Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

EPISTOLAE. 37

ardorem: Adjicientesque praefatis, quod ante tempus suum de hac vita recedant, & nisi efficiatur quod petere instant, in semetipsos mali aliquid perpetrabunt , pueri simul ac senes, mulieres ac virgines, & omnes maturae ac senilis aetatis , si defuerit adhuc ad sanetie Ecclesiae praesidendum, qui eam est habere sortitus, dum necdum quieverit lege naturae. Dum tuae intersit Magnitudinis , cujus operis est , quidquid illud mali sit, discutere a Subjectis, &ea, quae plena sunt tristitiae ac dissicultatis, abigere , & pacem laetitiamque civitatibus introferre , ea quae subsecuta sunt indicavi, ut quidquid steterit, fiat. Caeterum dum pridem talia facere institissent, Reverendissimus Alexander Relationem fieri non permisit, Domine Admirandissime & Magnificentissime. Oro Deum , ut tu, Domine mi, incolumis & per omnia felix temporibus longis perdures, communis Salvator, & beneficiorum Praestitor.

442쪽

372VARIORUM PATRUM

CAPUT CLXXXVI. ... 274 Hu Irenaeus illa bobiecit. Idehlosuimus , ne quis mir tur , cur lac oces Populi minimὶ stri erit.

MAnisest x quidem Relatio illius Provinciae Iudicis illam

plurimam civitatis lamentationem, quin immo&confusionem , quam pro reparatione illius Deo Amicissiami Pastoris Grex Christum diligens sustulit. Multo amplius vero ea, quae ab universa Multitudine acclamata sunt, circa cum quanto affectu constringerentur , ostendunt , desiderii sequitatem, & orbitatis amaritudinem , & angustiae rationem. Etsi superfluum duxerimus casdem voces adscribere , quippe ut nimis plurimas existentes, & contra aliquos blasphemias valde multiplices continentes. Unde & bonus Joannes omnino formidans , atque eos, qui his usi sunt, metuens, has protulit voces ,& per hanc allocutionem scriptam eis consolationem, seu potius deceptionem obtulit.

CAP.

443쪽

EPISTOLAE.

CAPUT CLXXXVII. .... 276 pomnsicum Deo Amici βMo Clero Hierapolitano ,

christι amatoribus P us , ab Ioanne.

AUdivi supplicationem vestram, quam per acclamationes

in Ecclesia fecistis ad nos , & Magnificentissimum re Gloriosissimum Comitem Dominum Titum. Et ego ipse haec eadem opere provenire oro vobiscum. Cognovistis enim procul dubio Propositum nostrum , quia nihilominus ad illum suavem hominem deprecandum , pro quo ipsi rogastis, ut vanae suae phantasiae praeferret Ecclesiasticam pacem, quam totus orbis cum pietate amplectitur. Sed quod patitur, quia sic aversus est Ab omni medicamine, ut nec colloqui cum Dei Sacerdotibus sustineret, neque ullatenus ad eorum virorum venitet affatus, quorum precibus Mundus ipse salvatur. Eligens enim optimos Deo Amicissimorum Episcoporum saepius destina-Vi , qui eum commovere potuissent , ne infestaret Ecclesiasticam pacem, quam Mundo Deus inopinate largitus est , ille vero cx arrogantia , & ea , qua detinetur , obstinatione aures obsurdans inexorabilis perstitit. Quin immo permansiit mala sibimet coacervans , dum nos ab hac Viri malevolentia sumus insontes , & nunc ad satisfactionem vcstram, & ut possit videre Amatrix Christi Ecclesia vestra , quod non occasione captata quasi

contristantem adversum nos,& tantas nobis contumelias ingeren

tem , quantas ipsum decebat inferre , dum nos per gratiam Dein hil laederemus, excisa sua it in removerim Ecclesia ; sed quia

nobis inobediens exstitit, volentibus ut nostrum fieret membrum , & Ecclesia vestra toti communicare demonstraretur Ecclesiae. Unde circa eum cuncta servavimus , quae ad remedium pertinebant. Sed& nunc quae nobis lassicere dignum est peragentes , spondemus, quia si possibile fuerit, ut correctione resipita. Aa a 3 cens

444쪽

3 VARIORUM PATRUM

cens deponat superbiam pristinam , parati sumus excipere , &ad vos cum nostra atque illius festivitate remittere: Si autem jam semel statuit praecipitare seipsum ad communionis quidem laesionem , perditionem verb animae suae , nos quidem & Deo & hominibus satisfecimus vos vero , quod vobis ipsis expedit, quaeso, perquirite.

Erubescant jam veritatis inimici, qui credentes praefatis lub nomine I heodoreti Epistolis, eum Nestorianae impietatis volunt criminari fautorem, cui tale testimonium praebet Ioannes Archi-Episcopus, nimium cunctis Nestoriani erroris fautoribus inimicus. Sicut ipsi quoque apertissime

clamant, dum contra obstinationem pertinaciamque Alexandri veraciter dicit: 'nec colla tui cum Dei Sacerdotibussustineret, neque xllatenus ad illorum irarum veniret agatus , quorum precibus Mundus

ipse sanatur. Eligens enim optimo Deo Ainicissimorum Episcoporum ad eum sepius destina vi , qui eum commovere potuissent, ne infestaret stu violaret Eccle- fasticam pacem , quam Mundo Deus inopinate largitus es. Quod per nullum Episcoporum fecisse, nisi per Theodoretum & Andream , sicut ex superioribus claret, poterit .inveniri. Ex his vero &illud verum roboratur , quod a nobis intentio Theodoreti integerrime comprehensa sit.

445쪽

CAPUT CLXXXV

. 27

Interpretatio, inquit, Sacrae, quae promulgata Ut Mag-jicent mu o Gloric bimis Praefectis de exilio in Petram Magnificenti stimi comitis Irenaei.

DAmnato Principe portentuosae culturae Nestorio ,. justum est, ut impiae ejus culturae participes sentiant v lidissimam poenam. Ob hoc Irenaeum , qui maledictum Nestorii cultum non solum secutus est , sed & instituit,& studuit multas cum eo Provincias, eo quod ipse tali culturae praeesset , evertere , nudatum cunctis dignitatibus, & insuper ipsa propria facultate ; et Photium vero , eisdem impietatibus implicatum, adaeque facultate nudatum , quae & in publicam proficiet rationem,in Petris exiliari decrevimus,ut paupertate perpetua & locorum solitudine crucientur, Isidore Pater honorandi me. Gloriosa igitur atque Magnifica Authoritas tua huic nostro Decreto pragmatico competenter obediet, deputato suffcienti solatio , ut ad praefatum exilii tramitem prae sati Religionis nostrae violatores abigantur. 3

446쪽

3 K VARIORUM PATRUM CAPUT CLXXXIX. ..... 278 Interpretatio, inquis, praemi Prace A

OUae sint, quae de Irenaeo & Photio sunt sancita a Divino & Immortali Vertice,praefulgens Divinarum literarum tenor ostendit. Magnificentia igitur tua his, quae sunt decreta Divinitus, absque mora obediens, ad loca, in quae jussi sunt duci, cum competenti solatio praeparet Ueredos duos cum duobus Parippis, Oresti & Stephano , qui singulariter directi sunt ad peragenda quae Divinitus decreta sunt,quaeque nostris praeceptionibus continentur , coadjuvantibus eos ex Syria, tam Regionum judicibus, quam Provinciarum quarumque ordi- .nibus : Insuper & Defensoribus, & reliquo solatio vel auxilio, MDecurionibus vel Curialibus.

447쪽

CAPUT EX C.

suam conscientiam Pulnerare neque acqui cere Factis

c rilli, seu ejus bustinere communionem.

ALEx ANDER Episcopus Hierapolis Euphratesiae , qui &exiliatus est in Famothin, AEgypti metallum. I I. Annisus Dolichii, quo ejecto ab Ecclesia alter ordinatus esta Joanne I I I. DORO TR AEus Marciano-Politanus, Metropolitanus Moesiae. Iste ejectus, exiliatus est in Caesarea Cappadociae. IV. & V. V A L E AN Ius, & Eudocius Moesiae qui sub eodem Dorotheo existentes ultro ab Ecclesiis recesserunt. v I. MEL Retius Mopsuestenus secundae Ciliciae. Hic exiliatus in Melitina Armeniae civitate destinctus est, multa millia pasiasus ab Acacio ejus Ecelesiae Praesule .

v I I. ZENonius Episcopus Zephyrii , primae Ciliciae , qui ultro

quidem reliquit Ecclesiam , post haec vero in Tiberiadem relegatus est. Sed& inde sugatus, dum se hunc ipsum denunciasset existere.

448쪽

3 8 NARIORUM PATRUM

VIII. Eu TnERius Episcopus Thymensum , Metropolitanus Cappadociae secundae, qui ab Ecclesia ejectus, relegatus est quidem Schytopolim. Similiter & inde fugatus , in Tyro defun

ctus est.

I X. ANAsTAs Ius Tenedi, qui ultro cessit Ecclesia , & eos , qui erant per exilia, circumcirca iniens, ita defunctus est.

ΡAu Si ANus Hypatae, qui & ultro cessit Ecclesiae.. X I. BAOLius Metropolitanus non acquievit: Qui multa millia passus non acquievit, ut cum reliquis eum, qui non deliquera .

condemnaret.

XII. JuLI Atius Metropolitanus Sardicensis, qui & ipse se insontem a fraterna punitione servans , ad multa millia periculorum pervenire praeelegit. Tntos Enius Episcopus Chii, qui erubescentibus eum ejicere habentibus notestatem, in sua est defunctus Ecclesia. Nee tamen Nestorii depositioni consensit. Nec communicare ullatenus pertulit his, qui Cyrillo adjuncti sunt. XIV. A c i L i N u s Barbatissi, Euphratesiae. Hic a Castro quidem fugatus est dum communicare Antiocheno non acquiesceret;. post haec autem communicavit quidem , non tamen Sc Homicidio assensit.

M Axi Mi Nus Demetriadis , Thessaliae, qui mox seipsum. post lactam in Nestorio iniquitatem ab Ecclesia separavit.. CAP.

449쪽

CAPUT CXCI. .... 28o Lex quae contra Nestorium proposita es.

IMperatores, Caesares Theodosius & Valentinianus,Victores, Triumphatores, Maximi, semper Augusti. Debita a nobis Piissimae Religioni cultura. Et caetera , quae posita sunt prius , quibus jubetur ut Nestorii vindices vocentur Simoniani, ut libri ejus urantur, ut nusquam talibus liceat convenire , ut proscribatur qui eis locum conveniendi ubicumque praebuerit. Quod hic ponitur ab Irenaeo.

450쪽

38o VARIORUM PATRUM CAP VT CXCll. ....28 ISynodica, in sit, Helladii, & aliorum Ciliciae Episcoporum , qui scribentes postea Principi direx runt, veniente ad hoc cum Decreto imperiali Ad mirandissimo Tribuno & Notario Artilotas.

Religio sinis a piismis Imperatoribus nostris , seia

honoratis a Deo, Theodoso is malentiniano Augustis, Helladius, cyrillus, Valentinus, Mino orus, Iatianus,

Episcopi prima Pestrae Cilici

Scientes , o Amici Dei, & Amici Christi Imperatores, ve--

serum circa pietatem Zeium , quod ab initio habuistis erga Ecclesias Dominatoris Christi studium & providentiam, re Dominatorem Christum glorificantes persistimus , quod tam pio dignos secit Imperio., & pro vestra diuturnitate atque victoria non desinimus exorare. Hac nobis actionis gratiarum praeditis voluntate , haec ipsa gratiarum actio praesenti in tempore magis suscepit augmentum. Adveniente siquidem ad vestrae Cialiciae Provinciam Clarissimo viro Aristolao, Tribuno & Notatio , verum secundum piam sanctionem vestram & ipso quoque nobis declarante ardorem , fervoremque vestrum circa Orthodoxorumpiam Religionem , & quod ab unitione Ecclesiastica nihil amplius studeatis, pronam nostram quoque voluntatem , & obedientiam , quam circa vestrae Deo Amabilitatis pias sanctiones habemus , ostendimus. Iuxta enim Divinas Praeceptiones vestras communionem cum Sancta Synodo,quae in Epheso facta est, amplectimur , & Nestorium , qui quondam fuit selicissimae Constantinopolis Episcopus , habemus depositum, & anathematis

SEARCH

MENU NAVIGATION