Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

C AP UT CLXXIV.

.... 261

Domino meo per omnia R eren i mo, cir Admirandi se

QVQn' m quidem providen ta Dei, sicut in literis ipse

praedixisti, o Adrnirandissime Domine mi, Omnes homines salvare velit, constat, sed non utique Divinam voluntatem , sicut videmus , soquuntur hominum Holuntates, quarum nos dominos faciens Deus, sicut cuique videtur , eis uti permisit, ad probandam rationalis animae vel benevolentiam , vel malevolentiam circa Deum. Sic namque Cain quidem fratricidium praesumpsit, parum cogitans Divina Praecepta. Sodomitae vero ad omnes impietatum & iniquitatum declinaverunt species, nullam facientes memoriam voluntatis Divinae. At Populus Judaeorum crucifigere omnium Salvatorem Christum minime formidavit, dum certe debuerit eum , qui ex eis ad O nium salutem apparuit, cum sestinatione recipere : Sicut & volebat ejus Dispensationis intentio. Et ut breviter dicam, omnis Scriptura Divina talibus exemplis reserta est, per quae clareat quod innumeri semper exstiterint, qui praeter Divinam voluntatem ad deteriora di lapsi sunt. Omnino autem pauci, qui salutem secundit in Dei bbtinuerunt voluntatem. Non tamen ob hoc aut mali praeserendi sunt optimis, aut optimi criminis rei esse putandi sunt, ed quod non sint malis admixti. In nullo enim reprehendimus Abel, quia Cain moribus non assensit. Nec nos tanquam de insania incusamus cum, qui reli- uos sui temporis universos non fuerit imitatus. Nec Abrahamelicasse putavimus, qui ex omnibus generis sui solus Deo complacens factus est , & Idololatriae errori peregrinationem propietate praeposuit. Nec Loth ab eo quod decet excessisse dice

422쪽

piciemus Moysen , qui Regali obsequio praeposuit pro pietate

pericula.' Nec praeteribimus tres Pueros, qui soli ex omnibus noluerunt imaginem Nabuchodonosor auream similiter aliis a orare , sed pro benevolentia sui erga Deum flammas elegere se nacis. Sed nec Apostolos, tanquam gentis nulla pars fuerint, qui cum duodecim numero essent ex omni populo Iudaeorum, in iulum soli crediderunt, qui ab istis Deceptor, & Dei Adversarius vocabatur. Et certe hoc ipso eis ad praesens nihil aliud promittentem, nisi tribulationes, & persecutiones & mortes. Sed nunquid eis intactuosa vel praesenti ta ten ore facta est diligentia comyetens λ. Et certe vide , quod Abel quidem maiorem fiduciam post mortem possidet apud Deum. Et Noe mire salvatus est ei totius Mundi naufragio. Vide Abraham , qui principium&radix co rectionis omnium factus est , & propter virtutem Patet cunctorum fidelium meruit appellari. Vide Loth , qui ignem largi si mum evasit. Vide Moysen, cui totius Israelitici Populi commissus est Principatus,& figuris honoratus est veri Pastoris. Vide Pueros , qui Babylone super omnes apud Chaldaeos sint Pr lati mirabiles, & honoribus primis ac maximis benigni apud alienos effecti sunt. Dignitra eadem obpenti Sanctis Apostolis: Quareo ipsi facti sunt, qui & apud omnes , & Imperatores, & privatos ,

si ve subiectos, tanta veneratione colantur, ut pro summo beneficio haneant, qui omnibus dominantur , si Pauli Scripturae quisque sciat attendere ad consonantiam plurimorum: Et quae ad se attinebat diligentiam virtutis , nullius putaret esse juv minis. Neque ali chaoquam dignus existeret & idoneus, niseorum quisque pene particeps esset. Nunc autem quia & soli apud semetipsos virtutes diligentes vita tali, apud omnes veneratione coluntur , & in sutura vita sustinent beato & infinito lumine comprehendi. Non istiur vel nunc abjectos faciet apud Deum paucos, qui tota pen lent benevolentia circa eum, dc ob hoc vituperantur, injuriantur, cffugantur conspiratione plurimorum. Etsi enim

nos, sicut illi pauci ac beati, non sumus , sed tamen illos modisomo ibus imitari jubemur. Cujus rei gratia sicut in simulacris

423쪽

nis inscriptae sunt literis , ut nos eorum e Xemplar attendentes, Facta ipsorum confidenter aemulemur. Et non arbitremur nos novi aliquid instituere praeter illa, quae apud veteres gesta sunt, etiamsi id ab omnibus incusetur. Et ne nos putes haec nunc vane percurrere , & ut scias ex ipsa necessitate dc Deo devincta conscientia nos ad imitationem cogi Priscoruin,& ipsam caussam breviter audi, pro qua non in consequenter nos ab Antiocheni separandos communione putaVimus.

Dogmata Cyrillus exposuit omni impietate repleta. Propter ipsa eum Ephesi Antiochenus deposuit ut impium, participes ad sciscens ad hoc plurimos alios e diversis Provinciis , & omnes Orientalis Regionis Episcopos. Abjuravit ejus ubique Doctrinam,

ut errori Apollinaris per omnia consonantem. Imperatore praesente juravit, sicut ipse Chalcedone scripsit Ephesi Constitutis, quorum Rescripta salva sunt apud nos, quod nec si poenituisset

Cyrillus, de sua Capitula rejecisset, eum ad communionem recipere acquiesceret, qui Princeps exstaret haeresios . Deposuit eum rursus in Tharso , 3c cum septem , qui pro eo adscenderunt Constantinopolim, factis Synodalibus literis, quas & cuncti subscripsimus. Super haec permansit Cyrillus , non solum suorum Scriptorum nihil abjurans, sed & praedicans ea cum majori fiducia r Et ille, qui coram Imperatore juraverat nec poenitentem Cyrilium se ad communionem recepturum, ad eum in AEgyptum misit supplicem Paulum : Sicut & illud, quod apud nos cst,exem lar ostendit. Et ipse ubique Cyrillus assirmat, tam per ea quae cripsit Constantinopoli degentibus Clericis suis , quam per illa quoque quae ad Acacium Melitinensem, qui exprobraverat ei quasi a suis recesserit, dc ad communionem fuerit ab Antiocheno

receptus.

Taceo de ejusdem Cyrilli literis ad Acacium Berrheensem scriptis , inconvincibilem habentibus instantiam, tam pro iisdem Capitulis, quam pro omnibus, quae prius dc postea impie exposuit. Post quae Antiochenus Paulum in AEgyptum direxit, tam Dogmata Cyrilli suscipiens, pro quibus eum Secundo damnaverat , quam rectitudinem fidei anathematizans in Scripto , 8c om-

424쪽

3s VARIORUM PATRUM

. ni a faciens sicut ei placuit. Et horum testis est ipse Cyrillus,' qui ejus satisfactionem suscepit, qui in suis ad Acacium Melitinensem literis hanc eandem commemorans Epistolam ad Acacium Berrhe ensem quam fecit, mox intulit inquiens : Quia nisi Antic cheno ea , qua a me ad Acacium scripta sunt, placuissent, non utique a principio Paulum direxisset ad me. Interpretatur vero Cyrillus idem in eisdem literis suis Epistolam , quam detulit Paulus , quae surstim ac deorsum ab Antiocheno prosertur , ut nihil omnino a Capitulis differentem, sed eadem intentione conscriptam, dc male ex invidia intellectam ab cis, qui eam Orthodoxam quidem dicunt, sed his, quae ab eo prius sunt exposita , esse contrariam ,

nec non & d strinae Nestorii consonantem. Verum nos haec omnia omittentes, hujusmodi conditionem dedimus Antiocheno , ut aut suaderet Cyrillum anathemati Zara omnia sua , & sola Apostolica doctrina esse contentum circa eorum, qu scripta sunt, intentionem, & sic conjungerentur Ecclesiae , aut ipse Antiochenus anathematizaret in Scripto Cyrillum cum impiis Dogmatibus cjus, contra quae prius saepe decrevit,.& nomen Deo amicissimi Episcopi Nestorii, qui pro sola pietate tanta perpetitur , sanctis inscriberet Dyptichis. Sed nihil horum facere voluit. Propter haec nos dissentimus ab co , atque ab ejus communione disjungimur. Si cnim pro incongruis ille persistit,quantum est ut nos pro pietate perstemus 3 Pro qua utique S a communionc ejus avortimur, non ab illa fide recedentes, cum qua cum euntem ad Ephesum , & ab Epheso revertentem

suscepimus, sed ipsam servantes ut Apostolicam, & a beatis Patribus traditam , quam a Magno Theodoro , qui ea , quae illi tr

didere, tradens claruit, accepimus.

Et ignosce , quaeso , nobis non valentibus decipere conscientiam nostram. Si autem propter haec tranquillissimus Imperator praecepit nos ab Ecclesiis eiici, facito quod justum est , nec malevolentiae gratia differas ad finem , quae stant praecepta , perducere.

Ego cnim mox ut ipsam videro authenticam Sacram, nec enim

Rescripto ero contentus , & ut didicero quae illi relata sunt, ne forte adversum nos Clementibus mentiti sint Auribus Adversarii veritatis , dc invenera quod omnino me exire ab Ecclesia jubeat,glo

425쪽

glorificans & nunc , sicut prius, in quo me reperiri contigerit schemate , abscedo ab Ecclesia , Imperatorum legibus omnibus modis cedens. Paratus sum per gratiam Dei, non ab Ecclesia egredi solum , sed etiam decies millies mori, quam possim apud Christum laedere meam conscientiam. Nec enim licet minorem me inveniri ab illo infante annorum septem , qui cum beato Babyla propter Chr stum capite caesiis est, cui totius Ecclesiae, & Ecclesiae , cujus Theodorus exstitit Doctor, commissus est Praesula

Ut vero & illud propter praedicta commemorem, scito , Admirandissime Domine mi , quia etsi non pro ipso bonae causae merito starem , & ipse terror tam civitatis , quam Territorii hujus me in hac adversus Ioannem discordia detinere suffceret, qui si

me ei tantummodo communicasse cognoscerent ante Sacram , me& vita privassent. Nec enim cujus sint discipuli, nescis , vel quomodo pro zelo dogmatum Divinorum universi moveantur , ita unanimes existentes , tanquam si una sit anima omnium. Pro qua re omnibus modis est tutius ex necessitate repelli , quam vel absque ipsa nocere apud Deum conscientiae suae , & ab cis , qui nunc mihi subjecti sunt , vitam instar canis amittere. Si verbquisquam nos abrupte in quibuscumque accusare voluerit, pro nihilo deputamus. Calumniari namque , & contumeliam facere facile est, & omnibus adjacet: Non omnium vero est dicere veritatem.

426쪽

VARIORUM PATRUM

CAPUT CLXXV . .... 2ός

Epistola inquit, Zenobii Episcopi Zephrii ad Deo AmbGHmum Episcopum Alexancrum, initinuans exiisse ab Ecc a Deo amici um Episcopum Me

letium. PFxson ii quidem praesentia tuae Sanctitatis benedictione

repletus sum , quando solus bene ab Epheso remeasti, sicutiesae res omnibus ostenderunt; literis vero tuae non sum fruitus Sanctitatis. Unde . nunc praesumere sum coactus, ut literas incipiam tuae Sanctitati dirigere. Et rogo ut des mihi veniam. Multa enim , & amabilis Deo Constantia tua hoc me praesumere praeparavit. Hic enim nullus pro pia fide persistit, sed universi tempori serviunt, & pariter simulatores effecti sunt, qui vidcbantur esse constantes. Solus inter hujus Ciliciae Epi-lcopos perstat ad finem Dominus meus Deo amicissimus Epis copus Melctius, qui ejectus est militari super inducta Cohorte , juxta eorum , qui sunt Antiochiae, jussionem. Ora igitur, Domine , & nos fieri dignos tam e jus celeriter comitari vestigia, quam tuae etiam Sanctitatis , ut possimus in die Domini Christi vos in-tercesssores pro nostra Pusillitate proserre.

427쪽

Deprecatio Ioannis Episcopi Antiochiae contra Deo Amicissimum, inquit, Meletium Episcopum. Pii is edi Amatoribus Christi Imperatoribu3 nostris,

Hurulis Theodoso Valentiniano, Triumphatoribus, Victoribus , Augustu , postulatio b deprecatio a Ioanne Antiochena Dei Ecclem Episcopo.

GEneris vestrae Pietatis Imperium in excelsum tulit, &hanc provexit ad gloriam fides in Deum. inia Sanctis simam & Catholicam semper augeri vultis Ecclesiam , εο

cuncta, quae in ea exurgant, Elzania desideratis abscindi.

Quia igitur hoc utimini etelo, o Piissimi & boni Victores

Imperatores, & eos. qui oblitterare volunt Patrum Doctrinam , alienos a Sacerdotali existere dignitate post nos, quibus Canones de hac re concedunt iudicium , decrevistis, expclli vero a sanctissimis Ecclesiis & urbibus, in quibus videntur existere , &talis ad Orientem Sanctio vestra pervenit. Hanc promulgavi mus Magnificenti stimo & Gloriosissimo Praesidi utriusque Miliistiae δε Ex-Consuli Dionysio. Et consonans cjus accipientes Praeceptum praevalere potuimus malignitati Meletii qui pridem Mopis suestiae Episcopus fuit , subjicientes eum depositioni. In tr duximus autem & pr*fecimus ipsi populo e Gregibus Christi Chomatium Deo amicissimum Episcopum. Praefatus vero Meletius major esse legibus vestris, 3c tranquillitate Romana volens, in partibus ejusdem Territorii delitescit, concussionem , perturbationemque sanctis Dei Ecclesiis ingerens , & praesumens post

dejectionem Sacerdotale Ministerium. Et justum est supplicare , ut qui peregrinus est a sancta disciplina & Ecclesia, peregrinus

428쪽

UARIORUM PATRUM fiat . uni rsa ovincia Cilicum, praecedente pia Sanctio

ne ad Magnificentissimum & Gloriosissimum Magistrum Militiae Orientis vestri : Ita ut inde quidem pellatur, deducatur verb, ubi vestrae Pietati placuerit. Et hoc impetrato , consueta vota solvemus pro permansione & Victoria Imperii.

429쪽

EPISTOLAE.

Epistola, inquit, Deo Amicomi Episcopi Meletii ad Deo Amici sinum Alexanctum, quσmst D , postqVsim

ET cui priusquam tuae sanctitati, quae circa nos geruntur, referri conveniens sit Sive enim congaudere oportet do; his, quae nobis a Christo donata sunt, sive etiam pro his, quae residua sunt, orare , ag eam necesse est ut ad Patrem pro cunctis filiorum bona refcrri. Dignatus est enim nos Domminus Christus orationibus tuae Sanctitatis incorruptum sibi Ovile usque ad exitum custodire , quod nobis indignis & pro Virtute commisit, & permisit rursus auferri , quando id bene se habere judicavit. Nec enim quod ejus desierit unquam providentia, etsi ad praesens esse difficile videatur. Et quidem Diabolus ab olim grande habuit praelium contra eum , 8c nunc illud perturbare omnino per Ministros suos studuit, non solum inimicos armando , sed & ex nobis ipsis ad hoc quosdam Ministros accipiens: mi & observavit Dominicum diem , & sub uno cunctos

ad introeundum contra nos concurrere praeparavit. Dominus autem Christus, qui contra eum semper ejus con

vertit insidias . & propriis dispensationibus subjicit, & nunc ei

inutilem fecit universum contra Ecclesiam impetum , dum nos perturbari non sivit, sed omnem Ecclesiam in sua devotione construxit, ita ut non solum clareret malum , sed & civitas tota cum Provincia universa consonam pro fide acciperent Voluntatem, ipsis quoque a pietate alienis, id est , Iudaeis , & haereticis aliis, non parvo quodam contra Adversarios odio motis , nec circa nos parvum quemdam ostendentibus affectum , dum certe nos laten-tes saepilis degeremus, ne quiscumque putaret,quod a nobis instigarentur ad hoc. od& valde suspecti inimici dexterae Altissimi

430쪽

36o VARIORUM PATRUM

mi non ab Ecclesia nos tantum, sed & a civitate repulerunt, nee usquam juxta eam manere sinentes. Sed haec quidem a Domino Christo etiam nunc cuncta pro nostra sunt dispensata Humilitate. Nos vero magis pluribus debitis sumus obstricti, quos dignos majoribus fecit, quam nostrae virtutis est. Unde modis omnibus deficimus ad solvendum. Quam enim Deo possumus gratiarum actionem reddere , qui nimietate clementiae sustinere tentamenta pro se & nostram dignatus est Pamvitatem p Non quo grave aliquid pateremur,quia perfectiora sunferre sumus indigni, sed & Propositum tantummodo haberemus, quod & maximum nimis est ad nos, qui sumus voluntatis omnino despectie. Sed rogo ut orare digneris, quatenus usque ad finem

digni essiciamur gratia Domini Christi , ut sicut ei placet, ita residuum praessentis saeculi trans stamus. Dominum meum de sanctissimum Episcopum Acilinum plurimum salutamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION