Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

aia ORATIO X s.

positus, duas res non tam natura diversast, quam moribus dissociatas praeelare copulaverat, obsequium, & libertatem; obtinueratque, ut boni mores sequitate temperati plus Valerent, quam antea bonae leges. Ipse autem praeibat omnibus intaminata quadam innocentia vitae, ingentique instructu virtutum omnium, quae in hunestatum cadere possent: eumque initio esset paullo natu, ra iracundior , ut plerique omnes sollertis ac vis

vidi ingenii homines, ita seipsum brevi tempo

re edomuit, ut inditos ignes pertinaci exercitatione patientiae non compescuisse, sed prope ex tinxisse videretur. Utinam vero eam valetudinem

vegetam ac firmam , quam primum in hane Urbem attulit, non intercepisset aliquanto post articulorum dolor, qui cum in dies magis coepisset esse gravis ac frequens, in caussa demum fuit , ut ipse per se dioecesim suam non tam saepe, quam voluisset, obire posset; insuper vero etiam aliqua omittere, aut differre, aut ad alios dele gare cogeretur, quae non animi solum imperio , ted eorporis etiam ministerio indigerent. Haec illum cura magis, quam morbus ipse confieiehat 3 hoc unum, de quo assidue querebatur; hoe pr xio aestimata valetudo ; huc vota precesque eo versae ; sensu ceteroquin ad perpetuos dolores o

durato. Ut vero aliquantum respiraverat, lecto adhue affixus admittere humanissime omnes, audire gravissima negotia, inquirere, decernere, e pedire ingenio ita libero, ita celeri, ita experrecto, ut ipso corporis labore purgari animus a que illustrari videretur; tantoque magis exsurge re atque unus dominari, quanto illud magis ex-

232쪽

. FUNEBRIS I at

'cruciatum ae miserum eontabesceret. Ubi porro stare, ubi sieras vestes sumere, ubi exire cubiculo poterat, statim quae Pontificis Hunig essent. peragere omnia; nulla in re sibi parcere; non infirmae adhue valetudinis, non aestus, non frigoris ratione habita, quo eommissi sibi gregis utilitate Vocaretur, promtissime advolare. Quoties ego illum imbecillis adhue viribus, pedibusque labantibus ad Seminarium accedentem vidi, quem l cum , traditae sibi provinciae partem certe non ultimam, miro patrocinio ac benevolentia pros quebatur; quoties eum mane ibi fuisset, vesperi redibat; quoties permultos dies sine intermisesione exercitationibui nostris aderate ut studi

rum morumque rationes exigeret; ut omnes non

praeceptores modo, sed etiam discipulos nosceret; ut cuncta investigaret, pervideret, distribueret; ut litterulas nostras , qui maximus mihi semper fructus laboris fuit, sua praesentia judicioque honestaret 8 Hi ne sibi potissimum, nomine ipsb Seminarii admonitus, surculos illos sumendos esse intelligebat, qui in omnem Patavinae Ecelesiae rerum pro temporum ac locorum necessitate transferrentur: de hoe S ipse libenter loquebatur, & alios loquentes audiebat; in hoc sibi magnopere plaeebat; hue hospites mittebat suos; nihilque abire patiebatur, quod ad istius pulcherrimae atque utilissimae institutionis incrementum quispiam moneret. Iamvero eo deveni, ubi cogor tamquam scopulo adhaerescere . cogitatio haec una ita me totum obruit atque occupat, ut nihil versare aliud animo possim; ita me angit atque enecat, ut vocem jam ipsam paene intercludat. Te

233쪽

ne Seminario tuo, te ne mihi, optime Praesulae Parens, tam subito casu ablatum Z O caecas hominum mentest Te ne mihi tam multa, pridie quam aegrotares, benevole amanterque dixisse, quae nostr caussa cuperes, nulla plane tantae hujus calamitatis praesensione quae tibi tam prope nobisque imminebat Θ Ita ne illa omnia mome is temporis cecidere, quae mihi constitueras,ut hoc ipso die, quo studiorum nostrorum cursus veteri more absolvi consuevit, tuo nomine edicerem Ille, ille igitur dies mihi ultimus erat, quo te alloquerer. nee tamen, homo tibi devinetissimus,

ullo naturae motu commonebar, quam dicunt sentire in posterum terribilia Z Pro dolor, pro fatum, pro rerum omnium repente facta conversio lSed ille jamdiu humanarum rerum taedio affectus, quod aeterno dolore conflictaretur, usuque pedum ferme omni careret, ad quietem & beatitatem aequo animo ae libenti commigravit; neque mehercule verbum ullum protulit his totis octo di bus , quibus se morti proximum sensit, dimissaque cura rerum ceterarum, se proximum esse unus asseveravit; nullum, inquam, verbum pro

tulit, quo vitae longioris desiderium ostenderet, malletque aliud, quam quod Deus ipse vitae necisque dominus constituisset: nos vero lacrima rum pleni, multarum rerum meditatione suspensi, abjecti, profligati, unde abierit aspicimus, non quo ascenderit. Erigamus tantisper animum, Auditores; & siquid esse solatii potest, ab eo lo-

eo ducamus, ubi ille susceptae ad nostram utilitatem sollieitudinis praemio fruitur: quod certe aegre ferre non debemus, nisi ingrati videri vo-

234쪽

lumus. Quamquam quae ego solatia quaero Z Vix humana mens humi defixa summum illud immortalitatis bonum, quod nemo nisi morienseonsequitur, intelligere potest; oc ad hujusmodi

calamitatum levamen sincere vereque transferre: nos autem, ut in hoc tandem illius caussa con quiescamus , adhuc tamen rerum nolirarum cura

tangit, tangetque diu; minuenda fortasse aliquam do, numquam prorsus deponenda.

- Praeposita editioni primae hujus orationis. FErvos adhuc erga Episcopum de sie optime

merisum civitatis studium se voluntas, inse-lito' omnium ordinum luctu significata , jubet me Orationem hanc emittere, quam ad ejus funus impetu quodam doloris ludi. Ac si mihi persiua rem, laudes ejus aequari dicendo pos , valde dolerem, paullo plus biduo ad rem tantam comparandam ingenio tam exiguo concessum fuisse: sed cum ita vi-3xerit, ut a nemine pro dignitate laudari possit. id unum faciendum puto, at de tota eius Vita quaedam praemittam annalium more, qualia fere ad Ughelli' sapplementum altero abhinc anno brevi simplicique

narratione exaravi. Ego equidem virtutem ejus, dum veret, non fortunam admiratus, mortuum quoque pὲrpetuo colam 3 nihilque omittam eorum, quae ad erus memoria propagationem quoquo modo facere videbuntur .

GEORGIUS CARD. CORNELIUS nutus est

ex Biarico u. o Cornelia Contarena Kal.

235쪽

Aug. MDCLVM Paucis post annis Melirensem ordinem accepit, ct Magni Commendatam Cypri 'ritulum, hinus Familia hareditarium. Politiatavus titteris Verona, Philosophia O Juri Pudemia Paιa- vii instructus, more maiorum, anno MDCLXXm. Doctoris nomen o insignia sum is; statimqur per Europam iter inflisuis. In patriam cum rediisset. l vatibus praesdus est anna MDCLXXXm qua in munere ita se temporibus dissicissimis gessu, ut gravioribus curis par judicatus, ad Gallicam Legati nem designatus sit. Sed ist. quidem alio spectabar.

Itaque Ecclesia uisa militiae nomen dedit, Romamque commigratait anno MDCXC. Biennium fere in ea urbe commoratus, per eos Magistratus, quibus maxis me solenι Hasulam ingenia explorari, magnam de se expectationem movis. Proinde maritimae ora in

magnae pestilemiae si picisne praepositus est, deitiae

amnonam curare jussus, demum vero ad Petrum II. Lusiuania Regem Legatus missus anno MDCCXILINignem iacturam rerum siuarum in eo itinere cum fecisset, incredibili virtute fortunam elust. Tanta enim rerum omnium apparatione is magniscentia.

ranta sis ac sapientia munus illud longe gravissimum sustinuit, ut XL Tah Aug. MDCXCVII. ab Innocentio XII. Cardinalis creatus sit, O paullo post Disivus Patavinus, cum in ipso Legationis , initio Archiepiscopi Rhodiosis titulum obtinuisset.

Inde igitis Patavium venit ingenti omnium civium laιitia est expectarione. quam postea non explevis modo, sed etiam superavit. Omnino is unus escere poterat, ut optimi Decessoris Gregorii Card. Barba- dici desiderium in hac urbe moderate ferreIM: quippe instituta eius omnia non retinuit solum, sed etiam

236쪽

iam amplificavit , ac sapuid necesstate temporum aut moderari, aut tollere coactus est, id singulari quadam prμdentia fecit, sine qua ipsium quoque re- .ligionis ac disciplinae pudium interdum vanum, in-' ter diam etiam existate est. Elioecesin litteris, aut pleiate custior . haud facile invenies: unde satis apparet. tanta rei momentum in uno fere Di,vo esse . capitulum habuit magna Hi observantia Ocaritare conjundum, sed praesertim Eccles ica dissiplina O morum honestate supra vetera exempla laudabile. Ire ense Collegium sustulit, quod a pruma in stitutione degenerare coepisset, nec jam rem dium pati posset. Hus loco publicum Grammatica nasium in urbe aperuit, optimosique praeceptores sine Asia juventutis impensa docere jussit. In Semianario multa egregie conflituit, qua undiq e alumnos supra ipsam loci capacitatem invitarunt: sed quod caput est , Magiistrorum numerum auxit I suaque -- manitate is a uitate obtinuiι, ηι non deessent, qui se, libertatem, ac valetudinem, tenuissima spe proposita, devoverent. Duobus conciliii Pontificiis in-1erfuit , quorum astero inmens XL altero Innocentius XIIL Summus Ecclesiis Pontifex creatus est. ει- ravii diem obiit IV. Id. August. MDCCXXII: ipsis que Idibus elatus se, cum paucis ante horis Ioannes Henetiarum Dux, frater ejus carissimus atque ama tissimus, dira prosui fatorum consensione decessisset. t i

237쪽

A LOYSII PISANI

DUiCIS VENETIARUM.LAtendi consilium, quod superis bene faventibus anno superiore eeperam, numquam sane deposivissem, nisi acerbissimus casus, qui necopinato civitatem perculit & assiixit, me quoque excitasset, communemque calamitatem fletu & lamentatione prosequi coegisset. Obiit Dux ti caput Venetiarum ALOYSIUS PISANUS, quod

bonis omnibus debet esse grave: atque ita obiit, ut quasi Romulus alter ex oculis spectantium repente sublatus, mentes hominum stupore quodam defixas reliquerit. Dii meliora i Nondum plane depulso terrore illo, quem nobis repentina. intulit Patriarchae CORRARII mors, statim succedit alter. & casus celeritate, & mole rerum aliarum super alias decidentium longe atroeissimus: ut nemo mirari debeat, si inter ipsa civitatis gaudia pro rerum vicissitudine consecuta, multii adhue silentio haerent, prima illa cura & cogitatione suspensi. Cum enim in privata domo hoc genus mortis siquando contingat, vicinos terret. tum praesertim in viris principibus fatale aliquid habere videtur, quod non finibus illis, nec ca pite uno coerceatur. Sed juvat bene ominari.

Quod

238쪽

ORAT XII. FUNEBRI s. aris

Quod autem in magnorum virorum funeribus institutum est, ut eorum facta ad animi solatium i e suggesto referantur & ornentur; id in praesenti vix locum habet. Nam quaecumque ALOYSIUS feeit tum in primo illo privatae vitae genere, tum in altero hoc publicis insignibus tit lisque ornato, cum omnia ad benemerendum de humana societate firmo quodam animi proposito constantique retulerit, quomodo ego vos amissa bona commemorando solari potero Z Non sum nescius, praesidia quaedam ab eloquentia peti solere, quibus rerum formae coloresque mutentur: at horum praesidiorum copia mihi quidem paene nul-t la relicta est, qui per annos admodum sexdecim ν longe aliis exercitationibus oecupatus, nihil aliud quaesivi, quam quomodo rerum veritas, quolibeti sive fuco, sive ornamento spoliata, in aperto po'neretur, hominumque studia ipsa per se alliceret. Ergo qui mihi id oneris imposuerunt, magis quid vellent ipsi, quam quid ego possem, aestimarunt; vel si hoc ipsum aestimarunt, hominem quaesierunt, qui cum industriae vires omnes laudando contenderet, idem tamen fidem & pudorem retineret. Sed illud quoque fortasse spectarunt, ut cum in ceteris funeribus Oratores adhibeantur, qui praeficarum more ad vanam quamdam doloris speciem querelas e medio sumant, sciteque jactent; isALOYSII funus dicendo ornaret, qui multis officiis obstitilus ex animo loqueretur, concionemque ipsam veri doloris explicatione commoveret. Et vero si quae animo com

pletior, assequi verbis potero, simul illud es clam, ut intelligatis, me non ten pori servire,

239쪽

sed personae: sm minus, essiciam tamen hoe ipso. ut quae non dixero, qualia & quanta lint, cognoscatis. - PISANA domus, cujus origo in ipsa civitatis hujus antiquitate latet , eum in Rep. cursum perpetuo tenuit, ut vel in summa opum ae dignitatum copia eareret invidia. Ac siquis ex illa in hujusmodi instituto recte feliciterque permansit, is certe ALOYSIUS fuit, cui ad honores ae divitias, quantum ordinis & loci. natura patitur. cum fere nihil deesset, ipsa se quoque hominum benevolentia, & communis quaedam animorum propensio comitem adjunxit. Neque enim propinqui solum & amici, sed populus omnis, atque adeo illi ipsi, qui ne de faeie quidem hominem nossent, nomini ejus mirifice favebant; aegre admodum serentes, siquis forte utcumque de I tria meritas, in contentionem veniret aliquam .c cum illo dignitates peteret. Itaque nihil illi in hoe ambitionis eursu dissielle fuit, nihil non expeditum . In ipso juventutis flore ad consul tandum de Rep. Sapientum collegio adseriptus est, eum fuisset annali lege solutus ob patrui Laurentii merita cretico bello sublati. Atque in illo quidem gravissimo consilio ita se gessit, tanta que sui spem excitavit, ut ad Gallicam legationem, ubi primum lieuit, delectus sit. Iter ejiis

adhue est in ore hominum, institutum comita- . tu ingenti, praemissis ad principes urbes, qui laute exciperent advenientem, effusis in hospitia cuncta S diversoria regio more pecuniis, quaesitis opera omni benigne faciendi occasionibus. Per haec Lutetiam cum venisset, in Aulam totius orbis

240쪽

bis splendidissimam, ipsi per vos cogitare animo& conjicere potestis, qua rerum omnium appa ratione , quam eopiosa , quam inusitata legatio

nem instruxerit. Illud certo constat, ipsum Regem Ludovicum XIV. & ndmine magnum, Nad magna omnia natura factum, non sine admi ratione aliqua tantum privatae fortunae splend rem adspexisse. Valuit hoe ad gratiam di benevolentiam, di quod consequitur, ad eam gerendi negotii rationem valuit, quae sine benevolenti ejus, quicum agitur, multis est: diffiduitatibus impedita. Incidit enim in tempora valde aspera, primo quidem cum de Hispanica suceessione, vivente adhue Hispaniae Rege, agitari eceptum est, intentis in curam hane Principibus eundiis, aliis caussa alia: deinde vero eum, illo mortuo, Italia bello flagravit; nosque in terris nostris ingen- tes exercitus, amicos illos quidem, sed tamen

exercitus, pro illa rerum ae temporum conditione vidimus. In tanto rerum motu quanta prudentia opus esset agenti eum Rege illo, qui unus omnia miscebat, non est, cur pluribus explicem . Ea fuit Ludovici natura atque indoles, ut audendum in loco erederet, & fortunae fidendum , quae nimiis consultationibus fatigatur: eum ex adverso Rerump. ratio postat, ut nihil fiat nisi eonsulto, nullaque conditione committatur, ut liberae civitatis homines ad incerta casuum trepi dare debeant. Quapropter Regis consilia cum laudarentur officii caussa, resistere tamen perieu losa proponenti oportebat, atque ita moderari responsa, ut & caussam suam probari erederet,

nec tamen in illam posse descendi. Attamen Rex.

SEARCH

MENU NAVIGATION