장음표시 사용
111쪽
quam sibi arrogant, naturae cognitione reputarent, - eam cerebri partem, qua hominis animus ad ingenii memoriaeque munia, quamdiu corpori conjunctus est, necessario utitur, ita in adolescentibus conformatam esse, ut sua quadam mollitie facile excipiat quidquid inlicitur, ea tamen ipsa mollitie impediatur, ne spiritus ad intelligendum facile expediat & moderetur; non sane erubescerent, aetati illi consentanea narrando potius, quam disserendo consignare. Atqui dum sua crepant, dum sadem perpetuo dicunt, repetunt, e firmant, insinuant, non id assequuntur, ut auditores minime apti repente Philosophi prodeant; sed ut ejus doctrinae, quaecumque eli, praesudiciis occupatissimi, ac veluti saeramento rogati, nutilam praeterea pati possint Philosophiam. Quam
vero indecorum est, quam incongruum, quam a tota scientiae natura alienum, adolescentem hominem de rebus abditissimis judicare, deeernere, affirmare; dc ut ejus aetatis eli, tanto magis clamore S audacia, quanto minus ratione potest, susceptas partes propugnare t Non ego eum juve tute tam dure agam. ut eam per multos annos Pythagorico more silere jubeam, nihilque respondere umquam, nihil interrogare; verumtamen si Philosophica eruditione contenta sit, nee sapientiam immature affectare videbitur, & in eo tamen valere, cujus praesidio perfectam absolutamque sapientiam comparare aliquando possit. Nam quod ipsa per se intempestive commentari velit, di sine prudentis garrire, iccirco factum est, ut nobilissima disciplina, non hominum ingeniis parta, sed ut Plato existimavit, Deorum munere
112쪽
nobis concessa, incredibili invidia laboret; nihil.
que jam de rerum natura tam poeticum fingi pose videatur, quod non ab aliquo dicatur Philosophorum. Hine modo eum horologiorum in conitantia, modo eum aegrotorum somniis, mo- . do cum andabatarum pugnis a sapientissimis Scriptoribus eomp/rata: hinc senatusconsulto a Romanis expulsa, & ad suos Graeculos redire jussa: hine denique a Graeeis ipsis simulandi ars saepe dicta, cujus fama & auctoritas non ipsa dignitate rei, sed singulari habitu. & eontemtu ceterorum sustineretur. Quemadmodum enim summi in Repub. Magistratus si vulgari eceperint, &cuilibet aetati mandari, splendorem S auctorita tem amittunte, unde fit ut habitus ipse, S antis qua potestatis insignia, ad mores degeneres ac commodata, irrideantur; ita philosophi ea studia maximarum tractatione rerum paene divina, postquam in medio posita sunt, & euique sine dele- Au communicata, in contemtum abiere. pallium que ipsum pristinae majestatis insigne ad irrisionem traductum est. Αgo igitur eaustam vestram, Ta pientissimi viri, cum dico, non esse adolescenti. hus dandum, ut ipsi per se, eum paullum ali
quid in schola sederint, statim philosophentur.
Cum enim praestare nequeant, quod conantur, tanto nomini injuriam faciunt, dc numerum quidem augent, si Diis placet, Philosophorum , sed pretium imminuunt. Ago etiam vestram, Adole scentes studiosissimi. quos cum videam in rerum dissicillimarum tractatione magno cum labore fluctuare, ex illo velut Euripo in tranquillum pa catumque male deduco, ubi di facilitas naviganc
113쪽
di jucunditatem pariat. & opportunitas laudem, di modus utilitatem. Ago denique caussam tuam, Prineeps Eminentissime, qui cum velis, & identidem jubeas, juventutem hanc ad morum S li terarum institutionem tibi concreditam, non garrulam in disserendo esse, non acerbam , non pu gnacem, genus hoc nostrum adscissere potes Philosophiae . quod nullam sententiae dictionem hohet, sed solis narrationibus continetur.
Praeposita editioni primae hujus orationis. Uynnes philosophandi institutiones , s numm
censieantur, tam mustae siunt, ut omnibus eo-
snsendis ne illius quidem anni sufficere videantur. qui tres hominum aetates vixit, sin autem re, ita partim antiquitate obrutae periere, partim vero simiusia continent, ut uno nec imvisssico volumine Thomas Stanisius universas comprehenderit. Nihil ergo σοψciunt, qui Ionicamsectam, Italicam, meaticam, Epicuream, Cyre icam, Eliacam, Megaricam, Academicam, Peripateticam, Cynicam, Stoicam, P rhoniam, Potamomcam nobis commemorant: quasi vero immensium aliquod onus oratione hac adolesten-iaras imponamus , quod viros senesque opprimerepsit. Hoc praemonere iccirco volui, ne quis temismate ipse, quemadmodum sepe accidit, a legendo deterreatur ue puratque a nobis ea proponi, quae cemtis 'misique argumentis non solim non probentur, sed omnino probari non possent. Et vero cum de re
Fac sermonem apud amicos intus em, dixissemquι
114쪽
iideri mihi multis de caussis, non Philosophiam, sed historiam philosophicam adolescentibus tradendam esse, primum quidem lapides loqui vibus si , tum id pervici, ut de illis adolescentibus concederent, qui nollent tota vita philosophari; sied ut ambus
manus darent, . mihique in universum assentirentur, id vero nec exprimere potui, nec ut exprimerem,
pro illo, qui in familiaritatibus servari debet dis
putandi modus, pertinaciter laboravi. Nunc vero tamquam in acum ductus, nervis omnibus viribusque contendo, primum quisdem adolescentibus, quorum vita ratio adhuc incerta ψ, deinde illis , qui Gracam Latinamque eruditionem urice sipectant, tum illis , qui ad 'generis commendationem vitaeque elegantiam bsnis artibus informantur, postremo illis, qui se totos philosophicis studiis dediderunt, per siectas omnes excurrendum esse, nihilque praeter Myoriam ex tam longo itinere colligendum. Oid opus es pluribus 8 Gaioriam scriptionem assero : nec tam me, quod ostendo, persuasisse juvabis, quam ad persuadendum non inepte dixi e . Hale.
115쪽
Theologus nemo dici potest, nisi probas vir. IAm primo illo, quod mihi saperiore anno ad
altiores disciplinas progredienti a Philosophis injiciebatur, periculo defunctus, ad ipsum denique sapientiae fastigium ascendo, S in gravissima
Theologorum corona, communem studiorum na-
turam Scholaeque huius instituta secutus. libentis sime eonsido . Quo in loco mihi quidem honestissimo, & a prima adolescentia multis laboribus multaque industria quaesito, una me res sellicitum habet, quae multorum sermone contrita veluti proverbium circumfertur, magnos Theologos nihil eredere; & quod inde consequitur, sine Superum metu. ae sine ulla immortalitatis cogitatione suis legibus vivere. Sive autem id ipsirum levitate percrebuit, quorum plurimi antiquitatis oppugnatione singularis reconditaeque doctrinae famam quaerunt , sive etiam seperbia, quod aliqui revera nihil credant, nisi quod ipsi ingeniolis suis Ionge minimis consequi possunt; sive demum insana 'quorumdam improbitate, ac ferme desperatione, qui eam sibi neeessitatem vitiorum suorum legibus impositam putant, ut ne Deum quidem esse concedant, nisi forte eaecum di otiosum; id ejusmodi est, ut magna animi provisione caveri debeat, a nobis, nostrisque adolescentibus tamquam
116쪽
quam triste aliquid ae detestabile averruncari.
amobrem in ipso statim Theologiae limine.
pro eo, quod suscepi. monendae juventutis ossicio, huc accedentibus edico, non solum ne exiguum ingenium afferant, quod est a natura impedime
tum nulla fortassie industria nulloque artificio superandum; sed quod in cujusque potestate est, ne mores afferant liberos plusquain satis, & ad vivendi licentiam solutiores. Neque vero putetis, Auditores, me fines illos, quos mihi ipse cireumdedi, sine caussa perrumpere, di in eorum provinciam exeurrere, qui cum vitiis S cupidulatibus bella gerunt: sed cum ita mihi videatur, mores & ingenium in hoe studii genere conjunctissima esse, & alterum ab altero mirifice adjuvari, id ipsum publice expono , & quantum quidem per me licet non mediocris jam usus, sed minimae facultatis hominem, ostendo,Theologum neminem dici posse, nisi probum virum . Quod si iis persuadere mitero, quorum mihi studia commissa sunt, ipsi se ab obtrectatoribus aliquando
defendent, & nobilissimae disciplinae gloriam per
has insidias petitam justo sacramento vindicabunt. Priusquam vero rem ipsam aggredior, peto a vobis hanc veniam, Auditores, ut de me, quod
saepe desideravi, pavea dicam: nam & brevissime faciam, & ea moderatione, ut omnes intelligant, me quidem non de me ipso laboraxe, sed de hujus dignitate loci, quem quoniam Pri eipis sapientissimi judicio tenere coepi, fortissime eonstantissimeque in omni vita defendam. Audivi, nostrum hoc dicendi genus planum & aequabile non satis implere effacissimas quorumdam
117쪽
aures , qui sales identidem facetiarum, & exaggeratam multarum rerum eruditionem non tacita
voluntate requirunt. Et ad primum quod attinet, utrum ut aliquis in nobis urbanitatis lepos
opportune adhibitus, cujusmodi fuit in illis, quos nobis ad imitandum proponimus, nee ipse judicare possum, nee si possim, dieere ausim ; dic citatis quidem certe & comicae cavillationis est admodum nihiL Ut enim lenissimum mihi ingenium natura largita est, ita neque voci, neque oculis, neque fronti addidit siurrile aliquid. euius auxilio ad hanc eximiam laudem dieendo contenderem. Nihil veto minus es , quod alte comparari possit, quam ratio sorandi, S mimica quaedam ad movendum risum plonunciatio: ae si qui
comparare conati sunt, eiuri essent suopte ingenio vultuque ad seria eompositi. stomachum dc indignationem commoverunt. Quamquam si me natura ad istorum voluntatem conformasset, octempus ita postularet, ipsi vos mihi gravitate vestra incredibilem verecundiam offunderetis r nec tam me voces quaedam adolescentum levitatis indices ad audendum excitarent. quam mehercule
primi hujus & alterius subsellii eonspectus modestiae moneret. At enim neque eruditi sumus. Si, quod isti faciunt, eruditio est, sexcenta Scripto. rum nomina uno spiritu recitare, fateor equidem neque esse me, neque futurum umquam eruditum ς non quod bibliothecis caream, unde talia
sumuntur, sed quod longe diversum esse stituam oratoris officium; & quale demum cumque sit, - nolim in eorum possessiones irruere, qui per haec fucum facere consuevereunt, seque pulchros b--
118쪽
tosque plebeculae litterariae venditare. Sin autem eruditio eth eolor quidam antiquitatis, non ille quidem ex librorum titulis semihorae spatio eo, lectus, S in omni sermone intemperanter fusus, sed ex diuturna priscorum monumentorum tractatione comparatus, eaque parsimonia & prudentia adhibitus, ut non facere ipse orationem, sed ornare videatur, est, si Diis placet, ut de eruditionis laude non omnino desperemus. Atque ut 'intelligatis, Auditores, quid hoc hominum sit, qui talia postulant, scitote illos non ingenio quidem carere, sed sanitate. Est in quo laudari possint, si sua laude eontenti, aliis quoque nonnihil eoncedant. At vero eum ita populo persuadere velint, se unos scire omnia ue neque tamen id honesta aliqua ratione consequi possint, universam litterariam provinciam criminando perturbant, magnumque sui iudicii. metum qualiacumque eonantibus injiciunt. De his plus satis: ad
Objieiunt quidam, ut ante dixi, Theologis
praestanti stimis omnisque, praeter eam quae a natura est , pietatis ae religionis contem tionem . Aeeusatoribus istiusmodi, qui nullorum omnino, vel paucorum vitia in omnes derivant, non esset mihi dissicile audaciam excutere, siquidem vellent hoc in loeo tamquam in judicio calumniam eiurare: sed & illos abesse juvat. & nos ita dieere, ut nihil aliud spectasse videamur, nisi
ut adolescentum nostrorum mores optimis monitis praeceptisque componeremus. Veteres Socrati eae diseiplinae Philosophi, quorum doctrina christianis legibus eastigata in Theologicam scholam G a adsci-
119쪽
adscita est, non aliter se inter suos numeratum iri putabant, quam si ita Viverent, quemadmodum docebant. Hinc magna illa rerum humanarum tolerantia, fortunae contemtus, projectio divitiarum, mentis consiliiquh constantia, virtutesi
que reliquae, quas in Socrate primum ipso, deinde vero in Aristippo, in cratete, in Biante, in Diogene, in Anaxarcho, ceterisque Stoicis' aequales eorum admirati sunt, nobisque ad exemplum tradiderunt. Neque vero aut Graeea juventus in eorum scholas convenisset, aut ipsi prudentissimae gentis inagistratus convenire passes.sent, nisi quae dicerent, agendo confirmassent; toti utque vitae ratio in publicis privatisque negotiis cum illius severitate doctrinae consensisset.
Tu vero , Theologe, quid mihi de Deo ejusque legibus ; quid de Superis, atque Inferis; quid de
vitiis. quid de virtutibus praedicas; si ita vivis ut nihil eorum facias, quae nos nisi faciamus, aeternos cruciatus minitarist Jam quid restat, nisi ut putemus , te ad ingenii commendationem talia confingere; & multorum credulitate velut ad
ludum faciendum abutit Levissimum est enim, nec omnino ferendum, quod vulgo dicunt, se neque Augustini quaerere gloriam, neque Τhomae, neque Bonaventurae; illos quidem, & praeterea paucos illorum similes non communi hominum conditione natos, sed tarqquam caelo demissos divinarum humanarumque retum studio incredibilem in omni virtutum genere exercitationem non sine miraculo conjunxisse. Dii boni, quid ita nugantur Z Anne umquam fando auditum est, pietatem pugnare eum litteris, aut opus
120쪽
esse portentis, ut res natura simillimae eonjungantur λ Si enim Mathematica siderum S planetarum eontemplatio, ut septimo de Rep. libro contendit Plato, pios homines facit; si illa ipsa litte- rarum exercitatio, quae poeticis fabulis continetur, tamen plurimas habet ad vitae institutionem opportunitates, ut elegantissima oratione
προς τους νέους D. Basilius ostendit; quid est, quod esse possit in Theologicis studiis ad probitatem impedimento, nisi forte illis, qui stomaeho laborant , optimosque cibos in pessimum succum eonvertunt λ Neque tamen postulo, ut insignia illa sapientiae ac bonitatis exempla, ne singula quidem singulis aetatibus visa, Theologi nostri continuo referant. quod esset Theologicis scholis solitudinem ae vastitatem afferre: id quaero unum, quod facillimum est, & cum hoc litterarum genere suapte natura conjunctissimum, ut aequi, ut honesti, ut moderati sint; nihilque di. eant, aut faciant, quod a saerae professione scientiae abhorrere videatur. Cum enim omnes non parum offendere solent alterius eum altero de re
tam gravi concertationes , tum nihil potest esse odiosius, quam ejusmodi cum ipso pugna, & tale aliquid, qui te in histrionibus videmus, qui cum a scena discesserint, nihil sibi minus agendum putant. quam quod mimico illo habitu professi sunt. Quod si in facultatibus illis, quarum ratio& natura ad contemplandum unice refertur , totusque contemplationis fructus oblectatio est, qui ea ponit auditoribus suis, multumque commen dat, a quibus ipse tamquam incertis asscnsionem