장음표시 사용
491쪽
naturarum fgnificativa nomina, Deum Verbum tantummodo exponens. Ut dum solam Divinam naturam personae significat , tanquam quae superet alteram , ipsam praedicet pro persona , &contemperet ambas in unam bene sonantem naturam. Hane namque intentionem & tui sequuntur multiloquia verbi. Deus, inquis,Verbum ut unus jam intili gendus cum propria carne.
Die & reliqua. De caelo, inquit, dicitur descendisse. Nominatus ver est 2 homo de caela, perfectus existens in Deitate , ct perse Ius idem ipse in humanitate. Et quid est , quod in Divinitate & in humanitate cognoscitur esse perfectus p Quid est alterum, quod praeter illas, quae unitae sunt, naturas inducitur Quid est praeter ipsas , quod in ipsis speculandum sit λ Nam quod in aliquo est persectum, alterum praeter ipsum est, in quo ostenditur esse perfectum. Quomodo nobis in tres duas scidist i naturas p Dic quid sit
praeter Deitatem & humanitatem alterum, quod i ne is perfectum debeat speculari Ne transeas quod est tuum. Noli fugere convictionem. Habes demonstrationem prae manibus. Protcr expostionem Capitulorum. Ostende inde manifeste quod quaeritur, clamans naturalem de secundum subsistentiam unitionem. Haec tibi enim objectum solvunt. Haec tibi aedificant xirca materiarum modum praeter naturas ex naturis figuram. Figuram , quae erieis & fit,& in eis est contemplanda. Perfectis,inquis existens in Deitare. Et perfectus idem ipse in humanitate. Putasne,Perfectus Deus Se mo secundum te in Divinitate , an potius ebnfiteberis secundum nos Divinitate perfectum Et rursus: Putasne,Persectus idem ipse, ut inquis,in humanitate an potius iterurn credes nobiscum perfectum Deum in homine perfecto Deum namque tantum & hominem glorificamus. Nihil alterum praeter unitas agnosccntes naturas. Dic vero & quod sequitur. Et tanquam in una , inquit, persona intelligendus. Quae est latrantium tanta vesania λ Non enim sussi- eit, quod in naturis inducitur aliquid alterum, id est , ex naturale ,& secundum subsistentiam unitione figura quaedam ι sed di in
ipsa figura alterum quoddam peregrinum & inconstans doginati t. Et ut in una, inquit, perfna intelligendus. Non jam dixit unam contemplari debere personam, sed alterum in persona intelligeridum. O intolerabilis ista conniso t O haec contemplantia
492쪽
naturium in f Sed nos hane similiter insilientem despiciamus ejus blasphemiam. Intcndamus verδ. quomodo naturas.Dominicas completivas filiationis inducat. Nam dum perfectum supponit in eis alterum , introducit ex eis compositionem factam, qua talius perficeretur. Et ubi est inhumanationis filii perfectio Ubi permansio indefecta filiationis ante saecula Ubi est quem conia substantialem Patrum fides absque mendacio dixit Non sine caussa, ut arbitror, qui vocati a te sunt vespae, de coelo te ominari carnem dixerunt. Nam si & caro implet filiationem, perfecta vero & ante adventum filiatio fuit, necesse est con sempiternam dicere huic perfectioni Sc carnem. Consempiternam vero .dicens, consubstantialem quoque di aurus es. Consubstantialem vero dicens, coelestem sapere convinceris. Ne despicias. Non est tibi aculei parva plaga vesparum. Strangulat enim tuae impietatis fauces, ut aut neges filietatem ante in huminationem fuisse perfectam, aut hoc volens dicere, fatearis illud nolans , quod casnem sentias eis e coelestem. Expedit porro tibi accipienti plagam magis benigne suscipere vesparum doctrinas , quam vanitatem tantae impietatis amplecti. Reliqua enim verba sepius forsan dixeris pietatis. Si vero impudenter agis, & hoc disce , te ipsum rursus in blasphemiis permanentem , latrantemque deterius. Unus enim , inquit, Dominas Iesus Christus. Eis non ignoratur disse rentia naturarum , ex quibus unitionem dicimus inessabilem factam. O insania i Oinsipientiat O amari & venenosi latratust Quomodo dulce Sc amarum contemperavit in idem p Quomodb mel veneno conjunxitp Scimus, Seductor, Quod unus sit Dominus Iesiis Christus: Et quod non ignoretur differentia naturarum. Dic autem nobis , quid tibi vult illud, quod ais: Ex quibus unitionem diacimus inessabilem factam ' An utique iterum illud, quod ex naturis plena est filiaiio p Etsi enim simulas non dicere nunc unitionem naturalem , volens ineffabilem nominare, sed tamen altero verbo idem conaposuisti. Hoc ipso namque quod dixisti , qκibus , alterum rursus praeter naturas significas , quod ex ipsis est. Vides quomodo in eisdem volueris Nec lates irridens. Nos namque, o Mirabilis, non ex ipsis unitionem dicimus factam, sed ipsarum tantummodo naturarum confitemur unitionem. Sic enim& pe sectio-
493쪽
sectionem filiationis, quae est ante saecula, absque repugnation praedicamus. Et gratiam,quae nobis ex inhumanatione donata est, in glorificatione servamus. Non enim ipse indiguit ad plenit dinem filiationis primitiis nostris, sed nos indigentes adoptionem digni facti sumus ab ejus carne. suscipere. Ad praedicta & illud pariter videamus, quod non sol im Capitulorum impietati haec Epistola convenit, sed etiam, sicut diximus pridem,&. illas voces,quas Sacras vocavit,evertit. Audi enim Deum persectum, hominemque perfectum. Perfectum e contrario praedicavit, verisimilem seductionem commutans, ac di-cςns : In Divinitate perfectum , ct in humanitate persectum. Et rursus haec dicens, quarum naturarum e contrario docuit obtegens confusionem, unionem dicit ineffabilem. Ex quibus, inqυla mitionem dicimus
inissabilem fictam. Sursum atque deorsum adjectione syllabarum temperans blasphemiam. Huc enim ex Arii & Eunomii Magisterio adductus est contentiosus hic Daemon, impudentissima bestia, inverecundus draco. Et quasi parva fuerit praecedens impietas , ejus addita mentis aliis quod dirum est, supernutrit. Et verbis rursus transformatis impietatem colorans , ad intentionem suam passibilis apud eum Divinitatis recurrit. Quid enim dixit ad haec passu bilem Dei Sermonem subsistere confremur universi Eis omni sapientia dispensans ipse. Mysterium, sibimet ipsi impartire videatur eas, quae contigerunt carni propriae, passiones, impassibilem Dei Sermonem subsistere confiteris. Et cur praecedens eum passibilem dogmatietas p Dic quid tibi velit, quod inquis , sibimet ipsi impartire passiones , nisi utique illud, quia voluntarie passus sit Novimus enim tuorum verborum consuet dinem. sed possibile est , ut quidam simul cum blasphemo irridentium contendat adversum nos,quod impartire iste impius dixerit, quasi proprias facere. 4d quos dicimus nos , quia primum Vocem , qua dicitur , Impartit, non id solum significare putetis , quod pertinet ad propria facere , sed etiam comparticipationis estres. Impartire namque quasi inter se & alterum partiri aliquas
res, corrupto per compo utionem sermonis verbo nominatur. Si
igitur sibimet ipsi impertit, constat quia id ita dicitur , sicut voluntarie vel spontanee passionem participat. Confirmat vero , Pssa quod
494쪽
quod & nunc passum Deum verbum dogmatizet iste Adversirius legum , potiti ab eo super hoc Scripturae testimonii lectio. Quale est , inquit, illud quod per Prophetae vocem praeconatur
ut ex iplo Dorsaem meam dedi ad volara , o maxillas meas ad Gl phes , Iaciem vel . meam non averti a confliones aterem. Obstupefacit
me illius sensus incongruitas. Si enim Verbum camis passiones proprias facit concedatur enim quia id quod est Imper tu, ita ponit, ac si dicat. Proprias facit passic nes ) quomodo ad id testimonio utitur isto , ut carnales has passiones iustinere dicatur Aliud quippe est propria facere verbera carnis, 3c aliud ipsum verbera pertulisse ,& ipsum fui sie colaphiγatum , ipsumque consputum. Scripturae liquidem testimonio Deum Vestum perseme ipsum praedicat pertulisse. Quomodo enim eum, qui semel impassibilis exstat ,& incompositus, Sc liber a formis. Creatorque
tormarum , aut ut ex partibus compositum, bc membris constantem, quicumque eorum qui bene sapiunt, suspicetur, nisi ejus inseparabile templum , quod constat dorso. 8c maxillis, de facie, quae consputa est , ut praedixi Iste vero figurans infigurabile , ipsi passiones imperiit universas. Si enim . sicut dixi, ex ipso, quod sibimetipsi passiones carnis impertit, ante praeconatum est,
Dorsum me m dedi ad verbera , &c. alteras praeter carnem convincetur habere Deus Verbum figurales figuras, quae passiones carnis in participationem recipiant. O insuperabilis insania i O innumerabilis contaminati ol oineffabilis temeritas i Divinitatem figurat impius , dc fiagellat. reo sco de contaminata hujus temeritate formidans. Et tr mo dum Ioquor. Sed parco jam mihi , reliquorum iactans ali nationem, Sc delolationis abominationem, quae Se iterum ci ea Apollinarii phrenesim nihil se de Sanctorum Patrum fide corrumpere irrisorie iactitat, & similiter eontra Spiritum Sancti millia blasphemias solite sequitur. Lugeo autem solos , qui cum eo domo Divinitatem manus extenderunt. Qui invocat Christum, Sc eius perieri hostem , quam is in vos habet jurisdictionem γ Quam ex lati cinem , qui addictis impiis paci, impietatis iis estis re iugae facti 3 Projicientes fructus . fovistis radicem. Quin imo ST tructus recepistis.&radicem complectimini. Quas
495쪽
staudes vestras ad memoriam reducemus p Illasne , quibus tardius pervenistis ad Ephesum p An deceptiones, quas in ipsa Epheso perpetrastis p An de proditione facta Constantinopoli p An de irrisione Tharsi composita An de subdola assentatione Antiochiae gesta λ Nonne illum . quem punire meditabamini, festivis muneribus alliciebatis p Nonne Patres orthodoxos per Scripta subegistis, jurationibus inducente te Nonne Constantinopolitanos & Antiochenos Populoς fovebatis p Digna sunt impietatia gyptiacae , quae a vobis sunt perpetrata. Consenant sibi ad ira vicem nundinae vestrae. Quaecumque enim desivistis blasphemare per linguam, haec studetis simulatione firmarci. Seduos, qui horum non estis participati pestilentia , inviolatum servato b num Depositum, quod & accepistis, in quo & baptizati estis, per quod & salvamini , declinantes omne impietatis Collegium: Maxime ne communicetis infeste illis, qui polluti jam fuerint. Hi enim dum rectae fidei se simulent assertores , impietati ministrant. Ad eos bene testificatur clamans Scriptura Divina: Non potestis duobus Dominis semire. Vnus enim Dominus, una Fides, unum Baptisma. Unus quippe per omnia , & super omnia, & in omnibus Deus, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Ipsi gloria in
496쪽
PRaesumentes de sanctitate tua quippe tanquam de nostro fratre . quia omnia etiam, quae essicibilia sunt, ut nosti, potes complere, Religiosissimum Presbyterum Paulum virtute Eulogiarum illuc sumus parati dirigere , pretes mentes, ut diximus,de Deo, & de tua, Domine, Religiositate.
497쪽
Epistola, inquit, Epiphanii Archi-Dia coni , & Syn
celli Cytilli, ad Maximianum Episcopum Constantinopolitanum, in qua magis convincitur in-- tentio Cyrilli, & eorum qui circa eum. Domino meo Sanctissmo, Deo Amici mo Epistopo , Patri Patrum , b Archi. Episcopo Maximiano Epiphanius tulis.
QVae nobis saepius a tua scripta sunt sanctitate , non
erant ita perturbatione plena, sicut quae nunc transmissa sunt Domino meo per omnia Sanctissimo , Sanctitatis vestrae Fratri, Cyrillo. Quae plus eum fecerunt incidere aegritudinis recidivam. Et Admirandi stimi Tribuni Aristolai , & quae meae Humilitati directa fiant. Et ad utraque , petita venia refero, tam quae olim iacta sunt, quam quae nunc denud definita , es in quibps contristatus est anctissimum & Deo Amicissimus Fratere vester Cyrillus : In similiter Clarissimus Triabunus Aristolaus. Nam gum prius id Orientales expeterent, ut Capitula , quae Sancti stimus Frater vester cyci lius exposuit, haecipis anathematizans idem extra Ecclesiam Catholicam faceret, in hoc idem Dominus meus Sanctissimus Pater Cyrillus recertabat, atque dicebat, quod sanct Sc magna Synodus agnoscens , quorum veritatem sanciuit , ea vectost &.sanae fidei esse , & Ioannem cum reliquis segregatio pt subjecit. Et quomodo, inquit, ego cum eis faciam pacem ζct evertam Synodale Iudicium ' Admiraodissimus autem Tribunus Aristolaus insistebat ei, ut Divinitus sancita perageret. Et hoc ex necessitate dispotuit per omnia sanctissimus Dominus
498쪽
meus Cyrillus, ut ejus quidem Sanctitas anathemate interposito dicat, quod non juxta haereticum intellectum haec ipsa exposuerit, sed quidquid videtur reprehensibile esse , zelo & calore circa Dominum nostrum Iesum Christum , qui abnegatus est a Nest rio , dictum sit; Orientales autem cuncti anathematizent Nestorium, ejusque sententiam, & ita suscipiantur ad pacem. Hoc a tem mandante Magni ficentissimo Aristolao cis , qui circa Joannem sunt & Dominum Acacium, quod deberet Dominus Acucius Ioannem compellere , direxerunt Paulum , vitantes hoc , ut de illo nihil in memoria aberret, sed ille quiesceret. Igitur Domino meo Sanctissimo Patre Cyrillo magna aegritudine detento,
placuit ista disserre. Post aliquot autem dies ostendit Magnificentissimo Tribuno Paulus Episcopus literas piissimi Joannis, quod Episcopi Orientis, & qui ulterius sunt, haec fieri non sinant: Quae & habebant quasdam illius impii, id est , Nestorii paginas. Dum rursus Magnificentissimus Aristolaus haec per literas intimaret, increpitans eis scripsit. Verum Magnificentiae ejus rescriptum est, quod quaedam decreta fuerint nuper ab Episcopii , qui Antiochiae convenerunt, & Alexander Episcopus cum certa formula, quae esset prolata, ad ejus esset Magnificentiam destinandus. Haec igitur addiscens Dominus meus Sanctissimus Cyrillus circa tuam quidem Sanctitatem valde contristatur,quod pro ejus non posueritis animam tuam, qui saepe laborat, Sanctitate. Et quia insuper & cum Domino Philippo & Domino Claudiano non curet, quomodo hinc exire faciatis Aristolaum Clarissimum virum : Sed praeter ipsorum consilium , aiens, nihil feceris. Et
Nunc igitur, Domine mi sanctissime , impone tibi omne in hac caussa studium. Scriptum est & a Domino meo, i ratre vestro, Bc Dominae Ancillae Dei Reverendissimae Pulcheriae, ScPraeposito Paulo, & Romano Cubiculario, de Dominae Marcellae Cubiculariae , & Dominae Droseriae. Et directae sunt benedictiones, dignae eis. . Et ei, qui contra Ecclesiam est , Ch Preti Praeposito Magnificentissimus Aristolaus paratus est scribere de nonnullis, quae Angelus tuus debeat impetrare. Et ipsi verb dignae trensmissae sunt Eulogiae. Scripsit autem Dominus meus sancti sta
499쪽
ctissimus, Frater vester , & Domno Scholastico, Sc Magnificentissimo Arthebae , ut ipsi conveniant & persuade Mit Chryso retitandem desistere ab oppugnatione Ecclesiae. Et ipsi vero benedictiones dignae directae sunt. Festina igitur de tu ipse . Sanctissime , supplicare Dominae Ancillae Dei, Pulcheriae Augustae , ut iterum ponat animam suam pro Domino Christo. Puto enim quod nunc non satis curet pro San ctissimo vestro Fratre Cyrillo et Ut & omnes qui sunt in Palatio Regis. Et quidquid avaritiae eorum deest. Quamquam non desint & ipsi diversae benedi ctiones. Ut scribat increpative Ioanni , quo nec memoria illius Impii fiat.
Scribatur vero & Magnificentissimo Aristolao , ut instet ei celeriter. Et roga Dominam Olympiadem, ut de ipsa coadjuvet nos. Et ut insuper roget Marcellam & Droseriam: Quia satis eam patienter auscultant. Et studium namque est Orientalium nonnullorum, ut impium Nestorium recipiant. Etsi non voluerit, nocte ac die pro temetipso curans , multos habes perturbare Sanctorum. Et Dominum meum San cti Ginum Dalmatium Abbatem roga, ut& Imperatori mandet, terribili eum conjuratione constringens : Et ut cubicularios omnes ita constringat, ne illius memoria ulterius fiat. Et Sanctum Eutychen , ut concertet pro nobis,& Domino meo,Fratre vestro Sanctissimo ac Reverendissimo. Clericos nostros inseparabiles habeat Sanctitas tua. Et super hoc enim hic aliqui contristantur, quod contra promissiones, quas fecit Angelus tuus, Eulogio Alexandrino Presbytero geras. Subjectus autem Brevis ostendit . quibus hinc directae sint Eulogiae,ut &ipse noveris, quantum pro tua Sanctitate laboret Alexandrina Ecclesia, quae tanta praestat his, qui illic sunt. Clerici enim , qui hic sunt, contristantur, quod Ecclesia Alexcandrina nudata sit hujus caussa turbelae. Et debet praeter illa, quae hinc transmissa sunt, Ammonio Comiti auri libras mille quingentas. Et nunc ejus denuo Scriptum est, ut praestet. Sed de tua Ecclesia praesta avaritiae, quorum nosti, ne Alexandrinam Ecclesiam contristenti Quae praeter praemissa gerat Sanctitas tua. Ut nosti, loquere Ammonio Comiti, & suadeat et ea, quae scit Religiositas vestra. Et facillum scribere huc . ne sit etiam de hoc tristitia. Magnificentissi- mus Aristolaus , qui pro lux Sanctitate laborat, contristatur om-
500쪽
ninb , quod ei talia scripseritis. Roget itaque Sanctitas tua Dominam jugalem ejus, ut scribat ei, rogans illum , ut perfecte laboret. Et ut Reverendissimus Eutyches scribat ei. Festinet autem Sanctitas tua rogare Dominam.Pulcheriam , ut faciat' minum Lausum intrare , & Praepositum fieri , ut Chrysoretis potentia dissolvatur , & sic Dogma nostrum roboretur. Alioquin semper tribulandi sumus. ' l