Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

VARIORUM PATRUM

Et ut vestrum nosse possit Imperium vel ea, quae a nobis ad eum scripta sunt, vel ab co ad nos, in quibus unum cundemque sensum Paternum in ministrando servamus, ipsas ad invicem nostras epistolas his litteris nostris subdentes direximus, tradentes epistolam Clarissimo Tribuno & Notario vestro Aristolao , quo Ministro est usus in causa , ut voluntas vestra proveniret , cum pia & sancta

sit. His igitur ita se habentibus ,& fide indubitabilitatem suscipiente , secuti sumus omnia, quae praecepistis, Ptissimi Imeeratores , per Dei Colentissimum , si vo Religiosissimum Episcopum

Paulum , virum, quem nostis vos, ut arbitror pace gavd cntem , & scientiam non modicam possident Em in Ecclesiasticis rebus. Suscipimus igitur & Ordinationem Sanctissimi & Religiosissimi, sive Dei Colentissimi Episcopi Maximiani, Viri, cujus

virtutem conversationemque ab olim novimus. Et depositum

sive damnatum habemus Nestorium, qui olim fuit apud magni nominis Constantinopolim Episcopus, Anathematismo subjicientes

quaecumque ab eo aliene ac peregrine dicta sunt contra Apostolicam Doctrinam. Supplicamus autem Pietati vestrae , ut persectam festivitatem praestetis Mundo , quatenus nulla civitas ab hac celcbritate communis festivitatis extorris siti Et jubeatis , ut Deo Amicissimi Episcopi , qui inter praecedentes turbas expelli Ecclesiis visi sunt, ac priorem habitum reducantur, & ab omni importunitate sint liberi , ut nullae pusillanimitatis Reliquiae Ecclesiis resideant. Facile vero est, ut id li vesto Imperio fiat, eo quod hujusmodi co

rectionum vetera quoque habeatis exempla, quae antiquos quidem DeoAmicissimos Episcopos propriis Sedibus reddiderunt,eos vero , qui intcrturbationem fuerant ordinati, vacare secerunt,&sustinere illorum de vita praesenti recessum. His enim , sicut diximus, Deo favente , bene ac recte provenientibus , orationes ac deprecationes pro Imperio vestro fienta cunctis hominibus. Per vos cnim , & per vestram Pietatem Ecclesiis quidem prior cst restituta tranquillitas , Christianae verbsalvatae sunt res. In pace de reliquo degunt civitates, & Populi, atque Provinciae. Superdecet etenim vestro Imperio, ut sine tur ba sit. Et quales vos estis , tranquilli & mansueti, talem convenit

262쪽

nit esse etiam rerum statum, dum debeant & in commune omnes,& proprie unusquisque complecti hanc unitionem , quae praeter omnem facta est spem. Laudabilis enim , & apud Deum quisque beatus est , qui etiam per singulas partes, quae fuerant confusa , restituit. Et secundum Domini vocem , quae inquit: Beati Paci- ,-,sci, quoniam Filii Dei vocabuntur. Cujus inexpugnabilem virtutem 's' 'novimus nunc etiam cooperaturam huic vestrae Deo Amabilitatis intentioni. Fons namque omnis boni vos estis. Et diffundu tur a vestris Regnis in omnem Mundum beneficiorum rivi. Et fruuntur de reliquo Dei Sacerdotes anteriori quiete , qua ad hoc praecipue indigent,ut sinceras di studiosas pro vestro faciant or tiones Imperio.

263쪽

eto et

VARIORUM PATRUM

CAPUT LXXXXII.

Epistola Meletu Episcopi 1 6cripta ad Alexandrum Epis

Non delectabamur quidem nec antea Divina hac, quae

vituperatur , condescensione, dum cecte obumbriuites eam plurimi essent. Nunc autem post' in contradicibilem, claramque demonstrationem modis omnibus per gratiam Dei firmabimus , quam prius quoque de ipsis sententiam tenebamus. Melius est enim, ut quis illa stabilitus in fide Apostolorum Dogmatum , & nullo modo in quocumque remissus ab illa acribia, quam circa ea, quae Divina sunt, oportet ostendere , ipse Doctor sit veritatis ex ipsis operibus , his qui pie vivere volunt , quam condescensionis occasione ab optima pietatis altitudine decidat lubricando. Illud namque omni modo consequetur, ut ipse saltem periclitetur in nullo,etiamsi nullus fuerit cui prosit. Licet volentibus, licet absque terrore in adamantinam turrim veritatis adscendere. Et via enim jacta est , 3c nemo qui vetet. Econtra vero & plures omnino sunt qui hortentur: Si tamen aliquis Sanctorum . qui dormierunt, multitudinem computet aut etiam turmas Angelicorum exercituum , qui gratanter utique complectentur,atque ad adscensum perducent, quoscumque desiderare adspexerint veritatem, ut petant eam. Quia & multi sunt, . quibus bona Persistentia prodest. Unde & melius puto ad hanc descensionem non esse debere festinos: Nec alteros tali salute praeponere ex hoc. Unde ne ab alio quidem erit quicumque protectus : Utrumque verd similiter perditionis retibus capi necesse

est. Nec rem quidem humilitatis per gratiam Dei iste proposuit. Direximus vero & AEgyptii Epistolae Rescriptum , quod nobis nupςr allatum est, quam fecit ad aliquos Constantinopolim Cle .

ricos .

264쪽

ricos suos, qui eum culpaverunt, quasi anathematizasset quidem propria dogmata , praeparasset vero universos ab eis absistere, eaque conspuere. Unde clare conspicere poteris, & qualis pax Ecclesiastica facta sit, se quae sint a Divinissimis Legatis nostris acta: Et quia potius sit receptus, Deo Amicissime Domine mihi. Dignare auriem, quaeso,consuete pro mea Humilitate intercedere.

Et ex istis Scriptis fatis ostenditur, quod ubique notandum est, quia omnes illi Orientales, qui nolebant damnare Nestorium , non Cyrillum , sed Joannem cessisse dicebant. Et qui habebant contrariam voluntatem, contraria Opinione de utroque tenebantur.

265쪽

VARIORUM PATRUM

CAPUT LXXXX lII. ..... 18sDὸm Epistola Alexandri Episcopi ad Andream Episcopum, hoc issum probans.

V Enit finis , & communio revera facta est ad impium Clarillum, non Cyrillo haeresim relinquente , sed nobis ipsis per unum verbum, quod est in Epistola positum , inferentibus haeresim . Verum qualem de illa Epistola sententiam teneam, tua Religiositas non ignorat. Quoniam ve- ro nulla mihi pars, neque sors est cum eis, sed sive exilium, sive mors mihi, sive praecipitium, sive ignis, sive bestiae proponantur , Deo me roborante , universa sustineam potius , quam communicem talibus. Firme teneat Sanctitas sua. Scripsit autem mihi & Antiochenus Epistolam. Orthodoxum diss mavit, universos tentans consuete decipere. Sic & nunc , quasi nullus neque aures, neque oculos , neque cor habeat, correctio- nem fidei, mutationemque AEgyptii diffamavit: Non erubescens& illa, quae in ipsa ipsius AEgyptii leguntur Epistola. Et continuo di ctavi Hypomnysticum: Nec enim eum Episcopum scri- bo , de reliquo incidens memetipsum a communione Cyrilli, re& eorum qui eis additi. Et ipsiim Hypomnysticum interim reti- neo. Non quod aliud quid cogitem, sed ut & tuae Sanctitati mi terem, & Deo Amicissimo Episcopo Theodoreto. Haec ipsa igi- . tur neccssarium duxi tuae nota facere Sanctixati,ne circa nos con-- tristaretur, quasi nihil super hoc indicassem.

266쪽

CAPUT LXXXXIV.

Husdem Alexandri Epistopi ad Theodoretiis Episcopum finitis Epistola.

VI ndem quae parturiebant & sculpebant mox post dejectionem AEgyptii,qui circa honorandissimum Paulum cum Domino Ioanne parere nunc, δc ad lucem deducere valuerunt. Memor est autem Sanctitas tua, quia nec ullo pertuli eis communicare consilio. De Epistola illa, quae apud Ephesum facta est, in superficie quidem quasi ex occasione Joannis Comitis scripta est , tanquam dixisset Imperator , ut cialiquid indicaremus de voce , qua dici tui Theototas . id est Enixa Deum, in veritate autem VOX haec, ut quaerebatur a nobis, ad proditionem re calumniam illius, qui rectam fidem docebat, inserta est. I , , Ut igitur nihil eorum , quae sentio . tuam lateat Samstitatem , indico quia chartas , qua factae sunt Ephesi, per quas de orth doxorum constantiana & haereticorum recessionem Scriptis teneo, & Cyrilli Haeretici Codices ad praesentiam unaenimini cuidam commendavi. Volo enim ad animae meae suisfactionem in his , praecipue a curis remotus, iterando meditari. Nec enim satis ad me attinet de chartis & vilibus libris; sive dentur mihi,dum exieroa loco meo, sive non dentur. Haeciit in brevi a me ad tuam Reli- giositatem scripta sunt, non volente quidem contra quemlibet quodcumquemovere de eis quae aguntur,nec sustinente verb communionem eorum , qui eis adjithantur , ut si qui remanserint consoni nobis, & placuerit eis permanere in Paraeciis nos, hoc fiat. Alioquin continuo de medio nos tollamus, & segregans animam meam sat m. His enim quae a Paulo oblata, dc ab AEgyptio re- cepta sunt, consentire non patiar , confirmante me Deo , neque

Cca si mihi.

267쪽

si nulli praecipiantur multa millia mortium. Sed nec si Orbis coi

senserit universus.. 43od quidem conditionaliter dico. Quia & metuo eum, qui

ait usque ad mortem pro veritate certare. Et insu r novi , quod praeme itata a multo tempore iunc venerit ad effectum prositio

Catholicae vocis. Et quidem ut in festivitatibus , sive praeconiis atque Dominis in circumspecte Dei Genitrix , sive Drum enixa, ab Oithodoxi, iratum modo sine adjectione diceretur, vel Dei-Cida IQtii, vel quia Vcrbum incrassatum est:& quaecumque sunt talia , quae magis in suspecte dicta Ob Orthodoxis invenimus, sane nul-

tate, sca nec tali tunc quaestione proposita. At vero post cor Donem totius Orbis , & cx qyo praedicari nunc coepit passibilis Deus a impiis Cyrilli Capitulis , dogmatice poni solam vocem, qudi enixam pronuntiat Deum , id est , Neotacon , absque illa, quae hominis Guni tricem, id est, Anthropolocon, nihil est caquae Cyrilsi sunt praedicari. Universas siquidem passi nes ac mortem hoc unum Dictum pariter introducit, licet mutat toties millies altera vox per quo si bet circuitus apponatur, & subtiliter legenti epistolam totam perspicere licet ab eius haeresi nullo modo liberam. sana conscientia& hi, qui offerebant, obtulerunt, Mille , qui suscepit, sisterit, quid vetuit ut Sanctam Virginem dicerent Christolocen . id est , Chrsum enixam , hi qui Hare Deum hominemque perfectum consubstantialem nobis praedicabant Dominum Christum p Si vero & voce hac composita delectantur,cur respuerunt ad vocem, quae est Theotocos,& Anthropolocos adjungere A ranimi' unquim quemlibet piorum Dei Genitricis nomen pigi't wn t ri , M una ponat & Hominis Genitricem l Nam sicut est

impium refuta e vocςm Anthropolocos cum Theotocos , ita& Theotocos cum Anthropolocos. Quando vero utraeque voces ponuntur , dc

eorum qui Deum passum praedicant , haeresim , & illorum qui purum dic hiat Hominem Christum , simul abjurant. Manifestati it Patres haeresios utri usque , sicut & magni Doctores qui pro sana fide certarunt contra haeresim Apollinarii

268쪽

Dogmatum resistentes, utrisque usi Vocibus: Per quas & omnes haereses perspicue notaverunt, dc Orthodoxiam irreprehensibiliter praedicaverunt.

Ethae epistolae, & quae sequuntur Theodoreti Cyrensis Episcopi, ab Irenaeo sunt iis Q, quae ejus

dicitur, tragoedia per ordinem positae. Declarant autem sum cienter differentias utrorumque, & qui Catholica, qui autem videantur aliata volsintate moveri. Si verὸ tamen sunt.

269쪽

Incipit Epistola, , ut aiunt, Theodoreti Episcopi ad

Ioannem Antiochiae.

Drus, qui sapienter omnia indagans , dc nostae unanimitati prospiciens, & saluti Populorum pre ens praeparavit,

conveniremus in unum , is & consonas ad invicem ciui

ctorum voluntates ostendit. In communi enim legentes AEgyptias literas,& earum mentem discutientes subtiliter, cons na nostris ea , quae quidem sunt per Epistolam scripta, cognovImus, & duodecim Capitulis quasi c regione, contra quae usqne ad praesens pristitimus dimicantes. Illa namque habent Carnaliter casenem factum ex . Deo Verbum, & Vnitionem secundum substantiam , &Conventum circa unitionem natur alem , de Deum Verbum Prim genitum factum ex mortuis. Interdicunt vero & vocum , quae de Christo sunt, divisionem. Et alia autem praeter haec habebant ab Apostolicis quidem dogmatibus aliena, ex haereticis vero etiamus

germinantia.

Quae autem nunc in Epistola continentur, clare nobilitate Mvangelica decorantur. Praedicatur namque in eis Deus & homo perfectus Dominus noster Iesus Christus, & duae naturae, earumque differentia, dc unitio inconfusa: Non quasi per liquidorum invicem mixtionem, coagulatumve fermenti, sed ineffabiliter,&Deo decenter effecta , & quae naturarum proprietates integras conservavit. Et impassibilis quidem Deus verbum, atque inconvertibilis ; templum vero passibile , ac morti ad modicum tradiatum . & resuscitatum rursus unita Dei virtute. Spiritus quoque Sanctusnon ex Filio, aut per Filium habens subustentiam, sed prodiens quidem a Patre t Proprius verb, quia de ei consubsta tialis sit, nominatus. Hanc rectitudinem conspicientes in liten ris

270쪽

ris ipsis, Sc quasi e regione contrarium reperientes eis, quae ante conscripta sulit, conlaudavimus Deum,qui blesorum linguas solvere dignatus est, & incertum sonum in articulatam vocem suavemque traduxit. De his igitur hanc habuimus sententiam. Aia tera vero diffamata sunt quaedam , quae nos nimi ἰIm turbaverunt.

Dicunt enim quod is,qui hic poenitudine usus sit, non solum dejectionis sive damnationis subscriptionem a vestra Sanctitate nitatur exigere , sed anathematismum quoque doctrinae Sanctissimi& Deo Amicissimi Episcopi Nestorii. Quod si id verum est, quod haec velut ex arce praecipit ciVitatis, simile aliquid facit, tanquam si quis vix tandem pcrductus ad consubstantialem Deo & Patri Filium confitendum, mox iterum anathemate feriat eos , qui hoc S principio sapuerunt atque docuerunt. Et iste siquidem postquam vix tandem nostris dogmatibus est adjunctus, mox eorum anathematismum conatur exigere,quasi pro ipsa rerum rectitudine poenitens. Quia igitur hoc

omne nostros valde perturbat, quaeso Sanctitatem tuam , & iterum quaeso, ut doceas nos, utrum vera si,quae Omnes nos perturbavit , opinio. Nam de subscriptione tuae icribere Sanctitati, arbitror esse superfluum, quae saepe proini sit nullum se contra voluntatem ad ista compellere. Haec in communi scribere cuncti voluimus, sed deliberavimus , potius ego & Sancti stimus & Deo Amicissimus Andreas Episcopus,non Synecliticis literis, sed amicabilibus haec tuae innotescere Sanctitati, & sapientibus medi- viminibus tuis eam , quae ex opinione nata est, perturbationem restituere sanitati. De meo autem Domino Sanctissimo & Deo Amicissimo Episcopo Alexandro rogamus tuum Sanctum Caput, ut tua utens con ela sapientia sustineas patienter. Credimus enim, quia & ipse una nobiscum voluntate consentiet e Et si nunc ainbigit, sunt ilitatem nominum quaerens, ac minime intellecta confessione contentus.

Hanc quoque Scripturam ex nomine Theodoretis piscopi interserit Irenaeus. Quae utrum sit vera, nescinius. Quippe quam viventi ei nullus legitur

SEARCH

MENU NAVIGATION