장음표시 사용
161쪽
comparare potuit. Quid enim Z An AEgyptii sua ,
sibi jura statuerunt, sua Cretenses, sua Laeedaeis monii, Athenienses, vetustique Italiae populi sua, nos autem nobis dissi si aliunde mutuabimur Z Itane Gentes omnes, cum staret Roma & aeterna videretur, de suis institutis sollicitae erant, ut αυτονομίαν, non secus ac libertatem, partim bello tuerentur, quod Antiochus fecit, partim pretio I. 16. redimerent, quod Strabo de Tyriis narrat, omnes autem, quaecumque possent, pulcherrimum hoe summae nobilitatis ac felicitatis testimonium publicis monumentis ad posteros propagarent; nostri vero homines in rebus judicandis sollicite quaerent, quid Romanis Decuriis ante annos bis mille videretur Ergo Athenis, non dicam sapientissima civitate, sed sapientiae ipsius domiciatio, hoc tanti erat, ut νομοφύλακες. peculiaris ma- .gistratus, omnibus consiliis interessent. naviterque caverent, ne patriis legibus injuria fieret; nos 'vero etiam indignabimur, nisi nostris antiquatis. peregrinae valebunt Z At enim nondum ea tem- pestate Romana erat Iurisprudentia. Ueror a qui tempestate nostra non mores sunt Romanorum . Hoe enim facit unum, ut ne optima quidem in usu esse perpetuo possint, quod longinquitas temporis abolet consuetudines priscas, &hominum ingenia commutat. Da stitieet nostris hominibus, his moribus, hoe Principe, sub hoc . caelo viventibus, da Labeonis responsa summo iure, ae Dialecticis regulis adstricta; da spinosa illa ceterorum Proeulianorum ex Zenonis &Chrysippi ducta principiis, qui omnia erimina aequalia judicant, nulloqu* ducrimine punienda.
162쪽
Deum prosecta atque hominum fidem ipsa judiciorum subsellia, non modo homines implorabunt. Id demum justum est , quod temporibu
eonvenit, non secus atque illud salubre dicitur , quod loco & tempore laboranti adhibetur . . Ut igitur in arte medica, non cuilibet omnia, nec
eadem semper salutaria sunt, ita in regendo &iudicando nisi justitiae munia pro rerum ae temporum eonditione statuantur, justa eum justis aliquando pugnabunt, legesque illae, per quas civitatis morbi curari debent, modo insalubres, modo etiam exitiosae videbuntur. Quid quaeritis8 Ipsa quoque Romanorum jura pro variis rerum conversionibus mutata sunt, suisque temporibus,& eivium ingeniis aecommodata. Neque enim aut jus Papyrianum, exactis Regibus, libero populo convenirς potuit; aut duodecim Tabulaeciqvibus in immensum auctis, variatisque opum magnitudine moribus satis fuere; aut elebiscita& senatusconsulta, amissa rursus libertate, non Principum constitutionibus indiguerunt. Inune & antiquas leges huic saeculo recita. Delectabi cognitione pulcherrimae rei; at paucos, mihi crede, movebis, ut patrias deserant, & ad illos mori res suorum dissimillimos adducantur. Quid vero si illis, quas Romanas appellant, nonnihil immi scuit avaritia compulsus Iustinianus t quid si multas ipse quoque vitiavit partim celeritate eonficiendi negotii, partim nescio qua malitia Tribonianus Z Videtieet ita ferunt: quod ego nec sustinere ausim, nequς refellere. Etenim utcumquς sit, nostras ego malo. quam illas ; sed illas, quam
ceteras. Quod cinn duo, . n ego illi vostra
163쪽
Oppono, quia meliores, sed quia tempori & --tibus appositae nostris. Si enim barbari eum Italiam oecupassent, multisque sareulis benissimam hane orbis partem incoluissent, numquam tanti en ejus humanitatem S saluberrimam vivendi disciplinam ita senserunt, ut suarum legum turpium
ac ferinarum amore deposito, Romanas adsciscerent, cur nos nihilo minus ad elegantiam, quam Romani, ad sequitatem vero etiam magis exculti,
antiqua illorum jura, nostris abiectis, revocabimus Ego vero ne hoc quidem moleste fero, Gothos α Langobardos paullo belluarum dissimiliores, eum mores exuere in hac humanitatis patria nequivissent, pares moribus tenuisse leges; nedum velim, litteris ac religione cultissimas gentes suisse repente abdicare institutis, S ad aliena transire. Quid quod ipsius patriae amor, & quaedam
vehati patriarum institutionum reverentia iubet unumquemque custodire sua, di adversus novat res propugnare Ut Tnim conasmovemur, & e
ardescimus, ut caelum terramque miscemus, quoties aliquis oblitus sui peregrinos mores usurpat*eaque arrogantia, quam quidam selent ex longis itineribus domum referre, patria quaeque fallidit, mensas, vestes, studia, sermonem, nihilque nisi Gallicum, aut Anglieum admiraturi Quod si privatos homines sibi unis per haec insanientes ferre non possumus, quomodo illos feremus, qui judicia administrant, unde pendet civitatis salus, si patrio receptoque jure contenti non tat Quo loco Venetorum Patrum consilium, & praeter omnia antiquitatis exempla insignem prudentiam silentio praetoire non possum; qui eum
164쪽
' multa aetemae reipublicae fundamenta jecerint,tum illud in primis 'religiose caverunt. nequid umquam in judicando novaretur. Hanc illis constantiae laudem suarum legum confidentia parit, quae
certe non.tanta esset, nisi optime nossent, majores suos ossicia vitae omnia quam rectissime praescripsisse, omnesque posterorum conatus, iube do optima , praevertisse . Quemadmodum enim omnium rerumpublicarum formis inter se compa- satis, hanc denique unam constituerunt, quae plurimas felicitate, diuturnitate omnes superavit εka Graecis Romanisque legibus simul compositis. multaque opera expensis S aestimatis, hoe de- .mum condidere jus, quod Venetum dicitur, ex
omni vetusto iure sapientissime expressum , &aequitatis nomine, ubicumque gentium cognoscitur aequitas, celebratum. Nullam esse regionem puto, ubi mores & ingenia hominum ab antiquis legislatoribus egregie explorata mitioribus vinculis in ostreio contineantur, quae maxima est, ac ferme una Principis gloria non metu, sed ana re imperantis: at hoc singulare bonum siquando aliena subrepere jura patiemur, statim corrum petur, S ut legum amittia, ita rerum ceterarum quod Superi avertant ad alios migrabunt. Quamquam, quod fieri nolo, ne fieri quidem
fortasse potest. Fuit hoc quondam Romanae reiis publicae fatum, ut una propemodum esset omnium
hominum civitas, nomenque unum, tantumque
Romana jura, quantum arma procederent; quod victae nationes ne victae quidem sibi viderentur. si Romano jure uti possent, civesque ejus urbis, quae una credebatur ad imperium di immottali-Κ tatem
165쪽
tatem constituta, nominari. Nunc quae tantuIacivitas est, quae non se ad imperandum natam
existimet, cujus non magni ad 8loriam tituli, legesque multae aureis litteris det criptae, & siquid adversi fortuna ferat, ipso civium sanguine culic-diendae t Qui paucorum jugerum regulus non se summis Principibus comparat, juris auctor sui, custosque tanto solertior, quanto plura infirmi timere solent 8 Non est igitur opus voce nostra,
qua in re sibi quisque sapit. Id nobis curandum, ut, quod primo loco dixi, Romana jura in scholis teneamus, quibus homines instructi sua mehereule utilius tractabunt; eamque felicitatem civitatibus parient, quae restam judiciorum administrationem plerumque consequitur. Haec nos praesertim exerceant, quibus si non conceditur in foro esse, operamque litibus dare, illud tamen propositum est, ut ex antiquis legum fontibus magnam propriorum verborum supellectilem, solemnes formulas, omnemque eruditionis eopiam reeonditae & exquisitae ad aliarum disciplinarum , usum eolligamus. Utamur Principis Serenissimi benefieio, qui celeberrimos toto orbe Iurisconsurutos magnis praemiis advocatos hac in urbe doceri jussit: utamur saeculi sapientia, in quo eum litterae facultatesque omnes pristinam dignitatem
recuperarunt, tum maxime juris scientia, excussa barbarie, quae per tabulas & leguleios obrepserat, rursus ad Alciatos, ad Goveanos, ad cu- iacios, ad Hotomanos, tamquam in sinum complexumque parentum, regressa est: utamur denique fortuna ipsa, quae bonis artibus tandem ali' quando conciliata, undique Augustos, undique
166쪽
Maeeenates excitat, & litterarum S litteratorum studiosissimos. Quod postremum video a multis negari; sed mihi quidem ad hujus orationis exi- tum properanti, in te unum, Princeps Eminentissime, veluti multorum exemplum conjicere oculos satis est, cui ad insignem S absolutam erga litteras munificentiam, vel nihil omnino deest, vel illud unum, ut tantum illis prodesse possis, quantum cupis.
Praeposita editioni primae hujus orationis.
SI quam libenter fir aliquid, tam etiam recte fi
ret , nihil a nobis exisset hac oratione tolerabilias: sed hoc in genere tum maxime ineptire homines solent, cum minime volunt. Nimius enim effuses 'voluntatis impetus ingenium fere ustra modum movere bolet, tantumque agitare, ut neque parere prudenter possit, neque explicate disiponere, neque apte luculenterque ornare. Id ego mature prae i. feciaque diligenter, ut ratione, non impetu ducerer: --rumtamen ardua res est, neque ista disteor. quae me hominem communibus vitiis obnoxium abripere potuerunt, ct in devia propellere. Ergone inviti me- . tius dicunt ' Imo longe peius. Cum enim studia humanitatis omnia is primis voluntate nutriantur, 'nihil neque poeticum , neque oratorium, quoil aegro
animo flat, pors esse probabile. Quid quaeris' Ubenter in hoc argumento versatus sium, quod ipsum
167쪽
per se grave , cum ea insuper eruditione eoriuum rur, qua latina studia tractantibus familiarissima est. Plura ego de me polliceri non ausim. Quantum volantas ct conatus in homine valeanι infirmissinio . alii viderint. Hale.
168쪽
quaiscumque Historia flusum ad omnes pertinet, criticum ad paucos. MAgnopere vereor, ne nimio plus ab adolescentibus nostris hodierna luce postulare videar, humanasque . vires non satis prudenter aestimare, si gravissimis disciplinis, de quibus f perioribus annis verba feei, Historicum studium
suapte natura immensum nunc denique adjiciam: quisi vero rebus neeessariis onullos, ac paene impares, supervacuis opprimere velim; spiritumque illis , ut ita dicam, atque animam intercludere. Verum & me illi satis norunt neque multa. neque severius exigere solere; dc ego illos quotidie video, quidquid socordia peccant, modo magistro, modo naturae imputare; & utcumque tandem res se habeat, quidvis potius committendum est, quam ut majores nostros, quorum consilia plane divina vel in rebus minutissimis recognoscimus, in tam gravi litterarum negotio minus vidisse judicemus; quamque ipsi statuerunt Historieam scholam nobisque in primis commendarunt, nos inani suspicione perterriti, aut levitate ducti praetermittamus. Equidem non diffiteor, nimis infinita esse, quae hoc nomine comprehenduntur; quo cum antiqua monumenta veniunt obsoletis verbis fabulisque involuta ; tum Geogra-
169쪽
phicae chroni eaeque tabulae aeternia dissieultatibus impeditae ; tum innumera rerum gestarum volumina non sine partium studio scripta; tum denique magna quaedam controversiarum copia adhaee ipsa, si fieri possit, expedienda, si non possit, magis magisque implicanda. Sed quemadmo- sdum patrisfamilias prudentis est mensas apparatis.
simas struere, non eumdem tamen pueris cibum ae viris praebere; ita ossicii nostri ratio postulat, ut cum omne studiorum genus, quae libero homine digna sunt, in medio posuerimus, tum d mum quid euique, quove tempore conveniat, etiam atque etiam eonsideremus; dc pro ingenio-Tum aetatumque varietate onera laboresque distrisbuamus. Ac siqua ars, aut disciplina duce soleristissimo indiget, ne quid in illa aetatis imprudentia committatur, Hiltori eum certe studium tam lubricum est , ut quaedam non ignobiles Academiae, cum de tanta solertia desperarent, quanta opus esse intelligebant, hoc tam insigni bono carere maluerint, quam levem juventutem periculo exponere. In quo, nequid dicam gravius, duobus Lycurgis similia neerunt, sapientibus quidem viris, sed in hoc praeter modum severis, quod alter , ut divitiarum aviditatem compesceret, omnem auri argentique usum Lacedaemoniis inter- . dixit; alter, ut ebrietatem averteret, vites omnes
in suo Thraciae regno praecidi jussit. Nos exempla meliora secuti, moremque loci huius, in quo alti educatique sumus, retinentes, ita statuimus, qualecumque Historiae studium ad omnes pertinere, criticum ad paucos . , Hoc vero cujusmodi sit, quaatum quidem animo ex vestra sapientia conji
170쪽
ei', plerique omnes intelligitis: sed ne quis tamen unus consilium hoc nostrum insimulet, oratione explicabo; simulque faciam, ut rerum praeteritarum cognitio quanti sit in unoquoque gene re, constet; simul illud ostendam, quam multis naturae industriaeque praesidiis paratum esse atque instructum necesse siit, qui velit antiquitatem curiosius expendere, & severa criticorum trutina sine periculo castigare.. cum discendi desiderium ab ipsa nobis natura inditum Philosophi fuisse dicunt, tametsi universe loquuntur, nihilque prorsus excludunt, quod in hominis cognitionem cadere possit; ubi tamen eo descendunt, ut rem pluribus verbi S exponant di confirment, facile apparet, in quo uno scien tiae genere omnes homines desiderando conueniunt, id aut Historicum esse, aut ad Historiam quoquo modo reserri. Qua enim aetate plurimum natura valet, necdum iis affectibus tangitur, qui nos ad ingrata etiam suscipienda compellunt, vix
quippiam est tam invisum, quam schola & magister: at illa tamen aetatula ipsa narratiunculis delectamur, earumque studio ducimur; quae licet plerumque falsae sint, magisque poeticae, quam
historicae, certe declarant, quantum natura nostra rerum praeteritarum cognitione assiciatur, cujus
rei gratia fingendum etiam nutriculae putant. Ubi porro adolevimus, rationemque adhibere jam licet, hoc ipsum naturae judicium vel ex eo manifestum est, quod in aliis quidem disciplinis
omnes industriae nervos contendimus, nequid nobis nisi certum ac firmum, quantum rerum con-