Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

dum erit, in Theologio disciplina, euius pars

maxima a tionis gratia est, & ipsa contemplatio sempiternam beatitatem propositam habet, ea doceri, Vetari, juberi, quae magiiter ipse, ubi de. scendit, ante omnes contemnat, & ad irrisionem etiam, quod ipsum aliquando contingit. animi caussa traducat Qua in re si tibi noceret uni. pessimumque virus in ipso cohibitum, nequaquam glisceret ad aliorum innocentiam inficiendam, nihil insuper laborarem: sed 'eum ille in magna quadam luce vivere eredatur, di eum Superis quodammodo colloqui, multis ad improbitatem exemplo eli partim omnino caecis, partim vero malitiose caeeutientibus, quod minime audeant sine duce S auctore pudenda patrare. Praeclarai vero Theologi laus, sceleri ducatum praebere; 'constituere signa facemque improbis; intemperanter, cupide, libidinose & agere ipsum , & agentibus excusationem comparare. Nolite porro existimare. Auditores . vitium ullum in hujusmodi homine modicum esse: omnia summa sunt, per. dita omnia, & ad infinitum quoddam malitiae genus profligata. Qui enim potest rerum divinarum tractationem cum vitiorum coeno componere. Sin utroque dies noctesque versari, eum necesse est stimulos omnes editudisse eonseientiae. nihilque sibi ultra vitae terminos polliceri. Hue ubi ventum est improbitatis, cave hominem reprehendas, aut ullo modo sanare coneris: eonclamatum est . Non sibi ab ignoratione, non ab incogitantia, non ab infirmitate naturae, unde ceteri solent, exeuntionem quaerit: non patitur hoc Theologi nomen; in Superos ipsos eaussam eonvertit; partim dubitat, par. l .

122쪽

partim negat, partim irridet, eallidaque circuitio. ne S anfractu eo denique recidit, ut ex diuturno

divinarum rerum studio nihil se eerti eoi legisse significet. Adde hue in familiari sermone identi em jactas de animae immortalitate dubitationes. de se erorum librorum sensu, de Ecclesiae legibus, de alterius vitae poenis. deque iis omnibus, quorum cogitatio monere homines solet, dc in ossieti r ligione continere. Ex hoc uno fonte, vel prope uno novae in dies essivunt opiniones, quas haeretieas appellamus, unde sibi istae Theologorum quisquiliae sepem circumdant, caussasque praetemdunt, ne temere facere videantur, quod ipsit ceteroquin minime omnium facere deberent. Ac primum quidem suis moribus obtegendis talis praetexunt, ad tempus quaesita ; deinde malo quodam inconstantiae metu propugnaro conantur; denique vitiosi ingenii pertinacia, di pessima famae libidine eo usque deveniunt, ut spargant in vut gus, privatim publiceque confirment, nee solum gratia, auctoritate, fortunis omnibus, sed eapite ipso. si opus sit, per summam desperationem

insaniamque tueantur. cavete igitur pςx Deos immortales, Adolescentes, nemoribus incompositis hue accedatis, ubi qui non sit oppimus, pessimum esse necesse est. Nihil artificiose dicimus. nihil perfunctorie, nihil ex illa consuetudine nomstra, qua vobis ossicii jura , pudorem, honesta μxem, veritatem, di in primo litterarum limine,

di in Rhetorico, dc in Philosophico ludo sine i

termissionς commendavimus. Est hie peculiare aliquid, quod nos pro vestra gloria di salute. vς-

123쪽

tentionem praecipuo quodam modo reposcit.Nam ceterarum professores artium, si in vitio sint. sibi in primis nocent, aliis vero vel nihil prorsus, vel parum, vel in eo nocent, quod non est i momenti maximi. Grammaticus, &Ρhilosophus ista sibi malitia obest, nullique praeterea; Medicus aliorum valetudini. orator fortunis infestus est: at vero Theologus . si malus sit, animum laedit, quae .pars una est in homine excellentissima, religionem pietatem, Dei cultum non a se uno distrahit, nona singulis hominibus eximit, sed a civitatibus S provinciis evellit, ejicit, e

turbat. Hine vero seditiones per omnem aetatem consecutae, bella civilia, caedes, incendia, rerum-Pub. mutationes, & siquid calamitosius humanae societati contingere potest. Testis mihi Germania sit, Helvetia, Anglia, Batavia crudelissimis bellis diu vexatae atque afflictae; tellis Gallia ipsa, quae quamvis ad hane diem singulari providentia ab haereticorum insidiis erepta fuerit, idemtidem tamen a suis Theologis multo etiam gravius, quam ab externis hostibus conflictatur. , Quod cum reputo, valde miror, ecquid tam diis 'Iigenter ac severe illorum ingenia expendantur, 'qui inter Τheologos referendi sunt; quamdiu, ouo loco, quo magistro quisque studuerit; quaesit ejus ad res percipiendas retinendasque memρ-ria; quae ad interrogandum ae respondendum cal- .liditas; quam cultus sermo, quam promtus, quam eruditus; de moribus vero paullo plus quaeratur, quam in milite de Theologia. Quamquam ipsa quoque ingenii inquisitio iamdiu coepit ese remissior, nihilque Dellius est homini

124쪽

non stolidissimo, quam Theologum salutari. Sed profecto ita ibi duo haec conjuncta sunt probbias & sapientia, ita alterum altero nititur, ut a quo aestuantium cupiditatum moderatio non requiritur , ab eo neque cogitandi acumen . nee

intelligendi celeritas neque facilitas explieandi magnopere sit requirenda. Quae eum ita sint, intelligitis, Auditores . non me Theologis rem utilem commendare, sed plane necessariam; ut si nolint innocenter integreque vivere, aliquid quod- .dam litterarum genus suscipere debeant, omnemque Theologicae gloriae cogitationem abjicere. enim Theologia in vehementi quadam altissimarum rerum contemplatione posita, quae hominem totum occupat absorbet, & a terra quodammodo abripit; nec ullam ejus partem avelli patitur, c ut in vitiorum sordibus tam dispari studio volutetur. Hoc sibi illa proprium vindicat supra r liquas disciplinas ob infinitam meditandi vim, ut nequeat inesse nisi illis, qui a rebus ceteris

alieni nimi sint. Cedo mihi, si lubet, Ecclesiae fastos: plures ego tibi Theologos ostendam, qui

templis arisque coluntur, quam tu rnihi ex omni litteraria Rep. Grammaticos, Rhetoras , Philosophos, Medicos, Mathematicos. Immo c di- eam enim quod saepe animadverti) vix mihi

unum aut alterum ex tota antiquitate recitabis

tam gravi dignum nomine, ut Theologus appet letur , quin insigni virtute excelluerit, suamque sapientiam non satis per se firmam probitatis ae- cessione confirmaverit. Nihil de illis loquor. quos nondum Libitina sacravit: adhue illis cum i

125쪽

nequit, a tergo, a lateribus aggreditur, dc quo. rum sapientia in tuto est, vitae morumque famam labefactare conatur. Qua in ealamitate, si calamitas e II habere aliquid invidia dignum, primum se benefactorum conseientia solari debent , sibique ipsi perfugium esse; deinde vero aliquid etiam inimicis condonare, qui nihil hujusmodi auderent, nisi plurimi essent, qui se uno eodem.

que tempore & flagitiis, S Theologi eis studiis

nobilitare conarentur. Verumtamen aliud est Theologum videri, aliud esse: ac si quis vestrum, Auditores, signum sibi aliquod praeberi cupit, eu-jus ope tamquam Lydio lapide singulos experiatur, ne habeat; vitia pervertere naturam Dmnem, di cum infimas animae partes contaminaverint, in ipsam quoque arcem invadere, suisque tenebris obscurare, ne quid magnopere capiat nisi crassenti materiaque concretum: idcirco tam esse difficilexitiosis honi inibus in Theologica facultate pr*stare, quam lippis di eae cutientibus in pictura. Nihil est, quod dici possit absurdius, quam in

bene conlii tuta Repub. ordines omnes sibi rein spondere, & in unum quasi corpus coalescere, hominςm voro ipsum, ex cuius exemplo Reipub, ratio ducitur, partes habere naturae quidem ne ucolligatas, sed ita officio dispares, ut altera hu- . mi depressa flagitiis obruatur. altera prorsus libe

ra in sublime siratur , S purissimis spiritibus se

se immisceat. Dum animus corporis culto diacontinebitur, rerumque imagine sensibilium indige bit, nisi sensus sedatissimi sint, nisi castigati, nisi pravae cujuslibet cupiditatis ςxpertes, num quam se totum explicare poteriri viresque omnes

126쪽

ad eontemplandum intendere. Minima quaeque perturbatio sive amoris, sive odii in supremam Mimae partem impetum facit, & ubi certamen nequit, tumultum edit; qui si non est: ejusmodi, ut omnem contemplandi ardorem extinguat. illas tamen commentationes interturbando imp,dit, quae debent esse intensissimae. & spiritum a corpore, ut ita dicam, alienare. Quod eum intelligerent utriusque Scholae Principes, di in quodam veluti portu viverent ab humanae vitae tensia pestatibus remotissimo, numquam tamen Theo logicum studium aggrediebantur, quemadmodum accepimus, quin se se precationibus, votis, sacris ficiis diligenter expiarent; omnique ceterarum rerum cura deposita, quantum mortali licet, cae. lesti naturae conjungerent. In quo uno m imo consenserunt, imitatores habent admodum pau- eos; in quo sibi eontrarii sunt, immensain uterque familiam dueit, nimio quodam contentionis amore & superandi cupiditate flagrantem: quod maximum est Theologorum vitium nullo meo clamore sanandum, non tamen tacendum. Hinc enim exitium quoddam ortum est pulcherrimae facultatis, in qua potissimum excellere creduntur,

non qui gravissima ad cognoscendum, sed qui subtilissima ad fallendum excogitant: hinc vanae quaedam otiosaeque disputationes, quae mentem RS. Bibliorum doctrina, a Sanctorum Patrum dictis, a coheiliorum legibus, a Pontificum deer eis longissime abducunt, sine ulla utilitate fatigant: hine pertinax ti insanum partium studium, quo fit, ut acerrime decertemus, cum

minime oportet; idque viribus omnibus propu

127쪽

gnemus, non quod vetitati proxime aeeedit, sed quod iis placet, quorum institutum amplexi su .mus. Itane vero, Auditores, tot annos pallebiamus ; tot volumina diu noctuque teremus; tam multos dicendi scribendique labores non sine valetudinis detrimento, atque adeo cum vitae perieulo suscipiemus ; ut id aliquando teneamus, quod nec plaeeat nisi nostris, neque nobis ipsis plac re possit, aut debeat, si pallium commutemus Agedum enim, bone vir, cur ita pronuncias,& ingenti baechatione confirmas, virtutes Δυime natfra tributas nihil quicquam esse ab ipsa disti ctum, quantumvis a nobis intelligendi gratia disti guantur' Itane sentis ex animo 3 Itane ad doce dum, non ad fallendum i Quid si te parentes tui in adversae partis eastra ab ipsa pueritia compulissenti quid sentires, quid propugnares 3 Contrarium scilicet. Ergo pro tuo illo libello pugnas in cujus verba iurasti; pugnas pro pallio illo,

non autem pro veritate. Tune igitur me tibi ad jungere conaberis; tu te mihi Theologum vendi--tabis, quem video nihil minus quaerere, quam veritatem; quem scio contraria prorsus fuisse discturum, si te vel casus, vel consilium, vel domesticae rationes alibi vivere coegissent, alioque colore uti Z Grave est quod dico, grave est . sed nihil tamen reprehendendi eaussa dico. Fateor enim praestantissimos utrimque viros & majorum, S patrum nostroum memoria prodiisse, qui magnam litteris oc Ecclesiae operam navarunt, suisque lucubrationibus immortali gloria dignissimis multorum nugas compensarunt: sed hi quidem illam habebant, quam postulamus in omni vita

128쪽

probitatem , & cum arma tenerent omnia, qui bus egregie pugnare possent, minime tamen pingnaces erant; ubi vero pugnarent, eo victoriae genere delectabantur, cujus fructus veritatis cognitio esset, non ambitio triumphi. De his nemo umquam dubitavit, utrum aliquid crederent;

nemo illis tamquam crimen Theologiam objecit; nullam ipsi de se fallaciae suspicionem commoverunt ; sed benevolentiam & admirationem cum sibi, tum suae facultati vel ab hominibus procacissimis compararunt. Quoniam tamen in magno numero pro rerum humanarum conditione plures sunt deteriores, inde ortae multorum querelae, dicteria, criminationes. Sed vela tandem colligamus . Ego hae in re si quid sapio, ita constituendum puto, Theologum neminem esse, aut certe neminem haberi posse, cujus non sit vitae ratio Τheologo digna. Plurimum enim interest non solum quid dicatur. sed etiam a quo dicatur; saepiusque eontingit, ut ne optima quidem a malo auctore accipere velimus. Lacedaemonii Gς .i-i1.aeerrimi judicii, suaeque disciplinae homines, 'eum de re gravissima in senatu consuleretur& improbum civem, ut fit in Republica, non solum pati deberent, sed etiam sententiam rogare, ita decreverunt, ut cum optima aliquando dixisset , haec ipsa a bono viro quamvis indiserto repeterentur, ejusque nomine ienatusconsultum fieret, ne quid auctoris infamia salu- .herrimo decreto apud populum derogaret. Quid si de virtute ipsa, aut religione in illo gravissimo consilio relatum esset 3 Futurum ne umquam fuisse putatis, ut flagitiosi hominis vocem

129쪽

serrent; nedum in ejus verba deereta nectent, publieis monumentis consignanda, S populo pro ponenda ξ Videte igitur, adolescentes, videte di ligentissime, quale quantumque sit, quod susei pitis, praestandae bonitatis onus, quoties in hane elassem nomina datis; & id vobis assumitis, ut de virtute ae religione eonsulentibus respondeatis. Disciplina augustissima est, ipsum hoc nomen Theologiae divinum aliquid sonat, parietes ipsi stholae hujus sanctissimis verbis quotidie percussi religiosum aliquid animo, ae prope oeulis objiciunt. sed iit omnia desint, quae tamen deesse non possunt, hie eerte non deest, quem nobis ex gravissimo morbo divina providentia restit tum laetissimi intuemur, Ρtineeps Eminentissimus. Ille, ille me quotidie urget & extimulat

non jussu modo, quod est Prineipis ; sed quod

est mitissimi Praesulis. impulsu quodam S eolioristatione; addo etiam paene precibus, quod est amati- tinni patris, 'imo patris hujus; ille, inquam,

me magnopere urget, ut non tam vobis litteras,

quam virtutem & honestatem, quandocumque possum, quibuscumque rebus possum, assidue diligenterque eommendem. Vidi ego vos, vidi sinis gulos α. universos ejus ineommodi cogitatione defixos, prostratos, attonitos. 'illa etiam timentes vana & sutilia, quae otiosi homines ad studium novitatis eomminiscebantur. Iam salva res est: usque valetudine ad plurimos annos confirma ea, nihil denique restat, nisi ut vos magna mo- destia & pietate vivatis, ne ullo umquam tem porc vestra eaussa laboret .

130쪽

Praeposita editioni primae hujus orationis,

honestaeque vitae rationem ita suae pleri que arti conjunctam existimant, ui με itane ars quidem ipsa esse pest : icci eo nec Gratvirem esse nisi bonum virum, neque Philosiophum , neque Iuri peritum, passim audimus. De neologo nihil simile veteres scripsierunt , no ri vero etiam longe dismilia. Ac veteribus quidem veniam tribuamus ad ignoscendum, quod cum de Dus nihil certi statuerent, Theologos quoque ipsos inter nugigerulat recensebant: nUri vero squam Theologo impietatis dicam impingunt , id ita faciunt, quemadmodum solent θ Medicis objicere, quod medicinis abstineant. O Jurisiperitis, quod numquam lege agant i, ipstamen ct Messicorum, is Jurisperitorum opera m xime utuntur. Hoc ipsium mihi orationis habendae occasionem praebuit, quam emitto. Quidam a nobis de Theologi industria ct ingenio, quam de moribus audire malebant ; fled nimirum quam sint hac inter se coniuncta, non reputabant. De digressone noli quicquamsusipicari. Eacile enim erratum; quod ea fere sibi qui que perseuasear, quae potissmum cupit. Puta, me mihi accusatores apposivisse. crimenque finxisse , ut eam quoque Tullianae eloquentia panem πιιingerem, quae egreditur extra caussam. Non δε--nt sane adversarii, in quos stilum exerceam; se quia ct natura me a iurgiis ali nissimum fecit, ct humanitas ipse litterarum jubet esse .milii um. mala videri tamquam in scena fabulam agere 3 quo

etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION