장음표시 사용
221쪽
dam aestu eommoveri; S ab eo litore, eui spon-- te mea consilioque adhaesi, in altum quodammodo abripi: sed jam, ut in lubrico, nimis multa. Summa sit, Mathematica studia patere latissime ;, nec ipsa per se solum, quae colantur, dignissima esse , sed aliis praeterea multis suffragari: nobis vero in primis amplectenda videri, illustranda. prbmovenda; quod status hic vulgari conditio. ne exemtus, S in illustri fastigio collocatus, re-hus ornari debeat omnibus, quaecumque humani ingenii seIertia parari possunt; ut non muneris tantum dignitate atque excellentia ceteros mortales clericus superet, sed seipsum quoque dignum ostendat, eui tale tantumque munus committeretur. His se igitur dabunt adolescentes nostii; modo. quod Fabius de Graeco sermone praecipit, ne usque ad superstitionem. Facio equidem munus libenter, ut eorum industriae modum ponam, cum ceteroquin aliunde non careant desidiae inviis tamentis : sed nihil in omni vica tam laedit officium. quam quod extremum est. Magnum crimen istius aetatis, atque adeo aetatum omnium, ignavia; sed nihilo tamen minus ingeniiqstentatio: tametsi utrumque fortuna, orbis terrae domina, suis bonis saepissime cumulet. Ego illos in omni re & actione veritatem & honestatem sequi volo, nee omnino spectare aliud, quam quod . tibi, P. Eminentissime, in cujus tutela positi sunt, mea voce declarandum videtur. LPD
222쪽
Praeposita editioni primae hujus orationis. FGre admodum tuli, quosdam se altera hujus as Orationis parte isses putasse, quos ego nec fando audieram, neque omnino susspicabar Medicos esse. Disteream, siquid egi malitis. Cum fila scruberem, gravi quodia valetudinis genere confictabar: itaque dolor iram concitavit, ira veritarem expressit. Cum recte valeo, Medicos omnes, eorum
que technas silentissime laudo ; sed quadam agrotanti condonanda sunt. Jam extra jocum. Ego equidem societatis ejus, quae Medicinae cum Mathematiis ea intercedit, utilitatem agnosco, fateor, incusto' nec mihi aliud propostum fuit, quam quod nimium videretur, oratorio filo notare. Si quis hoc tamen in crimen vocabit, nam quibusdam nihil est satis, is sciat, rem sibi cum i homine fore neque Messico, neque Mathematico , at certe rerum humanarum non prorsus ignaro . Ralo.
223쪽
VIdeo vos, NN. sicuti praeter consuetudinem
moestos ac sordidatos, ita in me oculis animoque defixos valde mirari, quomodo possim tam misero ac luctuoso tempore non dicam verba facere, sed in hane lucem acerbissimo casu contaminatam prodire; eumque jacentem aspicere, qui me a prima aetate educavit; quicum perpetuo vixi; quem, in ipso adolescentiae flore parentibus orbatus, parentis loco habui; cui uni tantum debeo, quantum homo homini proxime ac secundum naturam debere potest. At si quis umquam filius, quod & Tiberium admodum juvenem, dc multos praeterea veterum Romanorum more atque instituto fecisse accepimus, si quis, inquam, filius in patris funere tamdiu compescere laerimas potuit, dum illi oratione parentaret. hanc mihi, quaeso vos atque Obsecro, veniam date, ut cum praeter ceteros quaerere sordes ac latebras ad explendum dolorem debeam, tamen aliquantisper in hominum conspectum procedam,
224쪽
CARDINALIS CORNELII Episcopi nostri in
teritum ego illi tun multis rebus addictus pertinere exit imabo. Nullum jam est eximiae virtutis ac nobilitatis testimonium, quod levitas &adulatio non vulgarit; ipsaque haec laudandi funeris consuetudo jamdiu ab antiqua institutione descivit, & ad multitudinem tradutia est: ex quo fit, ut eum honor ipse obsoleverit, non Videatur Principibus viris dignus, nisi pondus aliquod ab eo, qui dicit, ad hominem existimationem judiciumque accipiat. Atque in me quidern neque ullus dignitatis titulus, quarum rerum numquam itudiosus fui; neque praestabilis dicendi facultas, quam mihi comparare pro hac ingenii tenuitate non potui; neque aliud quippiam ad speciem & pompam ornamenti est: sed ea tamen semper fuit observantiae ac pietatis meae erga Piincipem beneficentissimum vis & magnitudo, tam diuturna, tam conitans, tam omnibus
nota, ut hoc ipsum, quod ego loqui, quod hiscere, quod respirare in tanta calamitate possim, mirabile quiddam sit, vestrisque cogitationibus& posterorum memoria aliquo modo dignum ac celebrandum. Itaque haec ne laudatio quidem dici poterit, sed debita quaedam maeroris ac luissus publico in loco significatio; in qua si vobis, quemadmodum spero, satisfecero, mihi tamen certe numquam satisfaciam: quia cum plus etiam contendero, quam possim, minus tamen semper, quam debere me intelljgo, ipse mihi contendisse videbor. Non deerunt memoriae tan ii Viri laudatores, donec stabit virtuti honos seoque plures erunt, quod tale genus, dum ub
225쪽
veret, pati non poterat: ego ea dieam, quae ipse quoque si vivus adesset, atque audiret. im-Probare non posset; quaeque boni filii & ossi etimemoris, non viri callidi & ad dicendum exercitati judicentur. Sustinete me tanto dolori imparem humanitate & auctoritate vestra, Nobiles ac Reverendissmi Hiri, princeps huius Eccle- lsae pars, in quorum fidem ae tutelam Patavina lnera & sacrorum Ministri eoncesserunt; sustinete, inquam, me, atque adeste supremo hoc iuillum officio, qui vos universos perpetuae concor diae & caritatis vinculo complexus, plurimi semper fecit atque adamavit; qui multos ex vobis in celsam Bane amplitudinis sedem evexit, familiariter adhibuit, privatis publicisque benevolentiae tellimoniis ornavit: neque plus quippiam po- lstuletis, quam quantum a moesto turbatoque inis genio in tam magna ac recenti aegritudine praestari potest. Quantum igitur ad humana ae divina praesidium in unius hominis morte amisimus, Audito. regi Amisit patria Civem ornatissimum suae nobilitatis & gloriae amplificatorem; amisit Christiana respublica cardinalem religionis studio, consilii magnitudine, rerum gerendarum experientia i praestantem; amisit Pontincem Patavina Ecclesia, i pro Deum atque hominum fidem, quo tempO- re, quam importuno l) amisit tamen Pontificem integritate morum, pietate, intelligentia, vigilan tia, liberalitate dignum prorsus, qui Ven. Gregorii Barbadici exemplum, non in hujus tantum iCivitatis oeulis, sed in totius Europae luce positum unus exciperet; ipsique aliis, qui succede .
226쪽
rent, exemplo esset. Iacturam hane tantam si quis ex nostris sine lacrimis ac lamentatione ferre potest, si quis cogitando non commoveri, non plorare, non ingemistere, is duritia & immansetate efferatus, ne inter homines quidem, nedum inter nostros habendus est. Sed ut tantisper a nobis discedamus, eique Urbi ac Familiae donemus aliquid, unde ortum Georgius duxit, quem. esse putatis in vulnere tam acerbo Venetorum civium sensum, eorum praesertim, qui illi cognatione aliqua coniuncti fuere, hoc est nobis lissimorum 3 quem Serenissimi Fratris uno eodem que tempore, nescio quo siderum consensu &eonjuratione, ut omnia dira essent, letali morbo prostrati Z Sed qua ego te voce appellem, optimo Princeps, amantissime Frater, Ioannes Corneliorum decus atque ornamentum, qui jam vel mortuus, vel mori proximus, squalori squalorem addis o nos miseros atque perditos i Ita ne duo lumina patriae suae longe maxima, tam illustria, tam splendida, tam benefica uno paene articulo temporis obscurata jacere Z Ita ne Imperium nostrum, ac Sacerdotium uno ictu repente pereulsum funebri specie sordibusque foedari t O tempora nobis aspera, o fata isa, o dies atrii chis
ita rerum humanarum sensu earet, ut cogitatione mali fatalibus caussis implieiti non frangatur Quis si non privata, at communi saltem caussa non doleti Quis Dei praepotentis indignationem.
non sentit; aut si sentit, cur non placare atque avertere conatur Z Subeat animos vestros Gentis
hujus splendor tam antiquus, quam patria ipsa οῦ tam magnus, quam qui esse in privata fortuna
227쪽
potest; tam late fusus ac sublimis, ut non supremum modo civitatis suae gradum iterum ac saepius occupaverit, sed ad Regium quoque fastigium pertingere potuerit: hic porro vetusta quaeque nomina uno intuitu praetereuntes, duo haec aetatis nostrae decora splendidissima mens bus vestris infigite, attenteque contemplamini, Ioannem venetorum Ducem, Georgium Cardinalem Patavinorum Episcopum ; utrumque, altissimo loco
positum, eique parem; utrumque complexum vi tutes omnes, maximas minimasque, quae tantam dignitatem ornarent, utilemque humano generi facerent; sed ea praesertim animorum ac volunta, tum consensione, eoque amore conjunnos, qui
sanguinis vim S naturam ipsam quodammodo superaret: tum vero reputate, par hoc Ρrincipum tam insigne, & pro teri porum ratione plane un, cum, eodem fere articulo temporis, quod certe ne posterorum quidem admiratione carebit, eodem inquam articulo sublatum. Me miserum at- . que infelicem, cui haec tam foeda atque ominosa commemorare contingiti Vereor, ne aliquid in tantis terroribus lateat, quod nobis irati Superi hac ratione denuntient, ut ad veterum disciplinam moresque redeamus. Verum quo me rapit
doloris impetus t Dii meliora. Exeamus jam patria , in qua satis querelarum, satis moestitiae lutactusque est. Τe, Roma, te inquam iam appello, altera veluti Georgii patria, quam sibi ipse divino eonsilio elegit, ubi gravissimos Magistratus gessit,cujus nomine eeleberrimam Legationem
ad Lusitaniae Regem obivit, cui suffragio suo bis Prineipem ac Pontificem Maximum dedit, visus. ' . ipse
228쪽
ipse non longo intervallo abesse ab illo dignitatum omnium culmine, si quantum valebat animo, tantum etiam corporis viribus & valetudinis
firmitate valuisset. Audiat summus religionis Antistes idemque optimaus, extinctum sibi & Ecclesiae Cardinalem, qui nihil umquam aggressus temere, fide ac veritate sacra iura desin dit, magnumque prudentiae exemplum litteris S posteritati mandandum reliquit. Scio equidem, quam ex iis multa, quae nobis admirationi esse solent. In urbe illa omnium principe exigua sint ; sed tempora ipsa faciunt, ut cui aliqua Ecclesiae procuratio commissa est, is mirifiea sapientia praeditus ibi quoque videri debeat, si in tot hominum cupiditatibus, sine ullius offensione ac sine tu his, suam provinciam administret. Haec singularis prorsus Cornelii laus fuit , quod per annos quatuor & viginti in regimine tam varie diffuso aedissicili nihil acciderit lingulare. Neque enim tam
periti Medici est accedentes morbos curare, quam ne accedant praecavere. Viderat hoc , multisque ad imitationem memorare solebat, verum illud summi Sacerdotii exemplum cum antiquis com
parandum , clemens XI; in cujus egregia sensit successisse credendum est, qui in ipsam humana rum divinarumque rerum potestatem Dei optimi Maximi providentia successit Innoeentius XIII. Atque hunc etiam muttoe magis vidisse existimo, qui olim Georgio in Lusitana Legatione suffectus, recentia adhue admirabilis virtutis vestigia in florentissimo illo regno ad immortalitatem im
pressa legit, & qualis quantusque esset, jam inde
ab eo tempore cognovit. Hic tamen tanti no
229쪽
minis tantaeque gloriae cardinalis ereptus est, hie inquam tibi, Roma, ereptus senetlute prima, qui ne extrema quidem sine bonorum querimonia decedere potuisset. Verum ego quid diutius Romae iacturas queror, nostrarum immemor quid in tam lugubri huius civitatis conditione lugendi caussas aliunde petot Nobis ille, nobis ereptus esit; nostrum est totum hoc infortunium ;Patavium amisit sacrorum praesidem, religionis
custodem, pietatis assertorem, Pastorem. Ρatronum, Parentem. Revocate animo, quicumque
Georgium paullo familiarius cognovistis, compositam illam in tanta dignitate facilemque natu ram, sensa illa in rem quamlibet prudentissima, acumen illud ingenii ad difficillima quaeque expediti; intelligendi celeritatem. decernendi consilium, agendi industriam: reputate cum mentibus vestris perpetuam illam verborum vitaeque continentiam , flagrans ad omnia pietatis opera studium, sollicitam christianae institutionis curam, effusam in egentes ac miseros benignitatem, totam denique illam optimae indolis rationem, quae ubi se alicui dederat, in eo statim admirationem di benevolentiam commovebat. Id cujusmodi sit. intelligi magis potest, quam ex toto explicari: sed multi tamen animadverterunt, hoc proprium ejus ac peculiare fuisse, ut minimae quoque virtutes excellentem quandam speciem ac dignitatem ab ejus moribus sumerent, & quod in aliis vulgare esset, in eo tamen insigne atque eximium appareret. An ille, nisi tantus fuisset, aut etiam maior, Barba dici iamam, ut modo dicebam, excipere potuisset, eiusque locum magna omnium vO
230쪽
luntate ac laetitia tenere, qui tamquam e caelo descendi se visus, eoque regressus unde venerat, non humanis tantum laudibus, sed prope Superum voce ac prodigiis celebraturi Iacebat populus fere omnis ingentium damnorum memoria abjectus atque amicius; moerebant sacrorum Ministri praeteritorum memores, anxii trepidique futurorum; querebantur sacri mulierum ae virorum coetus in diem viventes, & ad incerta casuum solliciti; ejulabat egentium puellarum aevi duarum turba, tam certo subsidio ad vitam tuendam atque honestatem privata; litterae quoque ac disciplinae tam secura spe delectae atque exanimatae sibi metuebant. Hic tamen in tanto doloris ac timoris aestu superveniens, veluti Sol post atram ac turbidam tempestatem, omnium vultus explicuit; brevique effecit, ut hominem interii Dia tota civitas judicaret, non virtutem. Nihil mutandum rlitus eorum, quae invenisset a Viro illo divino constituta, eamdem ubique justitiae, disciplinae, religionis viam tenuit; quidquid ingrueret, ad illius decreta & majorum consuetudinem confugere consuevit; ac si quando en scentes novi generis morbi nova remedia pollularunt, quae ipse egregie constitueret, maluit vid ri reperisse, quam fecisse. Quamquam ita quieta sub hoe Praesule ae tranquilla fuere omnia, ut cunctas amplissimae dioeceseos rationes qui suis momentis expenderent, & tempora temporibus compararent, praestantissimum hominis ingenium ex hoe maxime agnoscerent, & supra omnem saeculorum memoriam praedicando efferrent. Primceps Veneta prudentia & Romana gravitate comin