Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

hae tanta luee rerum etiam minimarum friget ani- mus, & in sermone tam b.o vir bonus desi-- deratur. Neque vero magna doctrina opus est, ut virtutem, ejusque pulchritudinem cognoscamus; quod cum secundum naturam sit, suo se lamine prodit, di in cuiusque oculia incurrit: itaque in eo potius praeeipientis industria versari debet, ut per omnia artinciosae dictionis instrumenta naturam revocet ad prava conversam; Sin suae dignitatis eogitationem addueat. Quod eum AE pus, Philosophus non indiligens, animadvertisset, abjectis disputationibus, ad apologos animum eonvertit, initoque cum Poetis finis dere. spem omnem formandae vitae in rerum commmunium imaginibus collocavit . Genus hoc fabu- . larum mirae urbanitatis ae virtutis ad persuaden,

dum . non in familiari solum sermone, aut ineantiunculis locum habet, sed etiam in gravissimis deliberationibus; quod multitudinem valde assi-eiat. trahat, deliniat, pertentet, callidoque ari, sieto dueat ad earum rerum assensum, quae cer. tis ac notis similes sunt. Cedo mihi Philosophum aliquem, cujus scripta simul omnia tantum potuerint , quantum una illa fabella, qua Menenius Agrippa Romanam plebem eum Patribus conci. liavit, di in urbem reduxit. Nimia sunt haec. Cedo qui non gratis elamet, quem populus libenter ferat; cuius praecella, quamvis egregia. si eum alopeis hisce nost is conferantur, non frigida sint, & audientibus molesta. Agedum

enim, siquis a Zenone contendat, aurum habenti lib. 2. nocere, quis patienter audit, quis non Stoicam

192쪽

pologunt tituli a lationibus spoliati eleganter te cteque ingerat, accipitur. probatur. Fac, nimium vindictae studium Philosophus damnet: ereditur stilicet umbraticus homo eonsulere timori suo. At Id. l. siquid huiusmodi Poeta velit, equo illo deseri lab. 4,pto, qui hominem armavit adversus aprum, pia cet narratiuncula, penditur, imbibitur. Non est, cur singula commemorem. Quaecumque ii teris consignata sunt de mendacio, de furtis, defraudibus, de malefietis, si ex seliola Philosephlea Veniant, aures fatigant; si blanda & eleganti comprehensione vetborum per fabulas efferantur, 'faeile subeunt animos, S ubi insederunt, conscien tiae stimulos exeitant. Si igitur res, non ex spe ete & magnitudine, sed ex usu judieandae sunt, pluris mehercule Phaedri opustulum, quam decem ipsi ad Nicomachum libri, & sexcenta volumina ad eorum interpretationem scripta, non meo quisdem, quod video quam leve sit, sed multorum sapientum judicio aestimari debet. Atqui adhue in limine sumus , nec nisi minimam fabularis industriae partem nutrieulis ipsis familiarem adversariorum eontentionibus opposuimus. Quid si ad graviores fabulas, quas proprie μύθους appellant, orationem dueamus t Quid si Comieas fictiones, si Tragicas, si Epieas in partes vocemus 3 Τamen ne impetum morales Philosophi sustinebunt ξ Uerum ego neminem vestrum tam expertem litterarum existimo, ut harum fabularum commoda Sutilitates ad civilis prudentiae usum, & eommunis vitae institutionem non saepe audierit; mihique potius verendum est, ne inopia dicendi latissimum

campum quaelisse videar, in quim ipsi,

193쪽

Poetarum explanatores, Critici, S Grammatici, omnes infinitam prope segetem congesserunt. Itaque non docebo, vivendi praecepta figmentis istis involuta latere; sed potius caussas exequar, cur ira Poetae latere voluerint, cum simplex rectusque sermo, a Philosophis tanto post occupatus, ne ipsis quidem deesse posset. Omitto quod ante di. xi, non admodum egere homines schola & magistro, ut in quo sit virtus intelligant, ejusque contrarium; sed figuris potius & imaginibus, per quas moniti, de se ipsi cogitare cogantur, S digna suscipere natura sua. At si docendi tamen Himus, ut aliquo certe modo sumus, nonne quidoeet, rationem inire debet, quae cum maxime impellat, tum vero etiam molestia careat & Ω-tietate 3 Poterat enimvero, poterat Poeta quoque de laboribus ac periculis fortiter adeundis, quemadmodum Philosophus, multa verba facere; at quanto magis mulcet ac movet, eum Herculem nobis monura superantem ob oculos ponit. dc per haee divinos sibi honores promerentem Z Poterat de calamitatibus aequo animo tolerandis illa omnia proferre, quae Philosophis tam pulchra videntur; at cum Ulyssem S AEneam per magnas aerumnas ad immortalitatem perdueit, nonne & eadem canit, & canendo ad aemulationemineendit Z Poterat denique de virtutibus omnibus, de amore patriae, de fide, de justitia, de religione praeelaros istos libellos ipse quoque eonficere. nisi vidisset, quanto magis per exempla proficeretur. Unum vero neque ille consequi verbis poterat, neque Philosophi, quantumvis se ament, consequentur umquam, ut heroicam virtutem, quae

194쪽

quae in summo praestantiae fastigio, ac paene supra

hominem posita est, suis coloribus ornent, & recte subiiciant imitaturis. Eximiam hanc & inuis fitatam excellentiam, quae ad Superos proxime accedit, ut expi'imeret Aristoteles, ipse quoque ad poetica simulacra confugit, & Homerico He- c. i. ctore producto, fidem quaesivit ex fabula. Et vero unum hominem exercitibus resistere, maria de navigationes aperire, populis salutem reddere ac libertatem, condere urbes ac gentes, Orbem te

rarum a tyrannis liberare, cujus putatis esse facultatis, quam divinae . quam incredibilist Quis talia, aut eui disserendo persuadeat, quamvis disrumpatur Z Aut omnis profecto inanis conatus est, aut unus historiae fabularis heros ab egregio Poeta descriptus in tam difficili negotio plus valet, quam omnes omnium Philosophorum dispu- tationes de hoc toto virtutis genere, de natura, de partibus, de fine, de sede, de nomine, de adjunctis, de contrariis; quae ipsa dum nomino tam maera di spinosa, jam in ore vestro molestiae signa conspicio. Malebam equidem scholarum taedia praeterire, quae nimis jam multos inimicos habent: sed haec potissima ratio est, quae fabulas peperit, veluti quaedam blandimenta ianitatis, per quae salutaria pocula promte dcal eriter sumerentur. Quam porro suave, in theatro sedentem sine ulla animi eorporisque eontentione, non audire modo, quid sit honestum Sinhonestum, quid utile & inutile, sed haee ipsa in illustribus personis varia fortuna jactatis alpicere, eo rerum apparatu, ac verborum genere

proposita, quod cum ad monendum plurimum

195쪽

. valet, tum etiam ad movendum Z Uidellet. ut adhaee omnes ordines libentissime conVeniant, ut attente audiant, ut numquam fatigentur, ut vel in Iacrimas iucunde soluti Tragicos eventus excipiant 3 conferte nune frequentiam istam cum solitudine, quae cirea Philosophos est; dc plane i

telligetis, utrum praestet per nostras hasce Poeti, eas blanditias, an per acumina Philosophi ea mores eivitatis castigare. AEgre homines apertum monitorem audiunt; gravia sunt verba illa, ne dicas ne facias ue debet , non debet , licet , non licet ιεc eum vitia aliqua , nullo compellato nomine, reprehenduntur, ille sibi exprobrari putat, cui eonveniunt. In scena neque histrioni, neque a. tyro itaseimui. Irascimur autem Tanto magis favemus, quanto acrius aspergunt I modo amicos, modo sodales, modo nos ipsos in iis moribus re . eognoscimus, & abditum ulcus ridendo tractari patimur. Ergo tota illa juvenum turba, quam Eth. i. i. aperto Motali ludo, Aristoteles exclusit, habet ex hae ossicina unde sanetur; hinc nemo repelli tui; nulla aetas, nullus ordo, nulla conditio Ρo

tae gravis est; omnibus animi perturbationibus, irae, libidini, invidiae, eupiditati medicamenta haec adhiberi possunt. Hue etiam viri Principes invitandi sunt, quibus nullum monitum nili eallido artifieio, & per ambages ingeri poteste quod ta ,

men non ad reprehensionem referri velim, sed ad ipsam principatus naturam, quae tueri maj statem quacumque ratione, modo honesta, debet; & privatorum in se arbitria cavere. Ad hos

stilicet Philosophus accedat de jure dc injuria di iaputaturust bis,.siquis animus, edicat, ne tantum

196쪽

AD ETHICA. t 7

sibi lieere putent. quantum possint; hos doceat aliud regem esse, aliud dominum; illum in priumis parere legibus debere, cui legum cura comί missa est; neminem peccare gravius, quam cujua exemplum transit ad alios. Amentem esse oportet, qui tantum audeat, praesertim proposito ante oculos Seneca, qui si tantum sapuisset, quan rum profitebatur, non dicam tantas opes non collegi et, in quo a multis est accusatus, sed &opes quascumque habuisset, & quaesitam in habendo palmertatis laudem, di totam illam, qualiscum. que esset, Philosophiam procul a Nerone ven ditasset. Id tamen . quod Philosophus sine invia dia atque adeo sine vitae discrimine facere nequit. per suas fabulas Poeta facit, ita Prineipibus fere omnibus gratus, ita acceptus, ita alis quando etiam necellarius, ut jam inter aulae instrumenta censeatur. Hic unus monere potestim. perantem sibi, ancipitem fortunam, foedosque tyrannorum exitus adumbrando; haec una reliqua

est virtuti via, qua se per poetica involucra non quaerentibus insinuet, & in illo etiam fastigio aliquando consistat. Quo in loco id velim tantis per cogitetis, quam angustis regionibus Philosophorum diligentia contineatur, quae primum ultra privatos non progreditur; deinde hos ipsos, si adolescentiae cupiditatibus irretiri curatione indigeant, tamquam sibi minus idoneos alios dimi tit. Ergo nihil restat aliud, nisi ut tota haee gravissima disciplina, quae ad mores formandos .ectare deberet, ingenio & disputationibus serviat, consuetudinem sequuta reliquae Philosophiae, quae mentes contemplando conterit, & in se ipsa

197쪽

sen p.

Hor. I.

p. a.

ep. 88. De Rep.

quodammodo vertitur. Quare nihil mirum si tota est in argutiis . nec jam laborat, ut optima edat, sed ut παραδοξοι, & quae minime probentur in vulgus, Sapientiam bonum esse, sapere bonum non esse; inter magistratum o repulsam interes niihil bona esse paria ; mortem a vita non disserae ; vim tutes esse animalia; & multa similia istis. Τii ne igitur, bone Seneca, haec scriberes, si vitiis s nandis non ex Stoica superbia, sed ex animi sententia operam navares Z Tu hisee lusionibus felicitatem inesse putas, summum illud humani generis negotium; nostroque Homero tamquam nugatori dicam impingis At is per suas fabulas, , si recte intelligeres, aut quod intelligis, sine invidia fateri velles, ... quid sit pulchrum, quid rurpe, quid utile, quid non, Plenius ac melius Chusippo, ct Crantore ricis . Nolite, quaeso, mihi succensiere. Auditores, quod de summo viro, di ut illa tempora ferebant, etiam probo libere dieam. Concoquere enim nullo modo possum, quae ille in Homerum sive Postam, sive Philosophum, certe sapientissimum, atque adeo sapientiae parentem, audacter scribit, ubi ad ludifieandum aggressus more suo, cuncta liberalia studia eontemnit, & numerat in supervacuis. Haec si in illa Metronactis schola iactabantur, injuria profecto populum Romanum accusat epistola septuagesima sexta, quod adpithaulem dc tibieinem licentius iret. Quamquam ut

nihil dissimulem ex veritate & fidei loci hujus, ipse quoque Plato ab ea republica, quam sibi animo ad perfectissimam formam effinxerat, H

198쪽

merum, Poetasque ceteros, qui omnia promiscue imitarentur, abesse jussit: quod nobis adversarii tamquam ex judicato objicere selent. Grave est hoc, Auditores, non tam ipsum per se, quippe

a Pbilosepho, quam fama S auctoritate Plat

nis , cujus judicio vel in sua caussa multum d ferre pro nostra aequitate volumus. Alios igitur sibi Heraclides Pontieus subscriptores adjungat, eum divinum hune Philosophum, tamquam σμη συκοφάν' ν, calumniae postulat. Nos quandoquidem reputamus, Platonem Homeri studiosissimum fuisse, imo poetas omnes tanto studio, seu potius veneratione coluisse, ut Deorum filios apis . pellaret,& ipsi quoque Antimacho clario, inepto ac verboso versificatori, unus ex omni Atheniensi populo aures praeberet; quandoquidem, inquam. hoc reputamus, aliud quiddam illum spellasse eredimus, quam quod vulgo existimatur, cum has delicias suas ab ea civitate removit, quae nulla esset; aut si esse posset, heroum magis, quam hominum congregatio diei deberet. Pisiores etiam minereule & cupediarios exclusisset, si cives suos, quemadmodum sine vitiis S multarum voluptatum usu, ita sine eibis vivere posse existimasset. At enim ne Epicurus quidem Poetas probavit. videlicet intemperantiae patronus. Parcat vitiis necesse est, qui istius hominis benevolentiam , Captat. Ego vero non miror, poetica studia alicui Philolopho displieere, sed ob eam displicere

caussam, quae solet afferri, quod obscena multa . a Poetis scripta sint; quasi vero quod multa herbarum ae frugurii genera valetudinem laedant. herbas frugesque omnes odisse oporteat. Aepria

199쪽

mum si negem, qui ita scribunt, esse Poetas, non injuria facere videar, sed ex ipso antiquit tis judicio , quae cum Musas huic studio praefecerit, satis superque ostendit, quam esset hoc nomine indignus, qui puellas laonestissimas turpi

lenocinio contaminaret e deinde si dicam, artibus omnibus ad salutem inventis commune infortunium esse, ut improborum scelere ad perniciem convertantur, dicam id, quod & notissimum est, : & vel in summa Ρoetarum nequitia poesim ta- men ab omni reprehensione liberare debeat. inod . lsi quidquam eorum querelae valerent, qui tam male animati in poetica sunt, quodnam de D. Basilio judicium ferendum esset, qui Graecorum

Poetarum lectionem adolescentibus commendat, multasque ad virtutem opportunitates apud H

merum, apud Theognidam, apud Hesiodum, apud Prodicum chium eloquentissima oratione, demonstrat i quodnam de ipso D. Paulo, qui eum προς τὸ ς . Maenandro, ex Epimenide aliqua referat, perspicue significat, in hoc litterarum g lnus quo animo fuerit. Esto, jure queruntur: Poetas ablegemus, totamque arenam Philosophi teneant, si ita demum salva res est. Rid t Utrum nos ignorare putant, quid doceat Epicurus, totusque ille voluptarius grex t an ita bonos ese se, ut calliphoni, & Dinomacho eredamus, qui

Epicuream voluptatem cum honestate copularunt, etc. ramquam cum homine pecudem, ut Tullianis ver-Oας- 33- bis utar. Hi nempe nobis Poetarum nomina re- citant, qui a modestia desciverunt. At ego illis non unum aut alterum Philosophum, sed sectas

objiciam, Hegesiacos, Theodorios, Annicerios,

200쪽

ct quos modo dixi, Epicureos, qui facto agmiane virtutem oppugnant; nec ut Poetae in conviviis di ludis genio indulgentes licentius canunt, sed in locia ad docendum gravissimis serio & ex instituto turpitudinis illecebras, ct indignas homine voluptates commendant, inculcant, ratas

faciunt. Adde his & qui contra vereeundiam dis- Apud putant, qui fraudes tuentur, di qui utile ab honesto sejungunt, & qui privata commo da anteponunt publicis, & qui Deorum timore sublato , cetera concedunt sine discrimine. Quae ego vitia hominum non commemoro, quod in facultatem innocentissimam redundare putem .sed ut hac in parte sit vincere non possumus, ex aequo pugnemus ἱ nec magis Postarum licentia Poesi noceat, quam Philosophorum imprudentia Philosophiae . Est utrobique, si verum quaerimus, quod eaveri debeat: neque Philosophorum amatores Philosophica omnia sine delectu probent; dc nos Poetis nostris Lepe illud eommemoremus, quod est apud Aristophanem in Ranis a. q. sic. a.

γε ποιητου.

quae mata sunt, absiondere poeta debet, Non producere neque docere. Nam puerorum quidem ' Magister est dicendi peritus.adulterum autem Poeta. Sed jam amotis criminationibus, in viam redeamus, ut pauca quaedam extremo loco de poeticis

SEARCH

MENU NAVIGATION