Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ta, ORATIO VII.

contabeseunt; ne Medicis quidem ipsis, generi

tantopere necessario, reclusa ad opes via, nisi diu tolerando fatigatis, S naturae necessitate prope confectis: cum interim Iurisconsultus ubiquerare liberalius acceptus, mature floreat, S ad gratiam, dc ad opes . & ad summas in republica dignitates, modo paullo diligentius connitatur, faciles sibi aditus patefaeiat. Nihil est opus in hac republica. hisque temporibusἰ ubi homines a subselliis propemodum regnant, antiqua repete re; sed tamen ut id exemplo fieri intelligatis, illa ipsa gentium domina, totiusque sapientiae se- eundum Graecos magistra, Romana civitas initio statim de jure cogitavit, esusque peritis honorem habuit; cum ceteroquin incuriosa neque Grammaticos, neque Rhetoras, neque Philosophos, neque Medicos ipsos nisi multa post saecula ferre potuerit. Verum tanta haec gravissimae scientiae dignitas, tanta cum dignitate coniuneta fortuna, non caret invidiola, quod nondum omnes sibi persuaserint, Juris civilis studium Romanis legibus contineri, omnemque iustitiae rationem Saequitatis ex sustiniani codicibus tamquam ex ora raculis petendam esse. Sua quidam libentius amplectuntur, alii Graeca praeferre malunt, nominb Ii etiam sacras litteras in medium afferunt, unde omnem imperandi parendique Tationem,omne aequi & iniqui discrimen sumendum putant. Nonis ego profecto sum, qui tam Veterem contro Ve iam disceptare possim, suisque regionibus hin. mani generis jura definiret; sed tamen cum dic re aliqua necesse sit, ut hunc disciplinarum orbem abselvam, fidenter affirmateque oportere con-

152쪽

stituo , gentes omnes Romanis legibus operam dare, sed suis vivere. Porro autem Romanas i ges cum dico, non haec certi juris, sed ipsius prope justitiae appellatio est, a recta ratione expromtae, magnoque Deorum immortalium beneficio populo terrarum principi patefactae ; quae si non cunctis civitatibus, aut negotiis, aut temporibus convenit, succus tamen inde sanguisque existit, qui ad alios mores opportuna derivatione ductus, , ingenia vel esseratissima lenire potest, & cujusquainstituta gentis ad bonum & honestum conia mare. Itaque duo mihi facienda sunt, primum ut ostendam, nullum esse jus ad cognostendum Romano praestantius; alterum ut probem, patrias es hoc iure temperari oportere, non abrogari. ISi quomodo ius in natura positum est, ita leges omnes, non hominum opinione, sed naturae norma constituerentur, una esset omnium popu ilorum vivendi ratio; magnaque cura liberarentur, qui se legum studiis dediderunt. Verum Sipsum jus nescio quo pacto quidam a natura a dicant, quorum princeps Archelaus Socratis prae- Laert. ini cςptor; & leges populorum pro vario judicio & Λῆψης

consuetudine variae sunt, sibique inter se contrariae. Quid enim a moribus nostris magis alie- num, quam promiscuas uxores habere, prolemque incertam educaret Hoc tamen institu to Mas Idem in 'sagetae usi sunt. Quid suapte natura foedius, quam ifilias & sorores in matrimonium dueeret Alte- frum tamen Persis, alterum AEgyptiis familiare lfuit. Furta cilices probarunt; otium dc igna- lviam Sybaritae; alii denique alia, non re, sed istis opinionibus justa &honesta judicaruat: quod .

153쪽

a; 4 ORATIO VII.

pluribus ostendit Sextus Empiricus Pyrrhon. hypoth. l. c. a . Ergo prima illa cogitatio iuris

studiosos tenere debet, ut recta pravique diserimen ab eo populo petant , qui ceteris mortalibus sapientia & virtute praestitit; eoque assecutus est, ut longe omnium potentiisimus multis regionibus multisque saeculis leges scisceret. Is scilicet populus Romanus est. gravissima natio , maximae eu jusque virtutis exemplum, fortis, temperans, pr

dens, S ad jura componenda mirifice factus.

Ceteras quidem artes, totamque humanitatem dc

eruditionem a Graecis discamus, disputandi peristissimis: at vero Iurisprudentia Romanorum est, ab illis & parta & exculta, dc ad Graecos ipsos, non facile aliena probantes, incredibili plausa traducta. Nam qui dicunt ex Graecia venisse leges , nolim ignorent, magnarum quoque rerum initia parva esse, jusque omne Decemvirale Attica sapientia conspersum, vix primum magnae hujus substructionis fundamentum fuisse. quae deinde Romanis opibus paullatim elata, in hanc

demum celsitudinem, quae toti immineret orbi, exaedificata est. Quibus enim terrarum imperium

Superi concesserant, iisdem pro sua providentia par ingenium imperio dedere; ut aliarum nati num leges primum excerperent; suas deinde plane innumeras ipsi juberent; tum veluti justitiae imaginem inde ducerent, quae publieis tabulis ad aeternitatem impressa, non Romae solum, sed ubique placere posset. Est igitur hoc non unius civitatis, aut provinciae, sed generis humani, &ipsius quodammodo naturae jus, ex prisca omnium

saeculorum se entia conflatum, & caelo prope do

154쪽

missum ad barbariem tollendam , omnesque omnium populorum voluntates uno vinculo ebn foetandas. Quid mihi adhuc Graecos commemo rasi quid me in eas scholas mittis verborum re fertissimas, rerum vacuas Plato, Xenophon, Arithoteles tradunt quidem reipublicae gubernandae regulas; sed a communi eonsuetudine, S civilibus moribus longe recedunt ; multa sibi permittunt, quae extra umbram ferenda non sunt; ocpro suo quisque stomacho civitatem fingunt. Illi ipsi, qui in republica versabantur, prudentissimi viri, suisque civibus leges scribebant, ut est natio nimis acuta, mutuis se telis confecerunt, nullusque eη omnibus toti Graeciae satisfecit. Minos enim ex multis deeretis Jovis nomine conditis

vix pauca probavit Lycurgo; Lycurgi leges ab

Apolline acceptas, ut ipse ferebat, agrestes ac feras Plato judicavit; Draconis instituta tamquam inhumana rejecit Solon; Solonis legibus addenis dum detrahendumque putarunt Clisthenes di in metrius Phalereus. Etsi autem Solonis νομοι sic enim ille suas leges appellare maluit, ut nomine ipso, nisi fallor, a Draconis distingue rentur,) etsi, inquam, Solonis νομοι auctoritatem longe maximam in Graecia obtinebant; attamen sublato Solone, velut intermortui. verbo quidem eorum fidei commissi sunt, quos nuncupabant, sed re ipsa non alios habuerunt interpretes, quam ipsos forenses oratores, caussae quemque suae studio abreptos, S in id praesertim intentos, ut eloquentiae Reo judices fallerent, tabulasque sanctissimas ad tempus S arbitrium explicando distorquerent. Nihil tale Romanis legi,

155쪽

ras . ORATIO VIL

us eontingere poterat. Ut enim rogatae erant, ct ab eo populo auctoritatem acceperant, qui populos omnes sui iuris auctoritate continebat,m ulla sontium interpretatione violari possent..eustodes & explicatores habebant, quibus primum quidem civitatis consensus, deinde etiam. Imperator tantum tribuit auctoritatis , ut judices ipsi eorum responsis addicti, ita demum decernerent in lege esse, quemadmodum Prudentes quod illis nomen scientiae ac virtutis opinio dederat, respondissent. Hoc vero diligenter animadve eite,. sapientissimi viri. Cum enim leus pau- eis verbis comprehendantur , Verbaque ipsa tem pore adolescant, pulcherrima antiquitatis instruauta intercidissent, nullaque omnino esset Iurisprudentia , si Romani quoque Graecorum exemplum secuti, sitarum legum interpretationem orare torum arbitrio permisissent. Sed ut omnia a Graecis aceepta fecere meliora, ita praesertim magis ,

quam illi ad regendum facti, cum leges accepissent, multisque amputatis & additis, suis mor hus accommodassent, primum quidem Pontifici hus, deinde vero, quos modo dixi, Prudentibus

earum explicationem commendarunt; unde orta

scientia juris, Romanorum propria, S una ex omnibus humanae societati utilissima. Neque vero

caret lumine illo philosophiae, in quo tantopere se Graeei jactant. Qui enim sibi tantum esse prudentiae ingeniique putabat, ut de jure respondere posset, is S antiquitatem omnem studio complexus erat. dc Dialecticas regulas, di Moralem inprimis philosophiam perdidicerat; sine quibus nec vetera legum vocabula expediri, nec sensa ad sinculi

156쪽

AD IURIS PRUD. 337

euli mores traduci, nec omnino generalis praeceptio rebus. singulis aptari potuisset. Quod illuds ectat Ciceronis in libro de Orat. r. c. H. Iuseivile Romanorum multis praeclaris artibus excubium, ceterarum gentium inconditum fuisse ae paene ridiculum, ne Lycurgi quidem libris . aut Draconis, aut Solonis exceptis. Nolite enim a

dire hominem pro Muraena. caussae inservit more suo, dc ut Sulpicium prosternat. nulli parcit Iurisconsulto. Tota illa oratio festiva est, di ad , carpendum influuta, ut ne ipsi quidem pareat Stoicorum philosophiae. Quam eum audiret cato ejus a duersarius, Dii boni, inquit, quam ridi Plin. inculum Consilitem babemus t Idem tamen, eum im-Viticati petus ille forensis deferbuisset, amoris iraeque ex pers, Duodecim Tabulas supra omnes philosophorum bibliothecas extulit, nihilque tam honoris, cum in pace judicavit, quam Iuris scientiam profiteri. Et vero qui fieri poterat, ut nobilissimi Romae viri vel hoc sibi studio ad honores ae dignitates viam munirent. vel honoribus jam perfuncti hine silii senectutis solatium & ornamentum quaererent, si tota juris scientia tenuis esset, ut ille contra Sulpicium dixerat, formulisque & acti nibus contineretur Adde his, qui respondendo jure privatis cavebant, illos etiam qui limperium 'meditabantur, seque ad leges ferendas, siquando opus esset, per haec studia comparabant. Quod utinam semper ex hae schola magistratus exissent:

neque enim tam cito tanta rerum moles corruisset. Equidem siepe mecum ipse cogitare soleo. quamobrem qui reipublicae operam navant, aliisse potius litteris dedant, & politicam artem a

157쪽

iat ORATIO VII.

Philosophis petant, hominibus plerumque sibi viventibus. od ego non reprehendo, sed nus

quam certe, quam in Romana Iuri rudentia clarius apparent civium negotia, personarum gradus, terum divisiones, acquirendi modi; nusquam publica S privata crimina, poenaeque criminibus constituendae ; nusquam ossicii veraeque virtutis munus; nusquam demum cetera, quae humanam so ei etatem laedere, tueri ve possunt. Atque haec quidem ad omnem ei vilis administrationis formam apposite scripta: quia nulluς est rerum status, in quo Roma, perpetuis agitata motibus, aliquan-' do non fuerit. Nam a Romulo ad Tarquinium usque Superbum experta regnum est; tum ad Aristo cratiam per Brutum & Valerium consules transiit; surgentibus deinde Tribunis, partemque honorum omnium sibi vIndicante plebe, in De-

mocratiam commutata est; post a cinnanis contentionibus ad Triumviros usque reipublicae constituendae Oligarchiae speciem quamdam obtinuit;

denique amissa libertate omni, modo regio dominatui similia, modo tyrannidi passa est; tam sibi ipsa dissimilis, quam Principes habuit genere,

moribus, aetate, ingenio diversos. Numquid alii sunt antiquae doctrinae fontes, numquid ulla Grae- eorum volumina, unde plura temperandae civitatis documenta, unde certiora, unde magis probata. quodcumque tibi regimen fortuna dederit, sive regium, sive populare, sive mistum, parari possint ' Sed, ut spero, Graecarum rerum amatoribus satis id superque futurum est, quia ratione ducuntur; nec unius disciplinae gloriam Romaris gravate concedunt, reliquas omnes ex Graecia,

158쪽

Musarum & Apollinis patria, tamquam mutuas exorantibus . Gravior mihi pugna, multoque peri- culosior cum illis ineunda est, qui se religione quadam ad tempus adscita callide tegunt, totamque juris seientiam Mosaicis legibus definiunt. Haud ego sane inficias iverim, ex fonte illo saluberrimo, omniumque antiquissimo leges ae iura manasse omnia; ajo etiam, di confirmo: sed quando haec in flumen amplissimum propagata sunt, cur fonti adhuc aridulo segnes haereamus pomnia sunt in libro illo divino, quae ad religionis institutionem, vitaeque honestatem ullo modo

pertinere possunt; sed nimia quadam licentia fit.

ut & Ρoliticas, &Philosophicas commentationes quidam ex illo eruant, alii oratorium. alii poeticum artificium, nonnulli etiam incredibili depravatione rerum mysteria chy ea, & siquid est illis ab homine excogitatum inanius. Hoc genus hominum, qui se multa in sacris litteris uidere putant, ab earum proposito remotissima, jam a mente discessit, & insanabili morbo laborat . Quos inter non eos censeo, qui summa ju-' ris capita ab ipso legislatorum principe Moyse derivant: hi enim & valde sapiunt. & ut ante dixi, nobiscum faciunt. At qui privatum publi cumque ius, omnemque juris legumque doctrinam indidem hauriunt, mihi quidem nimis videntur extendere, quae ad unius populi regimen scripta sunt, neque sane perpetuum, sed chritusummi regis adventu iam extinguendum. Angusu fere sunt hujusmodi ingenia, di in quo ma Time gis glantur, in eo summam levitatem ostendunt. cum ad eam pervemsu It insaniam, ut hinc

159쪽

hine aeuminis laudem quaerant, omnia sibi item re putanta contraria contrariis inserunt, nova senta componunt, nstrosas interpretationes eia futiunt, nihilque tam alienum a S. Ser,ptura est, quod ejus auctoritate non confirment. Jam in eo

quam sibi placent, cum dicunt, Romanis legibus vetitas caerimonias atque impia sacra juberi l Ita nimirum. At nos ex iis, & praeterea multis jam obsoletis de sepulcrorum jure, dς judicibus da dis, de bonis addicendis , de prisca 43arentum po tessate, de servitute, eruditionem expromimus, iussa & sanctiones tempori condonamus. Quod si grave aliquid afferre cupiunt, quin potius obse ritatem objiciunt 8 quod nos Romani iuris vitium pro nostra ingenuitate fatemur; si1 modo vitium est, quod rei majestatem parit, & hominum s gnitiem exercet. Obliciunt enimvero multi: nec tamen desunt, qui nimis plana omnia, di in medio posita esse querantur; quia sibi convenire nequeunt, qui res optimas temere oppugnant. Qua in re dicam universe quod sentio. Sunt in Romana Iuri rudentia, quae maxima ingenia explere possint, nihil quod opprimere; ius continet

verbis ac sententiis obscurum, non tamen antiquitatis studiosis; magnitudine immensum, non tamen promtis & incitatis ς rebus admodum varium , & alicubi etiam sibi contrarium , non ta- men intelligentibus; uno verbo, pelago illam I stinianus comparavit procellis scopulisque infesto in quo scilicet peritus nauta ingentem sibi laudem comparare potest, imperitus ne minimam quidem. Ergo huc, si viri sumus, opera'. omnem studiumque conferre debemus, in hoc eoa-

160쪽

tendere, hoc urgere, quod di pulcherrimum, &Romanum est, immo mehercule pulcherrimum, quia Romanum. Omnia sunt ab eo populo mirabiliter facta, ct nescio quo pacto in commune hominum bonum aeternitati consecrata. Lingua ipsa in eo solo, ut fit, temere nata, nec antiquissima, nee copiosissima, neque fortasse elegantissima omnium, quae ad nos pervenerunt, Ro manis tamen fatis quodammodo praedita, adhuc toto orbe diffusa est; omnesque gentes humanistate aliqua imbutae latine discunt: quasi demum inter se tacito consen is convenerint, ut ingens it Iud damnum hac una reparent, quod ex eorum superbia tulerunt, qui Bahelicam turrim auctore Nembrotho aedificantes, in varios sermones dis. tracti sunt, eamque vivendi communionem dis solvere coacti, quam sublato colloquendi usu, diutius servare non poterant. Quid igitur de Ros manis legibus dicendum erit summo ejus reipublicae consilio constitutis, suffragio gentium omnium probatis, prudentum hominum interpretatione expeditis, magnorum Imperatorum auctori ate novisque constitutionibus robotatis f Sed hactenus de illis plus satis. Nolo enim videri

tantum Romanis tribuere, ut nostris detraham,

quibus non quidem studia, sed vitam moresque regere oportet. Quod tamen non sine auctore neerem; quia fere humana ingenia ad extrema delabuntur, S cum alii ne in scholis quidem Romanas leges ferre possint, alii contra & judiciis , S curiae quotidie obtrudunt. Ego vero ad suas quemque mitto, modo sint eas pientia con

ditae , quam sibi a Romanarum studio legislator

SEARCH

MENU NAVIGATION