Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

.vatas se las publicasque tenuit, quo isti boni

viri videntur esse contenti . Habete autem, quale fuerit. Sectae hostili odio invicem infestae;

ingenia certis homicibus sacramento addicta; in ἀpotens atque infinita pugnandi libido; nova rebus nomina indita ad lites alendas ex compacto institutas; fallaees & captiosae interrogationes: certae quaedam solemnesque formulae, quibus nihil subesset nisi strepitus; subtiles & acutae speculationes de iis, quae numquam fuissent, aut vero esse possent; perpetuae & ad ravim usque productae inani labore disputationes , omnia prius quaesita, quam veritas Gnatura. videtis familias Gladiatorias nolo enim Seholasticas dicere, quod nomen est, aut esse debet honestissmi ordinis at hae tamen ipsae, silentibus Mathematicis, famam oecuparunt philosophiae . cum caput Mathematica extulit, suasque vires Physicae adjunxit,

tum veluti renovato orbe, magni illi extitere naturae interpretes cum omni antiquitate comparandi, Galilaeus, Cartesius, siasbendus, BoreIIus, Hugenius. Leibnisius, Neutonus; & qui horum secuti vestigia, Philosophi re vera sunt, dc habentur. Quis igitur nobis tam erit insensus, ut inventis frugibus, rursus ad glandes mittat 3 Ergo si tempus & industriam vanis contentionibus impendamus, simul Physici, simul clerici

nomen praeclare tuebimur; si naturam serio scru- temur, saltabimus extra chorum Z voces & nomina persequi licebit, res non licebiti pro sectae istudio disrumpi gloriosum erit, pro studio veritatis indeeorum philosophari Τ Nihilo plus dico, quam quilibet unus ex imis litterarum subselliis

212쪽

AD MATHEM. I93

cognoscere possit; modo non ignoret, quam viam& rationem Philosophi teneant, ex quo iidem Mathematici esse coeperunt, suisque speculationbbus sensuum testimonia & mechanicam operam adjecerunt. Atqui ego nimis exiguam laudem Mathematicis studiis tribuo. si nobis hactenus re-'tinenda statuo, ut physicis opem ferant: stant ipsa merito suo, eoque in primis magno atque admirabili, quod nullum vitae statum, nullumque

ingenium reipuunt. Si enim is non inditus arte, sed animis innatus scientiae amor, quo cuncti exardescimus , honestissimus est, locisque omnibus ac temporibus aptus; quid est, quod clericus ignorare illa debeat, quae cum maxime ad discendum referantur, praestibile hoc disciplinae genus

constituerunt, non a rebus ipsis, quas comprehenderet, sed μο σύ μοι γει, , hoc est a disicendo. nuncupatae 3 Poeniteret me profecto conditionis hujus, si mihi naturam adimeret, qua impellor ad sciendum; aut si cum multa ad ingenium exercendum concedat, sive levia, sive fallacia , sive ambigua, hoc tamen intercluderet, Auod unum propemodum cadit in scientiam. Habe mi sibi Peripatetici contentiones suas, habeant Academici, Stoici, Epicurei e volumina voluminibus opponant, nitiones factionibus, aetates aetatibus; omnia sollicitent, turbent, misceant; ut non solum sempiternis laboribus nihil sciant, sed illuletiam dubium faciant, utrum sciri possit aliquid .

Mathematica sane una ab incertis certa separat ;ubicumque sit veritas, eo accedit, non de rem

pore, non de loco, non de secta laborat; libera, soluta, expedita, uti est quidque, seu album,

213쪽

seu nigrum, sine ambage demonstrat. Hane nobis qui auferunt, si nullum praeterea litterarum genus relinquunt, parum abeli, quin pecudes faciant; sin autem & Poetiea, & Critica, dc Dialectica.& Ρhilosophica omnia liberaliter condonant, quideliquod illa excipiant, quae ad doctrinam & er ditionem omnium certissima atque exploratissima sunt Z Nisi forte, ut testici significavi, quod

multae Mathematicae partes sint, aliquae vero etiam hominum vitio corruptae, unius aut alterius invidiam ad universas traducunt. Ita siquidem fit in rebus omnibus, ut cujusque laus ac reprehensio sumatur ex proximo. In quo ego tam com

muni malo nihil nobis praesertim dolendum puto: tantum dico, siqua sunt in Mathematicis, quae cum hoc nostro instituto non apte cohaereant, ea, judicio dc temperatione adhibita, secerni posse, & quatenus expediat, conciliari. Same a militari Architectura abstinere volueris, 'parebo lubens; si a civili quoque, honeste resi- 1lam: si Musicam extorquebis, nobilissimam illius partem mihi reservabo, mollem ac theatralem sponte remittam: si Arithmeticam interdices, Pythagoricam retinese conabor, sed illam illiteratissimam ultro abiiciam ' quae tamen pro moνest fortunatissima est, ridetque Theolosiam nostram: si me divinatrieem Astrologiam esurare iubebis, ejurabo non invitus, quam nemo umquam coluit nisi stultus, velut stultos deciperet; at interim non desinam de corporibus caelestibus quaerere, quid sine, ubi sint, quid efficiant, quomodo moveantur, quando concurrant; quod genus Astronomiam vocant, nulli magis propriam, quam qui

214쪽

mente atque animo assurgere supra ceteros debet, ea contemplando, in quibus, vel ipso Tullio te- de Maiaste, divinae virtutis ratio maxime apparet atque rusp.resp. exstat. Tantus hie amplissimae disciplinae modus, ς. 9. tantopere castigatus ac sanus, video tamen quibus non probetur; quorum haberi fortasse ratio non deberet: sed quandoquidem in animum induxi, ut omnibus per nos satisfieret, id ab illis peto, ut quam opinionem animo comprehende

runt, si ego illam hodie ratione labefactabo, tamdem aliquando in hoc loco consessuque vestro deponant. Quodnam igitur est horum hominum de studiis nostris judicium Z Quale scilicet rudi aevo illorum fuit, qui nobilissima Graecarum Latinarumque litterarum monumenta undique conquisita, tamquam impura &exsecranda, devovebant; veriti, ne se a divinarum rerum cogitatione ave terent, aut etiam eontagione aliqua religionis ejus, unde essent profecta, contaminarent. Qua tam tempestate illa jacturam fecerimus, nihil attinet commemorare. Nune id agitur, ut cogno- statis, unde illi praeclari monitores exierint, qui omnia perhorrescunt, quae ad sacrarum rerum inis . telligentiam, aut morum compositionem aliquomodo non referantur. Hos enim nobis fines praestituunt, a quibus Mathematicos iudicant abesse longissime. At non hercle ita judicabat Origenes, Hist. qui ut est apud Eusebium) quos maxime idoneos ad saera studia crederet, eos in Geometri- eis & Arithmeticis mature exircebat; ut tamquam praesidio aliquo eorum ingenia muniret, sine quo multi defecissent. Verum non aecipiunt Origenis testimonium; credo quod erraverit in rebus m

215쪽

ximis; at in hoc certe sapuit, in quo subscript

res approbatoresque habuit sine controversia sapientissimos. Hieronymum, &Augulitinum, qui in sacrorum librorum interpretatione numerorumae siderum scientiam tamquam ad multa necessariam adsciscunt. Sed quid opus est testibus, ubi ratio non deeli Z Mitto, quantum momenti habeant Geometrici atque Arithmetici ealculi in disputationibus de Arca Noe . de Babelica turri, de Salomonis templo, de Holocaustorum altari: mitto, quam sibi partem vindicet Altronomia in controversiis longe maximis de Hebraeorum annis Solaribus, & Lunaribus; de eomputo Diluviali , de principis Planetae motu vel inhibito, vel revocato; de variis denique modis, quibus haec explicant Ptolemaici. Copernicani, S qui Gigantum more cum Superis bella gerunt. Spinosistae: . mitto etiam, quae novi Testamenti studiosos exercere solent, Eclipsis Christi mortem consecuta, Magorum stella, caerimoniae ad Lunae

tempora ordinatae, omnisque calendarum ratio,

quam Ecclesiae Proceres, non adhibitis in consilium Mathematicis, numquam constituissent: haec, inquam, mitto omnia, non quod exigua sint, sed quia nimis nota, multisque usurpata . Unum

illud in praesenti vestris judiciis subjicio, de quo

nescio an multi cogitent, sed mihi tamen gravissimum est: siquis Mathematicus pro ea, quae nune gliscit in dies magis, huius facultatis propagandae cupiditate fortasse nimia, ut mox ostin-dam; siquis, inquam, tantum sibi sumat, ut sacrorum mysteriorum veritatem Geometricis momentis expendere velit, huncne feremus arma tractare

216쪽

ctare nobis ignota nec solum Ecclesiasticam poenam , ubi jus laedat Religionis, sed etiam judicium effugere Z Non hic vanus metus est. Vidi ego, qui tamen in alio pulvere versor, lepidulum libellum, cui titulus, Theologiae christiatus principia Mathematica ; quibus callidissimus auctor Joannes Craigius caelestis doctrinae fidem non tam

ex divino testimonio, quam ex rerum humanarum conditione metitur, & utriusque Τestimenti auctorit tem specie confirmantis infirmat. Αnne haec sua quadam lingua & notis arcanis scripta Theologi nostri ita ignorabunt, ut ne lege re quidem valeant 8 Nihil ne juvabit, cum ejus odi bella ingruent. esse ex hoc ordine, qui resistere possit 8 Non id ab omnibus requiro: at eia se tamen aliquos singulis aetatibus necesse eiι qui

communem caussam quoquo modo petitam, ubi res postulet, aequis armis defendant. Non deerunt exempla, quae sequantur, Riccius, de Cusa, Caramuel, cavalerius, Ricciolius, Petavius, Tac-quetius, Mersennus, Villalpandus, & praeterea iam ulti pietatis ac doctrinae fama nobiles, qui eum se sacramento obligatos Ecclesiae dedissent, non ideo tamen existimarunt, Mathematicam palaestram sibi esse praeclusam. Sive autem operam suam Religioni navarunt, sive navandi defuit Oc- ,

Cassio, nemo certe repetus est, qui non eos magnopere admiraretur, summisque honoribus dignos censeret. Numquid hibent, quod istis obiiciant, qui nos ab eorum imitatione deterrent tNam quod a Seneca sumunt, nihil Mathemati Ep. 88.

eis doctrinis inesse frugis; quod a Polyaeno, Scic. Acad. Aristippo, nihil verita is; cum tam sit aporte 4.& Arist.

217쪽

falsum, mIror equidem, cur Stoici S seeptim ingenia non agnoscant. De toto hoc genere hominum anno superiore diximus e neque opus est pluribus, in his praesertim angustiis, in quibus alteri quoque parti initio positae debet esse locus. Iam vero ad illam venio, quam pro modo temporis mihi ad dicendum constituti brevissime absolvam, magis ut rem tantam attigisse videar, quam tractasse . Neque vero mihi in animo est illos arguere, qui eum sibi Mathematicam la

dandam proponunt, eam in omnes artes ac doctrinas, maximas minimasque, nobiles atque ignobyes, tamquam necessariam inducere cona tur , ut neque bonus aliptes, neque coquus, neque pistor esse possit, nisi Mathematicos dilige ter audierit. Vetus est haec, communis, protrita Iaudatorum consuetudo, ut nihil se dixisse putent, nisi omnia rerum genera comprehendant. fidemque hominum, & naturae modum praetergrediantur. Nun deerit alius Auerelis locus, quae neque cessabunt umquam, neque proficient. Illa me hoc tempore cura sollicitat, quid tandem in mentem venerit Medicae artis professoribus, ut sua omnia ad Mathematteam referant; nihil jam loquantur, nisi particularum figuras; fluida, solida, media, quaecumque corpori adhaerent, aut corpus constituunt, ex pondere, ex nisu, ex mo te, ex numero pensitent; medicamentorum vim di facultatem, bonam malamve corporis habitudinem , ipsum quoque spiritus motum Geometricis notis definiant; tandem illud effieiant, Medi eum esse neminem, in quem Euclidis anima non migrarit. Non sum nescius, Hippocratem quo que

218쪽

que ad Thessalum filium seripsisse, ut animum

ad Geometriam & Arithmetieam converteret. unde esset aliquis in Medietna facienda usus: at nune eo res adducta est, ut non jam Medicus studia sua Geometricis ornet, sed totus Geometra sit. Illud etiam fateor, morbos plane omnes. eorumque curationes formulis explicari posse ex arte Mechanica ductis, sicui tantum sibi otii, ut nihil novi ad hominum' salutem cum asserat, usitata verba mutare velit: verumtamen eum id fecerit, tam certum erit, Medi eum iecireo esset Mathematicum oportere, quam certum est, sutorem ac textorens esse Geometram, quod sutrina ac textrina Geometricis formis explicari possint. Non vereor, ne nimio plus dicam, quoties reputo. Ioannem Fernelium, qui ad Celsum elefantia. doctrina ad Hippocratem proxime acees.

it, nihil Mathematicum suis seriptis, quibus universam Medicinam complexus est, aspergere voluisse; cum tamen ita ductus natura ipsa, omnes industriae nervos in Mathesi contenderet; multoque maximam diei partem, & domesticis fortu- Plant.

nas in hoc studii genus insumeret. Quid Θ Hunc-

ne admirabili ingenio virum, non suae modo aetatis, sed omnis ab illa memoriae Medi eum 'praestantissimum , cum omnes morborum caussas &remedia persequeretur, possetque unus, siquis umquam, Mathematicis speculationib us scientissime uti, penitus abstinuisse; nostros vero ne reduviam quidem sine illis curare Z Discrimen hoe

tantum unde sit, alii viderint: interim accipite. quid cum a nobis urgentur, minus tecti respondeant. Saeculum lcauilantur Methodicis aversum ;

219쪽

o RATIO X.

potentum mores nihil probantium. quod ipsi intelligant' divitum avaritiam, unde abradi pecunia nequeat, nisi per istiusmodi miraculorum ambages . Hactenus sapiunt: pergant, quod bene vertat, in hoc curriculo. Huc addunt, magnam suae Arti injuriam fieri, si ejus criminis postuletur, quod sibi Tortasse aliquam levitatis notam inuru , ait in Politicis, in Theologis, in Jurisperitis , quorum jam multi audire Mathematici volunt, capitale est. Ne hic quidem prorsus aberrant avero. Quas enim praestigias afferat necesse est, qui sibi imperavit movere omnia, quaecumque ingenio possit. ut Τheologicas doctrinas, omnem-cihil. eiVilem & Ecclesiasticam gubernandi ratio Eccles nem Mathematicis momentis adstringat Z Titulli methodo ipsi horum librorum, de quibus nihil amplius Mathem. commemoro, offendunt oculos; & in quo seputant gratiam S auctoritatem Mathematicae con- Lond. eiliare, in eo plane ipso saltidium pariunt & sitie. a I6. talem. Atqui malum malo mederi nequit. Non dico, Medicos tantum aliud agere: utinam quidem soli pecearent; at illi tamen, quod est in primis grave, nostro periculo peccant. Ceterum in libros quoque Philosophorum jam riimis muItae videntur mihi irrepsisse Mathematicae tabulae; quamvis alioquin non tam ipta inter se Philosophiae partes conjunctae sint, quam earum quaedam, ut paullo ante dixi, eum Mathematica . Sit artibus ac disciplinis inter ipsas conjunctio &societas, sed cujusmodi solet esse foederatis civitatibus, quarum unaquaeque suo jure utitur. Quid in rem quamlibet Mathematicos appellas; quid eorum methodum ad omnem disputationem

220쪽

traducis; quid jura perturbas Non est ille ad

veritatem satis numerorum linearumque apparatus. Neque enim Mathematica demonii randi ratio tantam sibi fidem di auctoritatem acquisivit, quod per lineas & numeros conficiatur; sed quod principiis fulta certissimis, quae ex his colligit. ea quoque certa esse necesse est. Linearis & numerica probatio in omnem fere artem ae disci. plinam adduci potest, principia poni Methematicis aequalia vix alicubi possunt. Quoties igitur in magna illa volumina incidimus, quae in latenistibus caussis & naturae obscuritate versantur, nos quidem nihil moveant Geometricae figurae tabellis inscriptae elegantissimis, nihil illa Mathematica methodus tantopere jactata, si rebus inaedificetur natura labantibus , ut saepe usuvenit. Haud equidem ausim magnos Auctores nominare, praesertim & supra nos positos, & famae securos: at videte tamen, quam nihil fere nimium possim. Ille ipse Artis nostrae magister Quinctilianus, Inst. LI. Rhetorum oculus ac delietae, cum jubet oratorem Geometrica percipere, ut ubi necessitas flagitet, de terminis ac mensuris apposite dieat, gestumque digitorum ad computationes accommodet, videtur mihi propemodum sui oblitus ad

Sophistarum sollicitudinem delabi. Nam id si aecipimus, jam & Miles, & Architectus, & Histrio,& Musicus debebit esse orator, ut de his artificiis verba facere possit, vocemque & manus ex arte moderari. Quid illi, qui Grammaticum quoque ad Geometras mittunt, ut de orationis numero, S ly: abarum quantitate recte judieet r Satis ne sani habendi sunt 8 Se alio me magno quo-

SEARCH

MENU NAVIGATION