Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

teritorum investigatione, etiam vero simina libem ter audimus; scientesque ae volentes ad poetas convolamus, qui insitam humano ingenio eupuditatem fallendo expleant, suaque illa mendacia, quantumvis immania nobis obtrudant. Curiositas haec non unius, aut alterius hominis, sed plane omnium, quicumque, non dicam litteras norunt. sed litterarum nomen audierunt, quia scilicet na- lturaIis est, nullo nos vitae tempore, nullo loco ldeserit; & eum aliae omnes tardius exortae, aetatis flexu dilabantur, haec una nobiscum nata, ad

extremam usque senectutem perdurat. Igitur eum ldico, Historiae studium qualecumque ad omnes lpertinere, naturam ipsam ducem sequor, cujus isti ratio perpetuo haberetur, haud ita multos su- lfeepti consilii poeniteret. Nullam gentem esse li Puto tam incultam, tam vecordem, tam omnis

humanitatis expertem, quae suae reipublicae acti l non litteris mandet, legique cupiat: carere bar- lhari eloquentia possunt, earere philosophia, ea- lrere disciplinis omnibus, Historia carere non possunt. Hine Spartani ad omnia rudes, praeterquam ad arma, Dicaearchi tamen librum de maiorum suorum gestis, totoque civitatis regimine quotannis in loco publico recitari volebant: Romani

vero antequam feritatem exuerent, rerum sua- t

rum annalibus dedere operam; quos quidem non

quivis unus ex populo, sed Pontifices ipsi scribere jubebantur; ut iidem S Sacrorum & Historiae

curam haberent, resque duas potissimum necessarias magistratus unus, idemque gravissimus procuraret . Quid Hebraei, tam antiqua natio, quam natura ipsa, in omnibus ferme rebus numine asinflatas

172쪽

lata, ut gentibus consecuturis auspieia praeberet legesque vivendi, quid inquam Hebraei t numquid aliunde suas litteras, quam ab Historia auspicati 'sunt 3 Nullus est eodex Mosaicis commentariis an liquior, ut ex hac tamquam naturae voce discere possimus, quo homines suopte ingenio ferantur. Quod si parum est in natura momenti, anne pa- rum etiam in Dei optimi maximi providentia. qui saerum Hilibricum movit, ut religionis mysteria, morumque instituta hac via di ratione doceret Nolo enim hie plura quaerere et liber omnium divinissimus, quo uno ad salutem indigemus , quem sine intermissione 'versare, legere, memoriae mandare debemus, hic, inquam, liberram necessarius historiee seriptus est; num igitur sapere sine Historia ullo modo possumus' Sed nimis longe res ducitur: cominus agamus. Iam enim seire velim, quodnam litterarum, aut dOctrinae genus sine Historiae adminiculo consistere possit. Non sane poesis, quae facta imitari fingendo solet; non nostra haec dicendi facultas,

quae rerum vetustarum exemplis tum ad ornandum , tum vero etiam ad probandum frequentissime utitur; non Iurisprudentia, quae sine Romani imperii totiusque antiquitatis notitia intelligi omnino nequit; non denique Civilis seientia, quae multiplici rerumpublicarum historia eonstat, di ex ea n υxime conflata est. De Philosophia vero quid dicam Τ Mitto quaerere, utrum animalium di plantarum historia huc re vera pertineat : sed cum pulcherrima sit Philosophiae pars de . officio disserens , sive a Pythagora ,sive a Socrate inventa, num haec praeceptis tan-

173쪽

tummodo continetur ξ Nempe aut ipsa morum

doctrina nihil est aliud, nisi Historia; aut ita eum Historia conjuncta, ut si caret exemplis. scholastiea sit, jejuna, supervacanea. Tibi intus eane rigida illa & adducta virtutum genera, quorum usu 6c possessione felicitatem definis: nihil nobis hujusmodi persuadere poteris, nisi rerum eventu & hominum factis ostendas, quid pati possit humana conditio, minime nota illis, qui pallio inclusi intra parietes philosophantur. Quid fieri debeat, oscitantes audimus ; at cum id δε-ctum esse intellisimus, nee sine fructu, & a

praestantibus viris factum, tum vero studio movemur conandi similia, tum aemulatione exarde

scimus. Magna est haee Historici studii ad philosophica tractanda necessitas, dc haud scio an maxima; non tamen major illa, quae Theologicas disputationes comitatur. Utrum enim ullus potest esse, aut dici Theologus, tanto par nomini, qui omiή prorsus Historiae cognitione careat Iners profecto est, qui profanam ignorat, siquidem canum, optimum ac solertissimum harum rerum disceptatorem, consulimus: at siquis ne sacram quidem tenet, quem ego illum Theologum di-

eam 3 Nisi forte parum pertinent ad Theologiam

Mosaieae narrationes, acta Pontificum & Conei-liorum , priscorum Patrum memoriae, Apostolorum S Martyrum vitae, totius denique veteris

disciplinae cognitio, unde multo firmius ti elarius Christianorum sacra, quam eac pestilium, dcimo ilium contemplatione, multarum scholaru notio familiarissima, demonstrantur. Quod nolim perinde accipiatur, quasi ego Scholasticam Theo-

174쪽

AD HISTOR. Isr

logiam summovere cupiam; & eruditionem quamdam ejus loco ponere sine illo doctrinae ordine, quam Graeci dicunt, sine acumine, sine disputationibus, uno verbo, quae ingenio parcat, memoriam exerceat. Multa in Theologo esse oportet; nec satis muneri facit, qui Diage licis

commentationibus tantarum rerum scientiam circumscribit; nee item satis, qui omnia religionis dogmata ex Ecclesiae fastis annalibus egregie recitat, nisi eadem possit luculentis aeutisque rationibus illustrare, & contra oppugnatorum per fidiam communire. Ardeo, mihi credite, in parte tam ampla dicendi desiderio; sed multa neces sario omittenda sunt, ut de critico Historiae studio, quemadmodum initio proposui, quae sentio, vobis exponam. Vereor enim, ne sibi quidam emendandi gloriola abrepti nimis indulgeant, suisque illis judicandi regulis temere usi, non modo . leviora antiquitatis monumenta concutiant, sed in arces quoque ipsas invadant, tantumque sibi licere putent, quantum Criticae concedendum

praedicant; quae ipsa per se optima est, magnoque in litteris usui, sed invidia laborat, quod ad ingenia furiosa aliquando perveniat. Neque vero iecirco actionem instituo, ut ea judicio persequar, quae legitimae censurae modum & potestatem prae tergrediuntur. Nimis hoc longum esset, majorisique ingenii opus. Sed illud mihi tamen non dif- heile erit ostendere, paucissimis hominibus aetate& sapientia valentibus arma haec concedenda es se; quibus non recte adhibitis, solitudo de vastitas nobilissimis historiis, multarum aetatum fi

175쪽

eum hujus faeultatis studium in eo consistit, ut

nihil omnino credatur, quod non eertissimis monumentis traditum ad nos devenerit, quotus quiserue curam hanc tantam suscipere potest , ut o curissimam antiquitatem excutiat, probet, castis get, excipiat, condemnet Z Quot genera rerum, Iinguarum, studiorum teneat oportet; quam multa legerit, viderit, audierit, perceperit ex omni vetulta recentique doctrina, qui tantum in litteras sibi permittat, judiciumque tam periculosum,

volentibus reliquis, aut saltem non aegre ferentibus, exerceati Jam vero illud quantum est, vulgares opiniones deponere, ab omni odio atque amore sibi cavere, nimios animi motus modo invetera, modo in nova pronioris coercere. Veritatem unam tamquam ducem ac paene Deam sibi proponere; contra suos. contra patriam, contra

seipsum , si ita necesse sit . aliquando sentire, &quae sentias, libere pronunciare t Nemo sane est. qui ita non profiteatur eommuni illo Critieis omnibus, ac fere jam ridiculo scribendi prooemio .

in quo vitia humanae naturae omnia. veritatem uni tenentes, statim ejurant, multis ingenio abutentibus maledicunt, de sua fide & integritate magnifice pollicentur. At Carneades tanta sapientia vir, quanta nemo ignorare potest, nisi qui totam antiquitatem ignorat, ita sibi hac in re diffidebat, ut eum adversus Zenonem seribere constituisset, ad bilis impetus temperandos helleborum sumserit. Nunc tantam illam diligentiam plurimi rident, quibus purgandis ne tota quidem sufficiat Anticyra; vixque in provinciam tam difficilem ingressi, continuo stilum exacuunt, ma-

176쪽

gnaque seriptorum nomina ad eaedem designant. Et hoc quidem juvenum solet esse vitium, aut

eorum maxime, quod sibi videantur aliena ob trectatione erescere, matureque ad famam sine multo labore pervenire. Herodotus, inquiunt, Xenophon, ceterique Graeei poetarum similes sunt; Thueydides vero minus ad mentiendum aptus, obscuritate sermonis veritatem obnubit: ex Latinis Livius superstitiones consectatur, nee pamtriam verborum positionem dediscere potest ι Sablustius vetuitatem affectat; Caesar gloriosus, curtius mendax, Florus declamator est: ex Ecele.. siasticis Sulpicius miraeula venditat; Theodoretus

Deo & metaphoris studet; Rufinus futilis est,

Eusebius, Soerates, Sogomenus favent Haereticis ι omnes autem negligenter ac supine tempora

signant. Utrum quilibet unus ita loqui potest ZNon nego posse aliquos, sed eos scilicet, qui

maximam vitae partem in optimis studiis colloc runt ; qui multas sibi litteras ac reconditas, prae ter latinas, addiderunt; qui summa denique opi nione ingenii consecuti sunt, ut extra invidiam positi judirentur. Nempe haee sibi multi tribuunt. ted pauet praestare possunt. Ex hoe enim tam in. genti hominum numero, qui in hoc pulvere dein damus, quique nobis ipsi, ut fateamur ingenue, tacito quodam sensu blandimur, aliis rere valetudo deest, aliis voluntas, aliis ingenium, aliis subsidia librorum, aliis in vestigando contem tio, aliis patientia, aliis denique alia, quae si gula ubi deficiunt, multi adhue ad planiora lititerarum genera aditus patent, ad Criticum Hist

riae studium paene nullus. Fac enim, se tam im-

177쪽

menso ae scopuloso pelago adolescentem eommi tere: jam primus ejus labor Sacra Biblia, quo in eodice sine controversia fidelissimo quam saepe tamen secum ipse luctabitur, si omnia ad Criticae

leges exigere voleti Agedum incipe computare tempora, unde studium hoc exordia ducit: ecce . tibi statim nubem offundunt Septuaginta Interpretes, qui annos centum generationibus singulis adjicientes. Hebraeam, vulgatamque χρονογραφίαν in magnum discrimen conjiciunt. constitue mihi Beli tempus, de quo non uno, aut altero saeculo, sed annis ferme mille pri ncipes hoc in genere Scriptores inter- se differunt. Quandonam Assyriorum, quando Persarum imperia coepere ;quos in annos confers egregium Iudithae facinus; unde Babilonicae captivitatis tempora numerare incipis, unde Danielis hebdomadas, unde ipsurci. Christi Domini adventum tam celebrem, tam notum , tam illus irem, de cujus tamen anno, si orbis conditi rationem habeas, opiniones plus nonaginta. partim aliquo modo varias, partim omnino eontrarias invenies vero miserum . si saera eum profanis componere velis, nomina nominibus. facta factis eoneiliare. 'Te Belus vexabit, te Nembrothus, te cyrus, te Assuerus, te Artaxerxes, te multi Darii, te non modo temporum , sed regionum terrarumque descriptio;

tuae omnia siquis distinguere recte potest, re

uo quaeque loco statuere, hune ego hominem non eum cetera criticorum turba comparo, sed

in primo subsellio colloco, di Musis ipsis proximum judico. Quod si tanta est in historico illo dissicultas, qui nec falli potuit, neque fallere Voluit,

178쪽

luit, quo animo ad eos accedes, qui homines sunt, humanisque erroribus obnoxiit Qua mentis acie, quo conatu opus erit, qua prudentia, quo ingenio, ut cum te ad horum temonem contuleris, quanti quisque valeat, statim attendas ; sitne natura sua ad laudandum inclinatior, an ad carpendum; quam sit ambitiosus, quam credulus, quam superstitiosus ; utrum dubia,

utrum contraria narret; unde sumat, quomodo sciat, a quibus acceperit. quorum partes sequatur, quibus adversus sits Neque vero cum tancam animi intentionem,' tantamque diligentiam

adhibueris, salva res erit. Solent enim Scriptores, ubi imponere volunt, stilum naturamque commutare; S interdum quidem veracissimi falsa dicunt, quemadmodum fallaeissimi interdum vera. Quo fit, ut cum facta, & auctoritates inter se pugnant, nemo nisi sapientissimus momenta illa colligere possit, quibus in partem omnem pensitatis, judicium conficiendo feratur. At enim reo gulae criticae sunt ab hominibus perspicacissimis compositae, quarum ope ne adolescenti quidemidissicile fuerit istiusmodi freta, & siquid istis infeltius est, superare. Fateor equidem eo me compulsum, velut in acie declinando atque effugiendo, quo minime volebam; non quod vulgari Sophistarum artificio usus, libenter graviora dissimulem, sed quod regulae istae a praestantissimis

ingeniis excogitatae magnam quamdam animo venerationem metumque objiciunt, nec liberam vocem erumpere sinunt. Verumtamen audendum inloeo est; tametsi idipsum parcissime faciam, ne

forte videar caput artis eatenus petere, ut totam

179쪽

tam eonvellam. Praetereo igitur, quod vulgo fit, regularum auctores sese invicem labefactare; non dieo, ex iisdem contraria concludi, quod Abgati litterae, ne multa recenseam, per eadem obpugnatae propugnataeque demonstrant; taceo, si quid in illis est nimis subtile, nimis varium, ni,

nais multiplex, non tam ad veritatem enodandam, quam ad involvendam accommodatum , omitto praeterea multa magni quidem momenti, sed quae nee invidia carent, nec tantula oratione comprehendi possunt. Verum date mihi hanc, quaeso, veniam, ut de illa nonnihil dieam, quam Critiei omnes ceterarum principem iudicant, certissimam, inconcussam, ante oculos diu noctuque habendam. Age igitur reeita. SIQUID IN AN

TIQUIS MONUMENTIS OBSCURUM, PERPLEXUMQUE ERIT, CRITICI INTERPRE

TES SUNTO. Euge, nihil moror. SI NAM

RATIO NARRATIONI OPPONITUR, HOC PRIMUM IUS ESTO : QUA QUIS AETATE, QUOVE LOCO VIXIT, EJUS AETATIS LOCIQUE HISTORIAM SCRIBENTI FIDEM HABETO; TUM QUI PROXIME VIXIT, CONSULITO; AB ALIIS CAVETO. Hoc

tamquam filo per avia ducti memorias antiquissumas critiei quidam eondemnarunt, Ac narratiunculas nescio quas multorum saeculorum contemtustuque obsitas in earum loeum suffecerunt, parati negare verenda quaelibet, si quis Scriptor ab inseris repente erumpat eorum aequalis, de qui hus est cono oversia. Numquid igitur pristis temporibus nullae erant animi perturbationes, affectus nulli, non amor, non odium, non iniuria,

180쪽

non benefietum, quibus Seriptores labefacti rerum fidem violarent , seramque posteritatem aut malitia , aut infirmitate deciperent i Nunc certe Deum quendam esse oportet, qui potentum virorum facinora, seu pulchra, seu turpia, viven

tibus ipsis, fideliter scribat. Amicorum quoquo

ducenda ratio est, multo vero magis filiorum, interdum etiam nepotum; ut numquam fere simplex ac nuda veritas, nisi tardissime essiorescat.

Multa profecto in hane rem dici possent, nobis ipsis non audita modo, sed visa, nisi esset hoc ipsum periculosum; ut jam conjicere possitis, quam vera de aliis historici dicant, eum de historicis ipsis vera dioere intutum sit. Quapropter

ad illos redeamus, quorum Flaminia ressur cinis, atque Latina. Numquam enim ego eorum opinionem probavi, qui nova εc inusitata vitia s ulci affingunt. Veteribus morbis laboramus, repente in singulos homines teterrima lue, qua se primus ille parensque ceterorum ad totius generis humani exitium contaminavit. Non est, opinor, Tacitus inter recentes adnumerandus ; nec sane inter illos, qui minus aeute aliorum pectata vident. Is tamen tanti ingenii, tantaeque cal liditatis vir nihil valentius invenit, quo sitam in narrando fidem commendaret, aliorum infringeret, quam si ostenderet, ceteros ante se Scriptores eorum facta retulisse, quibuscum vivebant. itas, inquit, pluribus modis inpacta: primum Hst.l. aissicitia resp. ut aliena, mox libidine assentandi, aut C. I.

russus odio adversus dominantes. Da neutris cura

SEARCH

MENU NAVIGATION