Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

VARIORUM PATRUM A sorium chm ejus D maribus, θυα υ ipse nega Grat, post i istam Diuolam Prosemium Irenaeι . de quos pe diaimus, transcribamus. Luod itase habet.

TLrtia, inquit, pars hujus Codicis continet illa , quae acta

sunt in Alexandria, quando inter se consenserunt. Et Cyrilli circa ea malas artes. Et Pauli ad eum impias p etiones. Et ut in Summa dicatur, ea quae ante sunt gesta, quam Paulus de Aristolaus ad Antiochiam remearint. Post quam Codicis partem ea , quae de ipsa Antiochenorum Episcopus primum per literas ubique scripsit, nihil eorum , quae cum AEgyptio eis composita sunt, iaciens manifestum Sacerdotibus Orientis.

202쪽

CAPUT LXXX.

sola prima post Eccbiasci Honem , quam Ioannes antiochentis Episcopus per Paulum Eme sinum Episcopum Cyrillo Alexandrino Episcopo pro pace

facienda irexit.

IPse salvator & Dominus noster Iesus Christus & alia quidem multa millia salutarium Praeceptorum tradidit Discipulis suis, &duo ista, quae quidem videntur esse ad invicem

quasi e regione contraria , Omnem vero inter se consonan

tiam servant. Dico vero pacem & bellum .. Bellum quidem pro semetipso , dc pro pia , quae de ipso est , consessione. Pacem vero, quae ab eo est as eosdem, secundum quam cunctorum constans conjunctio ubique fidelium una intelligatur Ecclesia. Eorum , qui inter gentes ac Barbaros ubique per totum Mundum intel-ctum pium conservant. Ipsis vero potius aequivocibus est utendum , per omnia sanctis , in quibus bellum initur , & suam nobis tribuit pacem D Non veni mittere pacem in terram , sed gIadium. Et paceni meam do vobM. Hanc tunc quidem , quando discorpserit pia in Christo confessio, hoc melius bellum est : Et cos qui conteruntur , salvos facere novit, dum non defendunt illa , quae sua sunt, sed illa quae Domini. Quando vero pia Confessio intro missa est, tunc idem sapientium pax totiug Ecclesiastici corporis salus est. Haec a me sic simpliciter dicta sunt, neque honoris amore. Lonse enim hoc a consuetudine inca cst , sed ut ostendam , quia divisio quidem , quae contra te , Deo A micissime Frater, in tempore facta, est pro veritate magis, non pro re aliqua corporali , nec inimicitiis vel pusillanimitate proveniens . Erat enim quaedam nobis ad invicem , amplius quam aliis scilicet, circa nos dilectio & affectus, quem licet secundum faciei adspectum non

203쪽

VARIORUM PATRUM

plantaverat collocutio , sed unitio rerum, valde optime atque firmissime , sussicienterque contigerat. Sed accepi discordiae caussam illorum Capitulorum transmissionem , quae utinam nunquam fui siet, effectam. Credere cnim mihi tua a Deo Amabilitas debet, quia in tantum nos obstuporem miserunt, ut nec put remus tua haec esse inter ipsa principia dc utique forsitan cognovit id Sanctitas tua ex Epistolis nostris, quae ad aliquos scriptae essent sed alicujus eorum, qui non illa, quae nostra sunt, id est, Ecclesiae , sapiunt. Et hoc, inquam , suspicati sumus, super eis valde turbati. Quorum Capitulorum non modica salvatio facta est. Et spem vero adhuc nobis praestant perfectae sanationis ea, quae nupet a te, Deo Colendissime, scripta sunt. Quae directa quidem sunt ad Dominum meum Deo Amicissimum, communem P trem Acacium. Laetificaverunt autem cunctos, qui sunt pacis Ecclesiasticae Amatores. Super quibus & nos nimis sumus super modum affecti. Licet conjuncta essent multis quidem , quod a tinet , fraternis accusationibus , praestabant enim nobis satisfactionem quandam non modicam. Et indigent non multo addimento,quod ipse te peracturum esse promisisti,illud dicens: Quoniam cum pax fuerit facta, adhuc amplius excandificabitur , quod ad satisfactionem pertinet. Plum autem nos illud laetificavit, quia Beati & communis Patris Athanasii Epistolam gratissime sulcepisti, quae suffciens est omnes discordias sol ere , eo quod non sollim recte contineat, sed & ob hoc, quod ille, dum fide sit dignus , auferat conflictus earum. Sit enim nobis hic interpres , cui merito debeat credi illius fidei, quae in Nicaea a Patribus Sanctis exposita est. Eo quod sint quidam vel eorum qui intra Ecclesiam sunt, vel illorum qui soris Ecclesiae, qui proserunt eam tanquam quoddam magnum juvamen ferat hominibus, divertat vero eorum , quae impia sunt quorundam , ad proprium sensum : Et ad id, quod simpliciter unicuique placuerit, sufficit hoc tantummodo dicere. His igitur bene inchoatis, illa per quae inter nos ad invicem fuerat facta diversitas, de reliquo jam qui cscant, illa vero quae ad pacem pertin i, maneant. Occurramus laborantibus per unive sum

204쪽

EPISTOLAE.. v in

sem Mundum Populis per diversas opiniones, quibus huc atque illuc distrahuntur , dum multi eos distrahentium neseiant nectue quid loquuntur, neque de quibus assirmant. Exundant enim ubique Anathematismorum nimbi ingenti numero, δc contumeliae , quas fratres adversus fratres, & Sacerdotes adversus Sacerdotes

sxquirunt, & in Populos Populi. Nam alii quidem Iudaeos nominant Christianos. Est Apollinarii ista contumelia , contra universalem Ecclesiam , quem cum

sensu ejus plurimi susceperunt. Ille enim impius & Adversarius Dei oppugnantes errores suos , dico autem Patres Ecclesiae , Iudaeos nominare minime reveretur. Alii vero istos Paganos, Gentilibusque deteriores appellant , qui forsan saepius una secum communionem sumpserunt ineffabilium Mysteriorum. Et nihil est aliud videre fieri per omnem terram , nisi perturbationem , bellumque infandum , & iram irrcvocabilem , dc crudelitatem , quae omnem superat inhumanitatem Barbaricam. Et non est qui condoleat super contritione Ioseph , invicem voluptatem praestantes hostibus pietatis. Et haec dico non velut illos quidem inculpans , hos vero a culpa excipiens, sed omnia deputans confusioni, quae facta est propter peccata communia. Proficient namque Evangelio. Et Paganis atque haereticis imminentibus necessaro contra nos , pietatis inimici desaeviunt. qui praesentis perturbationis tempus ample Xi impudenter omnia corruperunt. Unde ipsi uiset Christianitatis revcrentia conculcata est, inimici vero Dei subito sonuerunt, le- Verunt caput super Populo Dei , & adversum te cogitaverunt consilium. Propter haec omnia meum Fratrem, tuae vero Deo Amabilitatis Dilectorem . Dominum meum Sanctissimum Episcopum Paulum ego & Dominus meus Sancti minus Episcopus Acacius invitavimus , ipse vero libenter arripuit, ut ad vcstram perveniret Sanctitatem. Ut qui semper inter Ecclesiasticos exstitit clarus,& sciens rebus competere & verbis, & habens ad Dominum reverentiam , qua utens praeclare saepius in commune profuit, re

205쪽

1 6 VARIORUM PAΤRUM

ter te committens,tanquam mihi: Et tanquam si ego,ita fiducialiter se tibi ipse committet. Et una consideretis illa, quae Mundum recolligere valeant. Non enim tantum v ct me vel te cons derare debet Deo Amabilitas tua, quantum, quomodo ablatis scandalis in

semetipsam revertente parte , ad Ecclesiam Christi : Ut his factis, ct ea, quae placuerunt piissimo Amatori Christi Imperatori , de. Ecclesiauica pace proveniant.

206쪽

CAPUT LXXXI.

Pro inciae Metropobtanum. Irenaeus Hait. MUrmurando nos aliqui pulsant propter opiniones, 'uae

Veniunt e X aEgypto, revereri nos arbitrantes , si lineremur a cunctis , & nesciunt quia quies a nobis valde diligitur. Dulcior est cunctis , quae in hac vita delectant. Usque adeo enim desideramus eam, ut absque alicujus impulsione ad hanc currere cupissemus, nisi terror nos illius I dicis prohiberet. Quia vero id ita fieri minime tutum est , sustinct ncccssitalcm voluntas, ut desiderio cum venia perfruatur. Quia illitur quae diffamat rumor, multa sunt atque distantia a veritate, P nata animam perturbare, ruam Sanctitatem quaeso,ut quae vera sunt,nos per litteras doceas: Quatenus ad hoc ipsum nos praeparantes aptemus. Nam x cum pietate desideramus pacem, dccum iniquitate ac impietate refugimus.

CAP.

207쪽

1 8 UARIORUM PATRUM

Epistola Andreae Episcopi Samosateni ad Alexandrum, Episcopum merapolis.

P Raecolligit quidem Sanctitas tua recte ab ipsis initiis finem

Ecclesiasticae caussae. Ego verbe x literis, quas modo accepi, non eundem prae colligam , sed unum sciam : Manifestas caussas habeo. Et quae quidem sint, necessarium non est in literis ponere. Sciat autem Sanctitas tua , quia suave sit nihil, sed Alexandrinus quidem , sicut apparet, nequ. permutar aliquid vult eorum, quae semel male conscripta sunt, neque transire arroprio sensu. Et ideo nihil ab AEgypto in tanto tempore, scripserunt per Epistolam, qui profecti sunt. Nos vero, etsi mul toties millies persistat in impio Dogmate, contenti sumus his, quae olim per Epistolam scripta sunt, quae integre orthodoxiam praedicant. Talia quidem praesentia sunt, qualem vero habeant finem, & usque ad quid sit statuta perditio, noverit Deus omnipotens. Dum vero indigne mortalem nunc praedicant cum, clare

pro sua impietate fiduciam gerunt: Dum qui eos pascere viden lux, studioso illos incitantes exerceant non ad blasphemiam sol iam , sed ad omnes impudentias atque malitias. Et qui non con- senserit, impius & Do in innm negans ubique praedicatur, & mul tarum millium mortium dignus. Et hi vero , qui olim quidem nec ferebant hujus impietatis auditum , incongrui nunc & segnes facti pene ubique ac reprimenda haec quodammodo cesserunt, atque ipsi quoque curvati sunt, ne forte δε illa, quae Adversarii proferunt, bene se habeant requirentes : Et illos maxime,qui valde Primores inter nos videbantur pro Orthodoxia certare , videntes ad aliud declinatos, & pacem ad illos amplexos. Et super his quidem Ecclesiae calamitatem ge-

208쪽

mimus, & nos ipsos nocte ac die & aliis ver d multis tristitiis vulneramus, eo quod praesens sit omnium temporum pessimum tempus. Et frequenter desideravi ob hoc in solitario loco alicubi devacanti tuae colloqui Sanctitati, & quidem nihil aliud agere , flere vero ac lamentari tantummodb, tam pro his quae dicta sunt,

quam pro aliis quae pene jam duci perdidici.

209쪽

18o VARIORUM PATRUMHaec dum geruntur in Oriente, pax in Alexandria facta est, Paulo ad Cyrillum Episcopum Alexan driae dante Epistolam Pacis, & Cyrillo per eundem Episcopum ad Ioannem Antiochiae Episcopum PacificAm Epistolam transmittente per Clericos suos. Quia vero culpantur aliqui Orientalium, quod de hac pace quasi aliter, quam debuerant, suspicati sint si ve conscripserint, videamus,&Cyrilli Archi-Fpiscopi post pacem diversis directas Epistolas. Sic tamen etiam Synodales Codices debite & sincere cum Dei timore quaeramus ,& videbimus puto, quia nemo possi unam partem, eorum dumtaxat, qui Theodoreto idem senserant,de Nestoriani Dogmatis suspicione culpare , qui tamen & alteram de Eutychiani Dogmatis favore , si tamen non est ex ejus parte, pulu

saverunt.

210쪽

CAPUT LXXXIII.

listola Aeacu Epscopi Melitiners ad Cyrillum Archi- Episcopum Alexandriae de pace, quae inter ipsum Orientales Episcopos facta est Hanc vero pro Dogmatibus suis proserunt Sectatores Dioscori & Eutychis contra Catholicos i Ubii dc addunt aliquod nomen Theodori Episcopi Mopsuestiae .

QVopi m didiςi, quod per gratiam Dei praevalueris orationibus etiam praeter praesentiam corporalem, ut in Ecclesiis statueretur, quod o studio fuit, & literae Deo Amicissimi vi Ardatoris Christi Imperatoris venerint ad Clarissimum, & per omnia habentem virtutem mentis Tribunum Aristolaum , jubentes ut unumquemque Episcoporum compelleret in sua Ecclesia anathematizare polluta Nestorii atque Theodori Dogmata impietatis , gratias agens Honorabili Domi' natori Deo , & multum pro vestro studio orans, scribo pro omnibus quidem salutans Reverentiam tuam , & rogo Telum tuum , qui secundum Deum est , ut pro cunctis quidem aequaliter Eccle-liis cogites , & nec quamlibet Ecclesiam despicias , sed aut per vestram ipsorum praesentiam , aut directis aliquibus cum Admirandissimo & Clarissimo Tribuno, fidelibus atque zelantibus viris ex tuis sodalibus, cogatur unusquisque publice anathematizare Nestorii & Theodori Dogmata. Praecipue hos, qui dicunt duas

naturas post unitionem, proprie unamquamque operantem. Eo rum namque, qui in Germanicia sunt, aliquos experimentatus inveni quidem duos filios dicere recusantes, at vero duas naturas dicere non abnuentes. Unde si concedatur, ut dicatur atque d-

attigere

SEARCH

MENU NAVIGATION