Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

isa ORATIO VIII.

- pronis auribus accipiuntur: quippe adulationi

foedum crimen strvitutis , malignitati falsa species libertatis hie'. Mihi Galba, Otho, Vitellius nec beneficio, nec injuria cogniti. Videte igitur, quanti sit ad veritatem eanon iste , quem nobis Critiei primo loco constituunt, nisi summa sapientia, quae paucorum est, adhibeatur. At quo canone, quove duce per ea tempora ibis, quae omni litterarum luce carente .is te, nisi sit multarum rerum cognitione firmata mens, quis te, inquam, in iis tenebris reget, in quibus Pontifices Pontificibus oppositi, iacerdotia pecuniis emta, magna rerum divinarum ignoratio, & ex ignoratione error, scelerum S armorum impunitas, exiguum

saeti & profani discrimen, quaedam veluti nox Ecclesiae offusa, in qua vix oeulatissimi sine perieulo versari possunt ξ usitatis aestus, & levitas,& humani ingenii eurae in pejora vergentes, transiversum agent: nihil jam sanum tibi videbitur. nihil certum; quodque ipse percipere non poteris, neminem probe percepisse judicabis. Aecedeeilla etiam, quae multis exitio fuit, antiquarum rerum satietas, & mutandi libido, qua fieri so- Iet, non ut vera, sed nova delectent; vinnino ut in cibis aliquando usu venit, quorum exquisitissimi eonsuetudine vulgati fastidium asserunt,deisteriores novitate probantur. Quod siquis primos

verecundiae fines transierit, & antiquitatem eontemnere coeperit, ubique Annios, ubique Inghi- ramos, ubique Cec rellos, ubique Ligorios inveniet; modo hunc, modo illum auctorem eriminabitur; nunc de stili varietate dolebit, quae tamen potest: esse quasita; nunc de temporis fati laeta

182쪽

AD HISTOR. I sy

lacia queretur, quae tamen ad librarium referri potest; nunc illum Scriptoris nomen, aut libri titulus commovebit, quae multis tamen easibus' fere variantur. Quid multat Vel in scirpo nodos quaeret; neque putabit ex critiea dignitate esse. si quippiam apud se valeat, quod vulgatum sit, multisque commune: ex quo etiam salia eo fulto defendet, ubi vera ab aliis occupata vide-huntur. Siquidem hoc ipsius artis proprium ac Praecipuum est, ut homines faciat praestandi cupis

dos, aliorum eontemtores, rerum mirabilium nimis studiosos; quae vitia tanto magis tantoque . facilius penetrant, quanto molliori accedunt aet

ti. Ac nimis undique magna, & fortasse etiam aliquibus molesta dicendi seges mihi sueerescit: temperandum orationi est, temporique servie dum. Quod reliquum est, ingenuam hanc studiosamque iuventutem, quae se nobis in disciplinam tradidit, oro atque obsecro, ut in suscepto printeriti temporis studio pergat. Neque enim est,

cur antiquas statuas, arcus, thermas, theatra,

sepulchra tam curiose inspiciamus; eorum vero animos immortales ac splendidos, qui haec posuerunt, quibusque posita sunt, in historiis deseriptos cognoscere nolimus. Egregium quiddam estae dignitatis plenum majorum nostrorum memoriam revocare; religionis initia, incrementa, propagationem intueri; gentium ac populorum migrationes, bella, foedera, regimina, fata ad prudentiae usum perlustrare, Horum notitiam qui nullam habent, censentur inter pueros 3 qui ne i habere quidem Volunt, inter amentes. At simul

illud ex animi sententia moneo, ne plus capere L a Ve-

183쪽

vesit, quam possit; hoc est ne nimis sapere, ne

' ve maturius, quam oporteat. Nemini umquam

crimini datum est, quod tardius se ad reprehendendum contulisset; multis quod citiust & nimirum gravius est judicandi opus, quam ut prope rari debeat. Ad hoc, qui narrat, aut laudat, impune alleubi peeeare potest' qui censorem

agit, ne in minimis quidem rebus sine summo deis decore delinquit. Neque vero criticorum inopia laboramus, ut undique omnes assumendi sint: quin etiam amrmare lieet, ut suum euique saeculo ingenium est, quasique sidus, ita nostrum hoe ubertate atquς indole quadam sita criticos ferre. Verumtamen deeus hoc tam pulchrum S exqui situm in quodam veluti praestantiae acumine consistit, unde minima quavis inclinatione in vitium& noxam detorquetur; ex quo fit, ut tamquam e longinquo adolescentibus aspiciendum putem,

nec ante attingendum, quam diuturna mentis exercitatione vires confirmaverint. Hane mihi

eogitationem Critieae arti honorificentissimam tum illa injecerunt, quae hactenus dixi; tum etiam nostrum hoe vivendi institutum non nimiae eontentionis capax; tum denique tua, Princeps Emi nentissime, toties testata voluntas prudensque iudieium, nequid nobis in rerum memoriam, praesertim sacrarum, eam eito licere existimemus.

184쪽

EPISTOLA. ur EPISTOLA

Praeposita editioni primae hujus Orationis. REcte judicandi studium, quod mutuato a Gracis nomine, Criticum dicitur, eis per omnis biterarum ac distiplinarum genera late fusium, ubique locum habet, attamen Historicam provinciam jure quodam praecipuo tenet, eamque in primis moderatur. Nam praeterquam quod ipsa per se narrandi ratio, quρ ex multorum fide pendeat, rubrica est, magisique periculosa, qgam cogitandi; accedit inseper Historico volaculatissimo admirationis cura nimia, qua sit, ut sipor te aliquando aberret, nec tam sollicite vera persequatur, quam mirabilia. Et ipsa igitur refloriae natura, o Hyaricorum indoles artis Criticae auxilium flagitat. eoque. nititur uno, ut nobilissima facultas ad otiosos da trusa, in scholarum lucem interdum exeat, ct cum csteris consistere prist. Id maris certum est atque exploratum, quam facile, praesertim vero illis, qui ob aetasis infirmitatem fidei nostra ac tutela conmissi sunm. Itaque his publica oratione commendaturus Historiam,

o quod Historiam siquitur, criticum studium, non

stimulos tantym, sed frenos quoque ad bendos pata vi, ob em caussas, quae, ut alibi minus valeant, in hoc certe loco magnum momentum ac pondus habere δε- . bent. Siquis haec aut sibi. aut suis non satis existimat opportuna, ne me tamen iccirco ita fatuum credat, 'ut idem omnibus propinare Velim . . -

185쪽

AD ET HIC A.

instituito magis a poetis. quam a Pisos pris petenda est. Non deerunt, qui mirentur, eur ego me

quodam eonsilio, fortasse non malo, sed certe inusitato, ex aliis in alia quotannis aber- .rans, nova dicendi argumenta quaeram, singulinque facultatibus in hane lucem adductis , peri de disputem, quasi universum scientiae orbem tamitulo ingenio complecti velim, meque, ut vani Sophistae solent, eonflato ad invidiam nomine multiscium venditare . Attam en qui me, mores que meos parumper attendet, facile intelliget, neminem esse, qui istiusmodi ἐγκυκλοπαδεέαν aut minus sibi tribuat, aut aliis aegrius concedat, veluti quamdam mortalis ingenii intemperantiam ultra vires nitentis, S siquidem se posse, quod nititur, putat, etiam insani. Neque tamen insi-eior, id mihi a prima adolestentia fuisse propo situm, ut studiorum decursu quam plurimas litterariae provinciae partes obirem; non ut aliquando immensum aliquid profiterer, sed nequid eorum omitterem, quae ad oratorium & Poetieum artificium aliquo modo conferre possent; tantumisque doctrinae N eruditionis haurirem, quantum de re omni probabilia dicturo in tempore satis esset. Nulla eli enim ars, aut facultas ita eum alia

186쪽

alia conjuncta, ut omnes simul eum Poetica &Oratoria: quod cuiusque artificis sit propria materia suique fines; Poeta vero & Orator nullam certam ae definitam regionem habeant , sed late vagentur, omnemque dicendi & scribendi copiam. cujuscumque sit ordinis, jure suo sibi arrogent.

Comprehendant, moderentur. Ac de Oratoribus quidem video inter omnes convenire: de Poetis autem, ne rem infinitam aggrediar, quo tempore aliud quiddam instituo, alii viderint. Hoe ego dumtaxat in praesentia dicam, sive in omni sermonis & humanitatis genere recte versentur, ut multis visum est sapientissimis viris, S in his etiam Ciceroni; sive aliqua tantum rerum capita complectantur, ut morosi quidam tristesqueGrammatici ab hac laude repulsi scriptitarunt; unum tamen esse, quod illis negari sine injuria nequit, in quo praesertim tamquam in regno suo ab ipsa Iitterarum origine consederunt, quodque uni cum maxima dignitate & utilitate generis humani diutissime tenuerunt. Haec Moralis institutio est, quam eum olim Philosophi, sive Pythagora, sive Soerate duce, ad certa officiorum capita redegissent, quidque sit in unoquoque primum, quid

prorsimum, quid postremum, ratione atque ordine explicassent, in ea repente tamquam in fundo occupato pedem posuerunt, non admodum reclamantibus Poetis, genere hominum minime frugi, litium incurioso. S in diem vivente. Uerum si tandem aliquando expergenta jus suum persequi velint, eoque restitui, unde sine caussa deiecti sunt, ego illis hodie tamquam in judicio Centumvirali fidem meam operamque praestabo;

. I. c. 16.

187쪽

vobisque eognoscentibus, sponsionem faeiam, ni pareat, ossicii praescribendi rationem, quam Latini Moralem dicunt, Ethicen Graeci, non tam ad Philosophos, quam ad Poetas pertinere. Quod ut perspicue faciam, omnemque dubitationem tot iam, altius mihi repetenda sunt Poeseos initia: ex quo cognoscetis . cui potissimum litterarum parti, velut ab ipsa natura naturaeque auctore. morum disciplina eommissa sit; tametsi postea Philosophi jura turbarim, & in rem alienam quam si vacuam & eadueam dolo malo irrepserint. Quod singuli homines iacere selent, ut a pri ma pueritia fabulas sequantur, nullumque studii genus ad multam aetatem libentius tractent, quam Poeticum, id ipsum universe ab humano genere factum est, cujus prima cura Poetice fuit, eaque una divinae humanaeque litterae diutissimo com prehensae sunt. Quicumque aliquo doctrinae genere excellunt. suoque ordine eensentur, Theologi, Philosophi, Iurisperiti, olim a Poeticis

scholis exierunt, in quibus scientia omnis parta est, atque unice culta, ut Strabo, ut plutarchus, ut Max. Tyrius, ut ille, qui unus nominari poterat, M. Tullius, nullo ferme repugnante, tra

diderint. Quod quidem non ad ipsa Mundi ineunabula referendum est, nec divinando conjieien- , dum eum ex hoe numero fuerint Musaeus, Homerus, Hesiodus, Parmenides, Epimenides, Solon, Empedocles, aliique notissimae memoriae Graeci, qui divisionem, ut nunc est , disciplina-rum S artium eum praecessissient, variam multiplicemque eruditionem earminibus comprehende.

runt, di modo Poetae habiti sunt, modo generali

188쪽

AD ETHICA

nodillae sapientes dicti. Crevere ab eonam aeta te mirandum in modum litterarum studia, exis .i orientibus undique nescio quo sidere magnis in ' geniis ; laticesque ex uno fonte manantes in vaωrios subinde rivulos deducti stini, qui magis ma- , gisque una eum Graeciae opibus adaucti, ingentia doctrinarum flumina eertis finibus distincta celeriter constituerunt. Hinc enim Iuris & sequi

scientia propagata est; hinc illa, quae de Deo rebusque divinis dissereret, Theologia; hinc Phoseae & Mathematicae disciplinae, quae naturam latentesque naturae caussas subtiliter investigando patefacerent. In quo sane Poetarum sapientiam S aequitatem recognoscimus, sed adversae fortunae conjunctam. Cum enim ultro rerum naturalium scholas abdieassent, quod viderent, in stingulis partibus jam praeter modum amplificatis totam hominis industriam desiderari; novaeque litteratorum classi, qui se vel Sophos, vel Philosophos dicerent, provinciam hanc tam amplam ac nobis lem liberaliter concessissent; homines isti a Poetis ut ita dicam geniti, in parentes arma Uert runt ; quamque illi sibi reservaverant ossieii ex. plicandi potestatem, eam ipsam compilare conati sunt. Sed quo Reeesse jam habete. Prodierunt novi isti morum magistri, ut eorum est in- stitutum, obsoleto nigroque pallio, obstipo capii te, ore inculto atque horrido, barbati, capillati, superciliosi, hominum potius terriculamenta, quam homines: cum autem se tamquam coelo demissos ad hominum lieentiam coercendam magni fice jactassent, tum dogmata fundere coeperunt, quae cum illo vultu atque habitu convenirent;

189쪽

peecata omnia esse aequalia; de re nulla dolendum, de nulla laetandum ; voluptatem omnem turpem esse; paupertatem, morbos, captivitatem non recte haberi inter mala; jus omne, nisi sit summum, iniquum esse; nullum amicitiae loeum, nullum grariae, nullum misericordiae tribui debere; & id genus multa, quae si communiter per suadere potuissent, iam nullas haberemus civitates, hominesque cum hominibus vivere nequirent . Porro autem quia prava infinita sunt, sibique minime cohaerent, vulgato arcano, bonorum

S malorum fines pro libidine philosophantium

variari posse, multi se repente familiarum duces nitituerunt; in eo sibi uno convenientes, quasique coniurati, ut per pudenda & ridicula om-cium omne perverterent. Vix equidem mihi persuadere possum tantam aliquando fuisse hominum patientiam, ne dicam stuporem, ut cum viderent Diogenem cum suis Cynieis nudum ac sordidum ex professo maledicta jacere, Aristippum

cum Cyrenaieis mollem & unguentis delibutum voluptatibus operam dare, Zenonem Stoicosque ceteros veluti lapides nullo rerum humanarum sensu tangi, Democritum in ridendo occupatissimum, Heraclitum in lacrimando; hos tamen non

solum ferrent, sed & sapientes, & morum quasi ea- nonas iudicarent. Qui si aliquid probabile in tam

ridiculo vitae genere attulerunt, non tamen Pomeas de antiqua possessione detrudere debuerunt. elegantes homines ae politos, qui sua praecepta ad naturam & eommunem sensum conformare solent, more hominum vivere, di id quod est in unaquaque re bonum, quamvis non sit admirabiles

190쪽

bile, ad imitandum proponere. Et haee quidem magnae hujus disciplinae principia fuerunt. quae

morum censuram tam prospere suscepit, quam videtis; donec ad Academieos, & Peripateticos ventum est, qui magis aliquanto ad huinanitatem accederenti sed tamen Philosophi essent. Nomen hoe tam serium S grave jam apud omnes fide laborat, quod tota Phitasophia litibus &controversiis implicita, cultores suos fastionibus addicat, pugnaces faciat, acerbos, acres, redarguendi cupidos, per abstrusa & dissieilia admirationem sectantes. Ae si ossieta disputandi caussa discerentur, isque optime moratus esset, qui subtilissime de moribus dieeret, non esset ab his discedendum, qui in omnes humanas affectiones acutissime penetrant,multiplicique divisione rerumae distributione minimas quasque differentias persequuntur: sed cum omnis hujusmodi disputatio

ad actionem referri debeat, non video, tam minuta subtilitas quid valeat ad hominum animos permovendos; aut quomodo tandem plus valeat, quam poetica oratio, rebus confecta cla medio sumtis, lucida, suavis, ornata, per numeros, per imagines, per figuras, non in aures solum, sed in omnes paene sensus contorta dc vibrata. Nisi quis forte putet monogrammos. qui rem nudis lineis repraesentant, magis movere oculos, atque allicere, quam picturas perfecte coloratas, um brisque ae luminibus distinctas. Equidem non dissiteor, ut in monogrammis partium varietatem, numerum, ae positionem, ita in philoso- .phi eis libris omnes ossicii partes, S patris cujus que membra clare distincteque apparere; at in. ' hae

SEARCH

MENU NAVIGATION