MENU NAVIGATION