장음표시 사용
141쪽
nihil in re tanti momenti minutum esse; deinde libenter illos interrogarem, utrum id satis grave ad disputandum videatur, quod est in verbis psalmi secundi, unde Rabbini Triniis . tatis mysterium exturbare eonantur Z Quid illud tantopere celebratum Iacobi vaticinium de Messia venturo, ablato Judae imperio, cujus verba singula christiani nominis hostes callidi Time oppugnant. S alio torquenti fit ne par ingeniis tantis Z Quid quod habet Isaias secundo, di septimo capite de nova lege, de Christi Euangelio. de Virginis partu, satisne capit magnarum mentium eogitationest Verum siquid hujusmodi sine Hebraica pertractabis eruditione, nostri illi ex Synagoga pertinacissimi adversarii aut dormitabunt: aut ridebunt. Sed jam Hebraeorum natio parum nobis negotii facessit, aut multo certe mi. nus, quam ipsi christi ni homines heterodoxi. Nemo enim se ab Ecclesia Romana subduxit, novumque sectae genus molitus est , quin suis opinionibus vel monstrosissimis sacras litteras prae
texuerit . Inde novae interpretationes exortae; quae cum veterum linguarum auctoritate malitiosius adsumta plerumque propugnari soleant, inepti plane sumus, nisi paribus armis arma retundimus,& populum peregrinis litteris attonitum admirantemque. ab insidiis & fallaciis liberamus. Quid enim est, quod ex illo suggesto doceas, teque mihi Seripturae professorem magnifice jactes, si
cum suas tibi interpretationes objiciunt Iunius. Castalio, Leo Iudae. Munsterus' Oecolampadius. ifidemque veterum codicum, di Hebraici Graecique sermonis appellant. tu illos ne intelligis quidems
142쪽
dem, petitionesque gravissimas ignorantiae eo fessione declinast Tute tibi habe veteres illis de Terrestri Paradiso, de Turre Nembrothi, de
Henocho Elia, de Melchisedecho, de Jobo
disputationes, quae tametsi pulchritudinis & jucum ditatis plurimum habent, tam multis tamen libris expositae sunt, profligatae, oc ad exitum prorsus adductae, ut jam supervacaneum sit ad eas recoquendas magistros arcessere, di miseram juventutem fatigare. Licuit in summo Eeclesiae otio per haec inter nos velut ensibus praepilatis ludere; nunc vero ingruentibus undique Romani nominis hostibus, & alia super alia bella ferentibus , in aciem prodire oportet, iisque armis confligere, quae ipsi potissimum pertimescunt. Atque ego ut inter Academicos hactenus disputavi: quid si jam monere incipiam Z quid si leges Ecclesiae proferam, quibus resistere nefas sit tAn non enim Concilium Viennense tercentorum
Episcoporum & Pontificis maximi praesentia verendum, gravissimo decreto sancivit, ut Hebrai- clem. i. cis, ut Chaldaicis, ut Arabicis, ut Graecis litte. de Mag. ris in quavis locus esset Catholicae ditionis provincia i Nonne id ipsum Gregorius XIII. earum linguarum magistris & librariis Romam accitis, illustri ad imitandum exemplo confirmavit ' Quid Paulus V. quid reliqui subinde Pontifices nonne studia hae e magno favore ac benevolentia prosecuti, ad Monachos ipsbs traducere conati sunt, iisque praemiis ornare, quae vel ignavissimos excitarent 3 Graeeis, eredo, fabulis, aut antiquitatis ambitione ducebantur. Quid erim est reliquum parere nolentibus, ut dicanti Modestius
143쪽
agunt, tempora accusant: Graecos & Hebraieos codices tum ipsa vetustato exisos, tum etiam multorum audacia corruptos esse: huc ipsos Tri .
dentini concilii Patres spectavissit, cum Vulg
tam unanimi consensu probarunt, & unam ex omnibus sacrorum Bibliorum editionem Chiisti nis hominibus commendarunt. Non tantum mihi a vobis conceditur otii, ut veteri calumniae saepiusque retusae hodierna luce respondeam: id unam dicam, quod ubi opus fuerit, gravissimo ,rum Scriptorum suffragiis confirmare possum. Vulgatam editionem non Graecae, aut Hebraicae. sed reliquis Latinis, quarum magna copia dc varietas in dies exibat, necessario illo Tridentinorum Patrum decreto propositam fuisse. Mult quidem commoda, & prope innumera in Chri . flianam Ecclesiam ad Fidei morumquet leges componendas per Synodum Tridentinam redundari runt; sed nihil tam graue accepimus, nihilque tam utile, quam quod ςx omnibus Latinis Sacrarum Scripturarum interpretationibus una illa probat
eit, quae ceterarum optima aς fidelissima, nutan tia multorum ingenia tamquam clavo firmaret. certisque regionibus circumscriberet . Neque tamen ideo Hebraicis, aut Graecis codicibus, un Latini omnes, ceterique manarunt, quippiam auctoritatis detractum est stat adhue eorum fides firmissimis praesidiis fulta, licetque in rebus dure biis ad prima illa verbi divini exempla non modo sine crimine, verum etiam cum laude provo eare. Haud equidem nego, mutila quaedam iaillis esse, nonnulla vero etiam mendosa ; sed di
menda ipsa antiquitatis indicia iunt, di partibus
144쪽
insunt minime necessariis; & in Uulgatam quo que librariorum incuria, si minuta quaelibet animadvertimus, irrepserunt. Nihil novi affero,
nihil quod summi Vulgatae patroni, si serio Et
ex animo agant, negare possint. Sed vereor, Auditores, ne quemadmodum qui dignitates in repub. obtinere non possunt, privatum otium laudare solent, omnemque rei gerendae rationem
conquisitis dissicultatibus improbare; ita qui cra ea di Hebraica studia sive animi infirmitate, sive
inertia defugiunt, eorum laudem malignius imminuant, tantumque Latinis concedant, ut mo
dum fidemque superet. Hunc porro desidiae morbum tum demum mihi videor depellere posse, si pauca quaedam de Hebraica lingua dixero, ejus. que naturam S rationem minus multo implicatam, quam timidi homines sibi confingunt, patefecero. Nam Graeca quidem multis jam loeis reflorescens non indiget opera nostra. Agite dum qui Hebraeorum pronunciatione perterrefacti ab hoc litterarum genere tantopere abhorretis I quid est, si primos Grammaticae labores superaveritis , quod studia vestra retardare possit Num copia, num varietas, num intonstantiat Nihil sane hujusmodi esse poteli in lingua illa, quae multis abhine saeculis obliterata, in uno tantum sacrarum Scripturarum eo diee, grandi quidem ae splendidescripto, sed tamen uno superstes est. Nisii forta
Talmudiea commentaria neque rebus, neque vet-bis pura recipimus, multiplicem illam loquendi sartaginem ad Hebraicum sermonem revocanα dam existimamus. Fingite vobis animo unum exiomnibus Latinis Scriptoribus ciceronem, ex
145쪽
omnibus Graecis Demosthenem unum superesse; jam intelligitis , quam in angustum copiosissimae ceteroquin linguae compingantur; vocum numerus statim exiguus, dialectus una, forma constru .ctionis non admodum varia. Nihil est enim aliud, quod Graecas Latinasque litteras adeo in immensum propagaverit, ut multos studiosis hominibu annos eripiant, quam ingens Scriptorum multitudo, qui pro ingenio quisque suo, pro patriae, pro aetatis, pro rerum tractandarum n tura verba dictionesque formarunt. multisque ex, omni lingua detortis, infinitos labores discentibus ac docentibus proposuerunt. Adde, quod Hebraiacus sermo ceterorum antiquissimus, & mundo aequalis, nullam litteram aliunde mutuatur, nihil
in se barbari, nihil externi admixtum habet, sed ubique suus sibique similis, quod nulli praeterea contingit, in modico illo sacrorum Bibliorum v.,1 ambitu planissime di expeditissime ineedit. Quam-
Bibli.Po- obrem paucis mensibus, ut scribit Erpentus . &IN. pro' quidem duobus, aut tribus, ut Amama, tantum I gQ. 3. ex illo percipi potest, quantum est ad intelligendum satis; anno vero, & eo citius ita totus me- moria scientiaque comprehenditur, ut iam dissicuti tas supersit omnino nulla. Non desunt, qui mense breviorem diem sitis esse assirment; quorum ego sententiam neque probare ausim, neque reji-eere: sed nulla certe veterum linguarum eis, quae paucioribus verbis constet, nulla quae tam
paucis plura significet. Nihil hie vallum . nihil
redundans. nihil essiuens; nulla neque neque βαττο γia; sed pressa omnia, tantaque brevitate castigata, ut una saepe vocula, atque adeo syl-
146쪽
syllaba una sententiam absolutissimam eomplectari 'tur: unde eit illud doctissimi Posse uini in Bibliο- theca selecta, tot esse in Hebraica Scriptura sacramenta, quot sunt litterae; tot mysteria, quot puncta; tot arcana, quot apices. Quae eum ita sant, per mihi mirum videri solet, esse homines cetera non insipientes, qui quidquid Hebraicum vident, aut audiunt, statim explodant, nobisque etiam molestiam afferant, quod vulgatis interpretationibus contenti non simus. Quod sive dissicultatem timent, sive praestantiam non agnoscunt, quaero ego ab illis, cur ea saltem cura non moveantur, quae humani ingenii propria est, cognoscendi remota, si quo praesertim insignia facto ad religionem pertineant. Ergo dissicillima Sin. festa itinera suscipient, ut illustrium virorum monumenta videant, easque regiones obeant, quas
illi praesentia sua, rebusque mirabiliter gestis nobilitarunt; quae vero longe pulcherrima curiqsitas est, ejus linguae cognoscendae, quam primi hominum parentes divinitus hauserunt; qua ipsi inter se, & cum suo conditore locuti sunt; qua rebus
omnibus dedere nomina; qua se Deus ipse in nuncupavit; qua Angelos interdum uias, qua Prophetas scripsisse accepimus; quae omnium jindiguarum princeps ac mater, vestigia su ubique impressit; hac, inquam, tam honesta, tam splendida, tam homine digna curiositate nihil omnino commovebuntur 3 Sed videant alii pro suo ing nio gloriaeque cupiditate, quem sibi animum suscipiendum putent. Ego iic ita tuo. cum tanta sit ad sacras Litteras profitendas veterum lingvarum necessitas, cum Hebraicae praesertim tan
147쪽
ncilitas sit. pulchritudo, dignitas, sanctimonia,
etsi omnes omnium, qui nos quotidie circum flant, auctoritates repuo natent, nihilo tamen minus ad hanc praeclarissimam laudem contendendum esse. Nunc vero cum re & ratione. expressa veritas, ipsius quoque Ecclesiae legibus, multarum Academiarum usu, & quod maximi apud me debet esse ponderis, nutu dc admurmurati ne vestra confirmetur, quid est praeterea quod dubitemus Ae ne id quidem omittere debeo, ita esse in more institutoque loci hujus, ubi me Superi litterarum eustodem ae vindicem collocarunt. Quod leve fortasse alicui videbiturr at ego quidquid reperio ab eximio illo atque immortali studiorum nostrorum Auctore, quem honoris. atque adeo pietatis caussa nomino, Gregorio Cardinali Barbadico eonstitutum, ita accipio, quemadmodum divina debent. Quoties enim singula reputo, quae vel ipse a se invenit, vel ab aliis inventa huc adduxit, artium, linguarum, die disciplinarum genera tanto consilio distributa, tot praesidiis munita, tam multis exercitationibus a vana specie, in quam sere degenerant, alrem & veritatem revoeata, videtur ille mihi non humano consilio usus, sed divina quadam virtute
praeditus ea vidisse di fecisse, quae posteri sine
piaeulo violare non possent. In quo etiam divina vis ac providentia magis apparet, quod cum ille ad vitae exitum vocatus, praeclarissimarum rerum initia nondum satis firma reliquisset, hie nobis Princeps Eminentiss vlluti parens altet Superum beneficio concessus est, qui positis ab illo fundamentis mirificas moles excitaret, tan
148쪽
etumque proveheret, ut ad majorem amplificationem nihil jam desit, nisi loeus. Ergo eum ille in magna, attentissimaque rerum omnium cura mihil aeque cogitarit, atque ut totius Orientia linguas ad S. Seripturam illustrandam 4n scholas nostras advocaret, Graecaeque ac Latinae conjungeret; cum hie ejus vestigiis insistens, qui tametet. praegredi ipse poterat, idem velit, idem curet. 4dem jubeat, quo me animo esse oporteat, exi 'stimate. Id extremo loeo ab adolescentibus no seris vehementer peto, ut quoniam illorum gratia omnia dicuntur ae fiunt, in eo libenter laboetent, quod nos certis probatisque de caussa Uptimum ducimus; ea insuper cogitatione ducti praestantibus ingeniis digna, ut ornamenta sies Comparent, .quae paucis communia sint
Praeposita editioni primae hujus orationis. I forte fortuna far, ut nostra haec jejuna Iun*bratio in eas regiones deferatur, ubi linguarum studia florent, plerique omnes mirabuntur, quid me tandem moveris ; ut in re satis plana ct ex Atatam multo sermone laborarem. Ego vero patri Tationem habui , ejusque auribus dicere in stitui ue nihil admodum de illorum judicio sollicitus, qui haec Iibi
jamdiu perfluasierunt, a majoribus tradita, ct quotidiana confluetudine inurpata. Sed hinc, opinor, nihil in me valde criminosium, utcumque accipiant. Ab as potius mihi timendum, qui superioribus contraria sentiunt, ct nimis enucleatum putant, qui
149쪽
aid vernaculum sermonem O larinum supergreditar. His is nugari ipse is re minus utili videbor, is ad nugas juventutem allicere. Hoc vero non caret specie cuinae: bed nolo purgare. Salis superque verborum in ipsa oratione. Numquam so placere omnibus fludui; imo neque pluribus: quia illi contraria. isti deteriora sequuntur. Si paucis illis, quos mihi animo o cogitatione proposivi, feci dicendo μ' ris, jam operam recte navavi . Auis .
150쪽
Expedis, omnes Pentes Romanis legibus operam dare, sed suis vivere.
splendidum Iurisprudentiae nomen, & quod uni
ferme convenit, etiam solidum, omnique gemneri hominum, sive meditandi sive agendi studioso, pulchrum atque utile, jubet me majore quam idam animi securitate hoe anno descendere, de publieam hane lucem vestramque omnium eXpe Elationem sustinere. Neque vero ante nugas egi. , aut aliquid in medium attuli praeter oratoris dignitatem; sed litterae omnes ad humanitatem per tinentes, &Philosophicae ipsae ac Theologicae di- seiplinae magis per se honestae sunt, quam vulgo probabiles: & quae perverse interpretantium malitia est, in invidiam quoque non raro Vocantur, quod otium umbratile foveant, &a reipublicae cura, quae una illis gloriosa videtur, multos abducant . Una est legum scientia, de qua omnes
magnifice sentiunt, α qui se litteratos ferunt. di qui ambitione ducuntur, & quibus medium ingenium est; quod latissime diffusa publieam privatamque fortunam regat, nullumque sibi deditum jacere patiatur, etsi maxime lucem formidet, nec nisi inclusus domi de jure respondeat. iΑc ceteri quidem liberalium professores artium, praeter admodum paucos, silentio & inopia passim