Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ricus advers. Mathe.

humeris habeatis, quandoquidem in fabulae eomis modis satis, ut opinor, versati sumus . Altera igitur pars, di nescio etiam an prima, quae po sim i constituit . earmen est, a quo res subjectae tantum virium S virtutis aeeipiunt, ut se ire animos faelle insinuent, firmiter adhaereant, m tusque illos vehementi me excitent, quorum

gratia sunt eomparatae . totum quan

tum est, explieari non pcit, majus etiam aliquid ae mirabilius, quam veritas patiatur, huic iarti tribui soIet, ut S seras mitigare dicitur. l& morari flumina. & silvas lapidesque commois ivere. Quare ut Poeta nihilo plus rerum . quam Philosophus, ad vitae praecepta conferat, quantum ltamen in eo putatis esse momenti, quod alter

soluta ae simplici, alter ligata & numerosa ora tione utitur 3 Huc illud pertinet, ut opinor, quod lPythagoras seripsit, plus pose tibicines ad mores torrigendos, quam Philosophos. Certe nisi quid excellens ae divinum ad mentes impellendas in poetico sono numeroque esset, neque Archilochus Lyeambem ad suspendium adigere per iam- hos potuisset; neque Tyrtaei versibus suisset inaeie loeus ; neque Solon, aut Terpander suas leges carminibus conclusissent. Nune si quis officia

1 vitae communis rationem numeris adstringere possit, morbisque animi tam valida remedia ad- .

hibere, hune tamen philosophus extrudet, seisi lque eommentationibus, ad disserendum seu potius ad rixandum comparatis, subsellia franget ρ :Sed urget indictus mihi orationis modus. Iam ex 'veteri Quiritium more, unde initio constituendae

saussae formulas duximus, ite in consilium, Viri

202쪽

sapientissimi, di quod bonum, faustum, Mix.

fortunatumque sit, suam legitimis dominis possessionem fraude interceptam restitui iubere. Tu vero, Corneli Eminentissime, huic judieio moderando praepositus,eum plurimum legibus,quemadmodum semper soles, tum aliquid etiam benivolentiae tribuet siquidem & Romani Cornelii, suae gentis principes, Ennio, Lucilio, Terentio , familiarissime usi, hae se Poetarum amicitia vel in primis nobilitarunt. Nihil tibi a Philosophia polliceri potes , in suas eontemplationes abditis,

nullique viventibus; Poetae cum singulorum ossicia juvant, tum publicam gloriam. & magnoin rum virorum gesta ad immortalitatem propagant. Quamquam nihil te magis in praesenti movere potest, aut debet, quam si tibi persuadeas, vera esse, quae dixi; tuamque istam Juventutem, de cujus institutione majorem in modum sollicitus es, ad virtutem & optimos mores per Foetica studia fingi posset qua de re si testimonium quo- η'e flagitas, Horatianum producam. eoque vel

apud Pnilosophos longe gravissimo finem dieendi

faciam. Os tenerum pueri balbumque Poeta figurat. Torquet at obscenis jam nunc sermonarus anu , Mox etiam pectus praeceptis forniat amicis, in eritviis, ct invidiae corrector, o irae. Horat. l. t. epist. a.

203쪽

Praeposita editioni primae hujus orationis. QVO He orationem hanc habere debebam, φῶ-isique nostris ex more atque in tuto praelia re, accidit ut abesset huius Seminarii A pex Emia .entissimus gravoma illa de caussa, qua totius christiam Orbis Cardinales Romam concivit. Itaque supersedi, maluique carere voluptate illa. quae mi hi quidem mo=talium Omnium maxi a s, publice ducendi, quam dicere inauspicato. Ne tamen videar ignota potius, quam ratione fecisse , ut publico i dicio abstinerem, hoc quidquid est , in lucem edeo; in quo etiam superiorum annorum censuetudinem se quor, sed mehercule parum Menter. Nam antea

cum vulgarem, quα recitaveram, Uuebar quodammoda mihi tenere judicia hominum , eosique sponseres habere, qui mihi. aures non gravate praebuissent. Nunc me totum fortunae committo, plane' incertus quo casiura res fit. Neque enim, ut audientium, ita legentium ora vultu que notare licet, ubi caput avertant, ubi oscitent, ubi lacunar spectem, ubi proximam de hora interrogent ; ne quid postea . fibrario tradatur , quod fatigarit, aut offenderis. Hoc anno jacta est alea et ferendum, quiquid e - neris. Quamquam ego, ut Uerum fatear, ex recitatione magis siperavi fructum aliquem, quam perceperim ; quod fere nugarum redia brevitate compensiem, habeamque auditores vel ad ea, quae ramus probant, attentos. Quod igitur dictioni audientiam iacere confluevit, idem, utvero, benevolentiam scri-

204쪽

ptioni conelliabit; brevitas videlicet, in qua elomibi maxime placeo, qua me in primis, me quo Iucubrationes ornare solet, quam ego unus si desero , jam quomodo coη at in hujustmodi exercitationibus, omnino non habet. Nam plerique omnes, quos identidem audio, disertissimi cum sint, temperare sibi . nequeunt; ego vel f velim multa dicere, tamen inopia ingenii intra euriculum cohibear. Sed abera jam pagella processit, ac pane in epistola modum praeterii, quem tibi in Orasione polliceor. Hactenus satis. Hale.

205쪽

AD MATHEMATICAM.

Adversus eos, qui nisis paucis Mathematea udis

concedant f tum adversius eos, quimmis multis.

od opus decem abhine annis iussu & auspicio tuo P. E. ex hoe illustri atque

edito loco solemnibus verbis institui. tandem aliquando exaedifieo; Diisque immortalibus grates ago, quod mihi homini valetudinis parum firmae, ingenii vero infirmissimi, tantum virium vitaeque tribuerint, ut cursum hunc, quem ne ipse quidem, eum auspicarer, totumque prospicarem animo, conficere me posse sperabam, tamen confecerim; & ad Mathematicam facultatem , quae orbem claudit ceterarum, non sine aliqua certe felicitate, quantum ex hujus lecti'imae coronae benevolentia eonjicio, nunc demum pervenerim . Verum quod in mUnis operibus fere accidit, ut ultima quaeque dimcillima sint, aut fessis jam viribus diffieillima videantur, hic me postremus quasi actus vehementer terret, graviore quadam, ut sentio, persona imposita, novaque objecta non laboris modo, sed etiam difficultatis ac periculi specie. Nam de aliis quidem cum dicerem facultatibus, id unum requiri videbam, ut quae cujusque tradendae ratio mihi maxime probaretur, ex animi sententia declararem:

206쪽

nune ipsa rei possessio in eontroversiam voeatur; nee iam ottendere oportet, cujusmodi sit Mathematica scientia, aut quomodo comparetur, sed quem deceat, quemve dedeeeat. Scilicet non desunt asperi homines ac dissiciles, qui eam nobis invideant; & eum ipsi inter se de toto hoc genere sermones conferant minime aequos, tum nos

quoque ipsos, ut sibi videntur arguti, aliquando interrogent, ecquid juventutem in spem Ecclesiae

nobis concreditam, in angulis ae triangulis dimetiendis inaniter oeeupemus. His ego animis tam

parcis & angustis, ut magnam partem generis humani, eamdemque studiosissimam ad Euclidem &Archimedem accedere nolint, aliud quoddam g

nus hominum opponere consuevi, qui neminem doctum virum existimant, cujuscumque sit ordinis, si doctrinis eareat Mathematicis . cum enim utrique abeant ad extrema, ipsi se mutuo conficiunt . Sed jam ego quoque manus conserere tamquam in judicio conuituo, nee solum priores illos propellere, qui nos aggrediuntur, sed hos quoque lacessere, quorum opinionem utilem quidem nostris rationibus ad tempus duxi, universe autem numquam probabilem. Quod ut ratione Sordine saeiam, duplex mihi via non diversa modo, sed etiam adversa ineunda est , quarum prima veluti defensione eonstet, altera accusaxione. Defendam operam & industriam nostram. quae in Mathematieis disciplinis impenditur; aeeusabol bores eorum nimis, ut ita dieam, ambitiosos,

qui has ipsas disciplipas in aliarum fines inducunt , infinitaque contentione suscepta, quae Dii Deaeque separarunt, communi vinculo jungere &

207쪽

eopulare conantur. Ae defendendi quidem propositum sive sit necessarium, sive supervacuum, quod nolo in praesenti quaerere, a nemine reprehendi potest; illud vero accusandi cum re ipsa, tum nomine odiosum ita moderabor, ut omnes intelligant, non me levitate aut perturbatione aliqua ductum, sed studio veritatis ac iustitiae, suis finibus Mathematicam terminare; quos dum tenebit, in maximo ubique honore erit ; ubi egredi incipiat, multas in se gravesque offensiones concitabit. Id vero quemadmodum se habeat. non ausim mehercule in hac luce exponere, nisi vestrae sapientiae multis mihi rebus perspectae magnopere confiderem; qua me una tamquam scu- to adversus invidiam tuebor, siquis forte tam caecus atque audax obtrectator erit, ut eum audierit, 'uo ego sim in Artem plane nostram animo, quam benevolo, quam itudioso, quam illius amplificandae cupido, mihi, tamen crimini tribuat, quod omnem litterarum provinciam per fas nefasve occupatam Mathematim non condonem. Nemo profesto est, qui possit de re ulla pub ce dicere sine periculo: at me praeter ceteros timere oportet, qui quod sentio, non ei cultione & anfractu tegere, non ad gratiam divoluntatem audientium temperasse possum, sed e jusquemodi est, ex officio S gravitate personae, quam ho e loco sustine', perinde proferre debeo. ac si aram tenerem. Atque haec valuere semper: illud vero hujus anni proprium ac peculiare est. quod peregrinus atque hospes in difficillimam regionem venio; nec ducere argumenta nisii ex universo genere possiam, di ex communi quadam,

208쪽

AD MATHEM.

ratione, in quam litterae 6mnes ae disciplinae eo veniunt. In his dissicultatibus atque angustiis siquid emeere tamen potero, plane intelligetis, neque nobis Ecclesiasticum vitae rationem ingressis ommittenda esse Mathematica studia, neque ulli

ultra modum S rerum naturam promovenda.

Qui in hane facultatem alieno sunt animo, apertasque gerunt inimicitias, nihil sane afferunt valde firmum, sed tamen ita multa dicunt, ut si respondere singulis velim, in re non tam dissicili, quam longa & molesta nullo litterarum bono tempus teram. At est eallidum quoddam ti insidiosum genus hominum, quod ut cognoscam, Auditores, indigeo sapientia vestra ; ut refellani,

auctoritate & auxilio. Soleo enim pro munere hoc meo, quod neque ego tanta assiduitate ac vi gilantia obirem, neque ullus obibit pro hac rerum temporumque conditione, ' qui non se diu, nitus vocatum existimet, Deumque unum, contemtis mortalium consiliis, in omni actione Sprocuratione sibi proponat; soleo, inquam, diligenter omnia circumspicere ἔ neque amicos solum,lad inimicos etiam, siqui sunt, audire, ut qua

tum fieri per me potest, studia nostra perficiam,& ab omni reprehensione liberem. Sunt igitur

quidam ad litteras juvandas voce atque orae praeclare compositi, qui Mathematicae dignitatem multis verbis extollunt, sed usum ajunt non videri clericis convenire. Quid hoc sit, non satis explicant; sed ita tamen multa turbant, ut eos appareat profanum aliquid hoc nomine designare, auod in militari Architectura. aut in vana'

divinandi arte positum sit. Quid dicaaι Audito

209쪽

xso ORATIO X.

rest quid suspicer i Eosine malitiose faeere, ut inde alios absterreant, quo ipsi accedere non potuerunt 3 At illi certe non sunt ita vafri: quamvis non negem, esse aliquos, ubieumque tandem

cherrima quaeque studia ob id unum carpere audent, quod se ab illis exclusos videant. Cum his nobis nulla res est, qui toti sunt a mendacio , quorum vita fallaciis constat, quibus siquis unustidem habet, is ipse fabula fiat. Ergo illud est

reliquum, ut qui nos a Mathematica renovant, non satis advertant, quam multa hoc nomen complectatur, quae eum hoc nostro vitae instituto consentiunt optime. Age enim, quid est in

Physica scientia, nisi forte hanc quoque nobis denegant; quid est, inquam, in Physica scientiatam Philosephi privatum ae proprium. ut non magnam illius partem Mathematieus vindieeti Ratione quidem atque ordine contemplandi inter se differunt, rebus non differunt, nisi perpaucis. Quiquid numero . aut figura aliqua conflat, quidquid sono judieatur, quidquid luee distinguitur, quidquid aliquo mensurae genere comprehendi potest in toto terrarum orbe, non tam Philosophiei. quam Mathematici juris est. Atque haec ante pedes. Quid μετεωρα , quid astra, quid planetae, quid caelorum' orbes t An haee ignorare Philos hus potest, aut sine Mathematico studio seiret Ego vero ne satis quidem puto ad philosophandi praestantiam haec studia conjungere: prae cedant Mathematica necesse est, quae animum a sensibus exeitent, & ad intelligendi eeleritatem

exacuant: siquid modo vidisse Pythagoram credis

mus,

210쪽

, mus, qui nullum auditorem in sua illa Philoso.. phica adyta admittebat, nisi prius Geometriam, Li, Gnomonicam, Musiram; Astronomiam didicisset. 'i Hunc seeutus est Plato, qui Mathematicam te.

. circo προπωδειαν vocat. Platoni accesserunt Xe- derep.

nocrates, di Speusippus, qui eisdem legibus Aea- L 7. i demiam post ipsum tenuerunt: tum ipse quoque Aristoteles, qui eerte a Magistri sententia discessu--i si set, si ullo modo adolescentem his auxiliis desti- 'i tutum fieri posse Philosophum existimasset. Ita- que homines iisti divino ingenio praediti, noni Philosophorum modo principes, sed Philosophiae, parentes, ea scripta reliquerunt de Physicis r i bus, quae ne legi quidem nisi a Mathematteo, possent. Aut igitur nobis tota interdicatur Phyi sica provincia; aut concedatur, ut in eam tamquam cives & habitatores, non ut servi furesve, ingrediamur. Physica porro commemoro, noni quod Logica di Metaphysica Mathematicis commodis eareant, non quod Ethica ipsa alicubi non indigeant, non quod facultates reliquae vim ' suam omnem ac dignitatem sine illis obtinere possint; sed quia nihil afferre constitui, quod subtiliter excogitatum videatur magis ad ingenium , siquod sit in nobis, quam ad veritatem' ostendendam. At enim Philosophi sunt, di valde etiam, si Diis placet, beati, qui ne ipsum qui dem quid significet Mathematicae nomen, didicerunt. Esto: non tam bene eum litteris agi tur, ut sapere non videantur, nisi qui sapiunt. Adhuc tamen est, quod nobis aetatique nostrae gratulemur. Nam per saecula ante Galilaeum bene multa unum illud Philosophicum studium privatas

SEARCH

MENU NAVIGATION