Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

VARIORUM PATRUM

CAPUT LXXXXII.

Epistola Melerii Episcopi r6cripta ad Alexandrum Epis

Non dele ctabamur quidem nec antea Divina hac , quae

vituperatur , condescensione, dum certe obumbi teseam plurimi essent. Nunc autem post' in contradicibilem, claramque demonstrationem modis omnibus per gratiam Dei firmabimus , quam prius quoque de ipsis sententiam tenebamus. Melius est enim, ut quis illa stabili tus in fide Apostolorum Dogmatum , & nullo modo in quocumque remissus ab illa acribia, quam circa ea, quae Divina sunt, oportet ostendere , ipse Doctor sit veritatis ex ipsis operibus , his qui pie vivere volunt , qu1m condescensionis occasione ab optima pietatis altitudine decidat lubricando. Illud namque omni modo consequetur, ut ipse saltem periclitetur in nullo etiamsi nullus fuerit cui prosit. Licet volentibus, licet absque terrore in adamantinam turrim veritatis adscendere. Et via enim jacta est, dc nemo qui vetet. Econtra vero & plures omnino sunt qui hortentur: Si tamen aliquis Sanctorum . qui dormierunt, multitudinem computet aut etiam turmas Angelicorum exercituum , qui gratanter utique complectentur,atque ad adscensum perducent, quoscumque desiderare adspexerint veritatem, ut petant eam. Quia & multi sunt, uibus bona Persistentia prodest. Unde & melius puto ad hanc escensionem non esse gebere festinos: Nec alteros tali salute praeponere ex hoc. Unde ne ab alio quidem erit quicumque protectus: Utrumque vere, similiter perditionis retibus capi necesse

est. Nec rem quidem humilitatis per gratiam Dei iste proposuit. Direximus verb & AE ptii Epistolae Rescriptum, quod nobis nuper allatum est, quam secit ad aliquos Constantinopolim Cle-

232쪽

ι EPISTOLAE. ao 3ricos suos, qui eum culpaverunt, quasi anathematizasset quidem propria dogmata , praeparasset vero universos ab eis absistere, eaque conspuere. Unde clare conspicere poteris, & qualis pax Ecclesiastica facta sit,& quae sint a Divinissimis Legatis nostris acta: Et quia potius sit receptus, Deo Amicissime Domine mihi. Dignare aui es', quaeso,consuete pro mea Humilitate intercedere.

Et ex istis Scriptis satis ostenditur, quod ubique notandum est, quia omnes illi Orientales, qui nolebant damnare Nestorium , non Cyrillum , sed Joannem cessisse dicebant. Et qui habebant contrariam voluntatem, contraria Opinione de utroque tenebantur.

233쪽

VARIORUM PATRUM

CAPUT LXXXXIII. ... 18 LItem Epistola Alexandri Episcopi ad Andream Epist

pum , hoc issum pro ans. .

V Enit finis , dc communio revera facta est ad impium Cy rillum, non Cyrillo haeresim relinquente, sed nobis ipsis per unum verbum, quod est in Epistola positum, inferentibus haeresim. Verum qualem de illa Epistola sententiam teneam , tua Religiositas non ignorat. Quoniam ve- - rO nulla mihi pars, neque sors est cum eis, sed sive exilium, sive mors mihi, sive praecipitium, sive ignis, sive bestiae proponantur , Deo me roborante , universa sustineam potius , quam communicem talibus. Firme teneat Sanctitas sua. Scri- mavit, universos tentans consuete cecipere. Sic & nunc , quasi nullus neque aures, neque oculos , neque cor habeat, correctionem fidei, mutationemque AEgyptii diffamavit: Non erubescens& illa , quae in ipsa ipsius AEgyptii leguntur Epistola. Et continuo dictavi Hypomnysticum : Nec enim eum Episcopum scri- bo , de reliquo incidens memetipsum a communione Cyrilli, M& eorum qui eis additi. Et ipsiim Hypomnysticum interim reti--neo. Non quod aliud quid cogitem, sed ut & tuae Sanctitati mi te rem, & Deo Amici stimo Episcopo Theodoreto. Haec ipsa igi- tur necessarium duxi tuae nota faccre Sanctitati,ne circa nos con-- tristaretur, quasi nihil super hoc indicinem. psit autem mihi & Antiochenus Orthodoxum dissa

234쪽

CAPUT LXXXXIV.

Husirim Alexandri Epistos ad Theodoratam Episcopum similis Epistola.

v Ix tandem quae parturiebant & sculpebant mou post deist jectionem AEgyptii,qui circa honorandissimum Paulum

. cum Domino Joanne parere nunc, ω ad lucem deducere valuerunt. Memor est autem Sanctitas tua, quia nec ullo pertuli eis communicare consilio. De Epistola illa, quae apud Ephesum facta est, in superficie quidem quasi ex occasione Joannis Comitis scripta est , tanquam dixisset Imperator , ut cialiquid indicaremus de voce , qua dicitui Theotores. id est Enixa Deum, in veritato autem vox haec, ut quaerebatur a nobis, ad proditionem re calumniam illius, qui rectani fidem docebat, inserta est. Ut igitur nihil eorum , quae sentio ι tuamlateat sanctitatem, indico quia chartas, quae fixistae sunt Ephesi, per qua; de orth doxorum constantiam;& haereticorum recessi onem Scriptis teneo & Cyrilli Haeretici Codices ad praesentiam unxnimini cuidam commendavi. Volo enim ad animae meae satisfactionem in his , praecipue a curis remotus, iterando meditari.' Nec enim satu ad me attinet de chartis & vilibus libris;sive dentur mihi,dum exieroa loco meo, sive non dentur. Hicut in brevi a me ad tuam Reli- giositatem scripta sunt, non volente quidem contra quemlibet quodcumque movere de cis quae Aguntur,nec sustinente vero communionem eorum, qui eis adjitiuntur , ut si qui remanserint consoni nobis, & placuerit eis permanere in Paraeciis nos , hoc fiat. Alioquin continuo de medio nos tollamus, & segregans animam meam sati em. His enim quae a Paulo oblata, de ab AEgyptio re- cepta sunt, consentire non patiar ,' confirmante me Deo , neque

Cc 3 si mihi .

235쪽

lao mus Veniam ; ab illis vero, dc in ipso pacificmpore , quae sunt licit . um rei petrentur : Et egregio S nostri cunei pellant ab Ecclesiis. Scribat igitur Sanctitas tua & Amatori Christi Imperat cri, dc magnis judicibus , & eis faciat manifestum , quia minime patiemur hanc suscipere pacem , communionemque illorum amplecti, nisi prius hi, qui certaminum tempore nobiscum fuerunt, 1 uas receperint Ecclesias. Tuam cnim banctitatem decet talem pacem Ecclesiis providere, quae ab omni macula sit libera, & quae pios non amplius, quam iptum praelium vulneret. Haec ad praesens scribere sum coactus, literas iterum suscipiens Sanctissimi dc Deo Amicissimi Episcopi Himerii, culpan- tib nos tanquam communis certaminis proditores. Ergo & ipsi refoveat Sanctitas tua, dc Imperatoribus significet, quia nos deisteriorem praelio arbitremur hanc pacem. Nam pugna quidem illa nos ec apud Deum coronat, & apud eos, qui Divina sapiunt, ornatos efficit; pax autem talis N hic nos confusione replet, de apud

justum judicem dignos essiciet supremo supplicio.

236쪽

CAPUT LXXXVIII. ... 76 Epistola ejusdem ad Theolebium Episcopum. Zmbas

Ireneus lovit.

EX quo quidem mali nominis reliquimus Ephesum , neque

scripsi tuae Sanctitati, nec frui me contigit tuis literis. Et ut communem satisfactionem faciam, arbitror causiam fuisse non itineris longitudinem, sed ex eo , quod ab illa Via, qua currunt equi, longius & nos & tua Religiositas habitet. Veruntamen etsi literas non accepimus, tuis continue delici mur in laudibus. Audivimus enim zelum tuum pro pietate , &fortitudinem contra iniquitatem, & multum miramur animi perseverantiam. Nam nos quidem longe ab hostibus existentes, &extra sagittarum , scut dici solet, casum sedentes, nihil valemus arduum , nisi bonorum virorum virtutem sermonibus elevare , ab ipsis operibus abstinentes. Tua vero Deo Amabilitas in medio hostium constituta. & ab eis undique circumdata, cum circumfusi sint inimici, fortior exstat a malis, de quasi vir fortissimus aliquis armis amictus, palea quidem emissarum nubem repercutit sagittarum , lancea vero fugat instantes : Sic Sanctitas tua omnimodis spiritualibus armis amicta, scuto quidem fidei ignitas ini- suorum sagittas extinguit, gladio autem Spiritus & Divinorum coctrina sermonum falsitatem convincit, fortitudinem vero veritatis ostendit. Propter quod beatificamus te, Sanctissime, & Dominum deprecamur : Simile aliquid facientes his, qui sedentes in terra pro eis, qui pugnant inter pelagi fluctus , ferventer exorent, ut si placet ipsi , tempestates Caelicus solvat. Si vero adhuc oportet eos , qui nobis sunt similes , corripi , dc eos nobis ostendi, hoc vobis robur donet usque in finem certaminum. Communis namque confidentia erit, & virilitatis Principalitas omnibus , qui in hoc

237쪽

196 VARIORUM PATRUM

stadium descendere eligunt. Quod quidem Malignus aperuit, nostrae naturae superbiens, utile vero fecit, bonorumque procurationi accommodum Deus ille , qui Maligni machinationibus utitur ad salutem. Denique & nunc illos, qui tontraria Doctrinae Apostolicae adstiuebant, dc qui unam naturam factam docebant Christi naturas , & temperationem super in confusa unitione dogmatizabant, dc illas passiones , quae pro nostra salute Carni Domini sunt illatae , inconvertibili & incommutabili Divinitati adscribere tentaverunt, in alteram doctrinam , quae his cst e regione contraria manifeste , reduxit, & Evangelicam re doceri regulam compulit. Unde duas confiteri naturas praesenti tempore persuasi sunt,& vertibilitatem confusionemque ab Ecclesiasticis exiliantes dogmatibus, naturarum disserentiam clara praedicant voce , & pas sones Carni coaptantes, impassibilem Divinam confirmant esse

naturam. Tantum Sc ipsis Adversariis hoc stadium profuit: Non propter Diaboli nequitiam, sed propter Dei nostri misericordiam dc sapientiam. Crecimus quod dc iniquitatem convincat, sicut impietatem nudavit; et justitiae prospiciat, sicut pietatem ostendit: Et omnibus persuadeat, quia nihil est , quod non regatur ab eo. Neque quid negligat, sed omnia sapienter gubernans permittat ad modicum contra navem saevire procellas, ut virtutem . propriam navigantibus innotescat. Viriliter igitur age, Domine,& consortetur cor tuum , & sustine Dominum. Et me autem suia

fulcias tuis orationibus , quaeso, qui valde tali praesidio egeo, tam propter animae infirmitatem,quam propter corporis quoque lan

guorem . .

238쪽

Verba Deilaei, quae post Damis Epistolam sivrascriptam

contra Theodereti dixit.

Is credens, immo vero inductus iste Amator Dei,& Ecclesiae quondam Doctor , qui rcgebat currum, est valde quidem obductus de bonis pacis nuntiis. Quomodo enim posset aliter evenire Nondum vero sciens hujus modum iamosissimae passionis, sed neque omninb in animo pro nimietate impietatis accipiens, quae molimina essent, non ad ipsum solum, sed insuper ad alios multos similibus usus est litetis.

CAP.

239쪽

ns VARIORUM PATRUM

CAPUT LXXX X

Epistola Andrea Samosateni Epistopi ad Alexandrum

lxi perlixeras, & per semetipsos pacem nobis an-

nunciant: Et hi videntur nobis. condelectari isse hoc bono nuncio. Ego vero ea, quae sunt in medio Tee - nens, sicut Ec tua Sanctitas novrt, videor quidem cum fastidio suscipere nuncios, ingemisco vero apud memetipsum cogitans , quati non aliquid novius nunc nobis ab Alexandria deferatur : Pax cum corruptione fet Dei. Nam literas quidem, quae ab Alexandria directae sunt,legens,quas de olim tuae Sanctitatinans misi , clariorem vidi impietatem divulgari. Video autem multos eorum , qui videbantur pro fide certare , particulariter subdeponentes, & satisfacientes pro his, qui nos ad jurgia concitaverunt, tanquam perducti sint, 3c sapiant recte. Et quem exitum caussa suscipiat, videre non possum. Vereor autem=, ne. Esica Anth ninum meum inveniam ut Eulogias ab Apollinario mocipientes. Tua vero Sm ctitas, Domine , rufficienter pro pietare recertans ,& nos confirmat atque corroborat, & Deus cunctis te foventibus columna, & firmamentum verae fidei exflet. C: D

CAP.

240쪽

CAPUT LXXXXI.

379 Epistola Ioannis Antiocheni F piscopi ad Imperatorem Theodosium de pace Ecclesiae. Dio Amicissimis o Pii Hreis Imp ratorii us nostris. qui dig

ne sunt honerari a Deo Pelorinati, Theodos, b lentiniano, si ii is oannes Episcopus Antiochiae τesne, deIeaae 9rrae, in Domino gaudium.

Orportunum nunc illo eloquio Prophetae dicere: Quia erunt

prava in diria. . Quando enim Deus aliquid facit, consequitur in his , quae fiunt, facilitas nominis , & nullus Divinae resistit voluntati. Voluit nunc, & complacuit ei, ut per intentionem vestram piam, & has beatas curas , quas pro Ecclesia Christi vestrum suscepit Imperium , ad pacem conjungere orbem terrarum ,& dare unitionem, in qua non alius

aliud quid sapit de Ecclesiasticis Dogmaribus, sed unus sensus sauvatur & idem de Humanatione Domini nostri Iesu Christi. Idem

sapimus igitur universi. Et communis nobis est facta consessio, convenientia complectens his, quae olim & a principio exposue runt Patres, satisfacientibus nobis ad invicem in his,de quibus nos ambigebamus, decertando contra Dominum meum, Dei Colentissimum Episcopum Cyrillum. Ipse vorouunc ea, quae a uobis sunt directa , suscipiens , & quae componentes Pietati tuae in Chalcedonensi civitate tradidimus , his acquiescens , & approbans ea , similibus intellectibus contexuit nobis idem confitentem fidei Apostolicae traditionem. Expulsa est igitur universa haeresis atque contentio, Pietate vestra incolumi orbi terrae, cujus Sceptra cum pia confesssone nutrita sunt: Et certe obtinuerunt,&obtinebunt in perpetuum, Divina dextera continente.

SEARCH

MENU NAVIGATION