Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ut erat summo ingenio summaque prudentia prae- ditus, non solum non querebatur, sed quoties opus esset, PISANUM libenter audiebat, complexusque favore omni, eredi mallebat, se homini tribuere, quod tempori dabat. Absoluta legati cine, quae jam quinquennium excesserat, discede dum fuit: quo tempore maxime apparuit, quantus esset erga ALOYSIUM non Regis modo, sed Aulae totius, atque adeo civitatis amor, collatis in illum undique officiis, donis ultra morem S exempla liberaliter datis, votis etiam pro ejus itinere, tantum non publice, susceptis. In patriam eum rediisset. Sexvir publieis re .gendis consiliis creatus, singulari quadam innocentia. fide, integrita.e Remp. administravit; eam. que de se omnibus opinionem indidit, ut locum

hune tam celsum non alia de caussa quaerere crederetur, si modo quaesivit umquam, nisi ut mulistis benefaeeret. Itaque nemo unus inventus est neque aetate nostra, neque superioribus, qui tanta illum eivitatis approbatione, tamdiuque tenuerit, donec ad summum evectus est. Inter haec.

jactatis Europae rebus, eum Britannici regni pos sesso ad Annam venisset, Legatus extra ordinem ad gratulandum missus est, una eum Equite Ni-eolao Eritio, magni nominis Senatore. Quid quaeritis Z cum res tota ad dignitatem & pompam referretur, nec ignoraret ALOYSIUS, hae ipsa de caussa munus hoc sumtuosum S grave ibi potissimum fuisse delatum; quibustumque rebus potuit, efficere conatus est, planeque effecit. . instituto per Germaniam itinere, ut Veneti senatus majestatem circumferre videretur. Ubi ve

242쪽

ro Londini fuit, ubi se Britannis ostendit . ubi in conspectu Reginae stetit, ut officiose pro Rep.

faceret; quanto rerum Omnium apparatu, quam

splendido. quam magnifico usus elii Magnopere

Vereor, nequis exili imet, me ex communibus

locis laudes ALOYSIO quaerere; qui tamen illa

ipsa cum faceret, quae communia sunt, pro animi sui magnitudine. ita faciebat, ut communia esse desinerent, ejusque propria viderentur ac singularia. Hinc factum est, ut cum carolus VI. Romanorum Imperator Mediolani esset, ct catholici Regis titulo urbem illam teneret, idem ad gratulationes di officia eligeretur; addito collega Andrea Legio D. Marci Procuratore, qui animo praeditus aeque magno, cuncta fieri vellet. quae in tanta Italiae luce Veneto digna nomine judicarentur. Nihil prbfecto Legatione illa neque fieri, neque cogitari magnificentius potuit, nihil ornatius . nihil gravius; ad quam celebrandam. praeter ipsum Legationis comitatum longe pulis cherrimum , fama rei ex vicinis civitatibus viros nobilissimos acciverat. Eminebant supra omnia Legati ipsit, hominumque oculos ad se trahebant, quod constaret, non mitti extra ordinem a Seis natu nisi summos viros di in rebus gravissimis

exercitatos.

Iam vero litterae quoque praesidium ab ALΟΥ-SIo sibi quaerebant; litterae, inquam, quae sit ma gnis patrociniis careant. Vel parum procedunt, vel in ipso eursu fatigatae contabescunt. Hunc igitur sibi patronum deposcebant , & rerum suarum moderatorem, qui honestatem & verecundiam amaret, velletque modeste petentibus, Vel

243쪽

etiam non petere ausis, iura sua tribui. stes eii voto eeeidit. Nam Patavini Gymnasii cura &administratio ad illum delata est, hominem notidieam litteratum cur enim illi bonis suis tam multis ornato tribuantur aliena 8 Iu regere Virgii β. ρeris populos, Romane. memento : ha tibi erunt artes. sed tamen nec illitteratum, & ad recte de litteris judicandum natura ipsa rerumque lusu satis idoneum. Magistratu hoc tam gravi , lquem majores nostri inter primos esse voluerunt, literum ac saepius defunctus, quantam sibi existimationem & benevolentiam apud singulos & uni versos, qui in hoc curriculo sumus, compararit, eum multa declarant, tum in primis monumentum illud, quod ejus nomini in ipso Gymnasio eommunibus impensis positum est ad memoriam posterorum sempiternam. Nos, quod unum licuit, voluntatem erga illum nostram verbis testati lsumus t at Resp. titulis & honoribus , quantos cumque capere civis potest, non dicam datis, sed Effusis ALOYSIUM ornavit, auxit, cumulavit. Nam eum Eques jam esset, qui fructus communis legationum est, eosque magistratus teneret, quos modo memoravi, ipsa quoque D. Marei Proeuratio, dignitas in eivitate maxima, & uno Principatu minor. incredibili civium consensu populique studio, ubi primum tulit occasio, adje- Eta illi est. Statim erecti omnes in gratulationes, S publieae possessionis spectaculum; quod fa- ne fuit ejusmodi, ludis, congiariis, totius urbis

ornatu, ut neque tot annorum cursu, neque ex

emplorum similitudine ejus memoria deleri potuerit. Fama rei late pervaserat, nihilque magis ho

244쪽

mities expectabam, quam ut vertentibus annis supremam in civitate sedem ALOYSIO fortuna praeberet: fortuna, inquam, quae in hac una Reip parte plurimum valet, S eum virtute meritisque ita certat, ut interdum superior sit. Ventum igitur est ad interregnum. Meministis, opinor, qui concursus ad Pisanorum aedes statim factus sit, quan-'tus universi populi favor, quae voces, & quam insolitae animorum significationes. Forte accidit, ut cum eo peteret Senator Rravissimus, aetate maior, Eques ac D. Marci Procurator, Carolus Rugginus, cui cum a virtute nihil deesset, ne fortuna quidem deesse voluit. Magnum repente consecutum est civitatis silentium ob summam hominis auctoritatem, quem ordines omnes suspi- .ciebant, & loco dignum sine controversia fatebantur. Verum fervente adhuc in Pisanos patrum populique studro, ipsa D. Marci Ρrocuratio a Ruretino deposita ad ALOYSII fratrem Carolum Equitem translata est; quod uni accidit ex omni memoria non petenti. Ego equidem quo ties reputo tantum illum animorum motum, de quo nec dici satis, neque fortasse cogitari potest; sic existimo, si illi ipsi, qui Remp. hanc constis tuerunt, patriae parentes in hane honoris contentionem cum Carolo venissent, repulsam fuisse i ruros. Nolim tamen existimetis, impetu potius, quam consilio factum, ut dignitas tanta Carolo tribueretur. Modus & tempus ad gratiam, qua summopere valet Pisanum nomen, referri debet; res ipsa stat jure suo. Cum enim vellent cives

obtrectanti fortunae resistere, & desiderio suo facere satis, quaesierunt aliquid, in quo ratio sola

245쪽

& libertas valeret. Non est hic locus, ut de Caroli meritis dicam, quem a prima adolescentia in omnibus Rei p. bellis fortuna virtusque exercuit , ipsum quoque Principali fastigio dignum. nisi maluisset fratri cedere. Interim ALOYSIUS animum revocavit, suamque repulsam recte, ut debuit, interpretatus, fratris honorem erectus &alacer excepit. Satis enim perspiciebat, pro consueto naturae cursu non sibi negari, quod petierat, sed differri, ut familiae tituli dignitatesque augerentur; & hoc ipsum in beneficii loco ponendum sperabat. quod non statim obtinuisset. Ita prorsus evenit. Etenim extincto Ruagino, quasi jus ad rem prima illa petitione acquisivisset. nemo praeter illum inventus est, qui nomen suum profiteretur. Non deerant sane, qui putarent , sibi caussas esse profitendi; sed noluerunt cum eo de dignitate certare, qui esset omnium sine controversis meritissimus. Hic vero ineptus plane sim, si putem posse me speciem aliquarti illorum dierum informare dicendo, quibus de novo eligendo Duce actum est. electusque ALO SIUS in populi conspectum venit. Cum ordines omnes praeter morem laeti essent, plebs bacchari quodammodo & furere laetitia videbatur; viae, fora, templa novo quodam genere plausus ac-ςlamationibus persenabant; eives civibus non tamquam de communi bono, sed de suo quisque. gratulabantur. Hic mihi triduum illud explicandum esset per ludos & spectaeula splendidissime

actum. Sed utcunque dicendo contendam, nunquam tamen illis, qui viderunt, setis faciam.

4unt enim quaed , quae verbis exprimi nequeunt;

246쪽

& eum eloquentia res parvas ornet, in magnis saepe deficit. Enimvero siqua umquam in hae urbe Romani triumphi imago fuit, ex illa novi Ducis processione species aliqua ad conjiciendum duci potuit. Reliqua subinde eonsecuta ad initia tantae dignitatis illustianda processioni paria fuere. Ceterum traducta in Praetorium familia omni Hermolaus frater a domestica bibliotheea divelli

non potuit. Hermolaus, inquam, Senatoremeritus, quo uno neminem Vidi, qui animum ab honorum eupiditate facilius revocet, qui seipso magis gaudeat, qui humanae vitae vicissitudines ben, nignius interpretetur. Hujus in primis eura fa- Elum est, ut bibliotheca ad civitatis commodum in Pisanis aedibus construeretur; nullaque condi-

l tione committendum putavit, ut honoris speciebat suum illud senectutis solatium desereret, in quoianus tu conquiescebat. Interim Aloysius viam

res omnem ae rationem quaerere coepit, qua se suisas civibus probaret, & veterem, quae de ipso erat, expectationem sustineret. Quid enim fuit. quod a Veneto Principe vel in Rep. administranda 'us praestari posset, vel in personae dignitate tuenda. γ vel in publicae majestatis splendore suis exterisque I, ostendendo, quod non abunde praelliterit opera, di consilio, largitate tNegari profecto nequit, magnum aliquid in divitiis esse, quod homines eapiat & in admira

i. tionem trahat: attamen sapientum judicio majo- e res habentur, qui eas contemnunt, quam qui ha- i. bent. ALOYSIO utrumque contigit, & habere.. & contemnere. Tantam hanc seu virtutem, seu: felicitatem reliqua comitabantur animi bona, quae

247쪽

ris ORATIO XII.

quidem mortalis natura capit, & quae qui habent, beati dicuntur; singularis quaedam ad opti ma quaelibet suscipienda voluntas; ordo & constantia vitae non ad legem modo, sed ad ratio. nem compositae; eximia rerum omnium diligentia etiam minimarum; exquisitum & elegans investibus. in servis, ceteroque rei domesticae apparatu sudicium; summa in rebus contrahendis aequitas & facilitas; dictorum di factorum omnium pro sua dignitate gravitas , di cum gravitate conjuncta moderatio; pietas & religio nee privatim intermissa umquam, S publice ad exemplum splendide culta. Haec scilicet homines movebant. ut ALOYSIUM magnopere admirarentur ac diligerent, ut bonores omnes illi delatos vellent, ut prodeunti sine satietate acclamarent. Accedit. quod natura quoque suavitatem quamdam induxerat ori eius , quae aspicientes statim alliceret. & ad benevolentiam conciliaret. Quid vero si se tibi daret , si alloqueretur, si operam suam promitteret Tum sane non vultus dumtaxat, sed ipsae quoque eordis affectiones apparebant: ut si nihil daret nisi verba, tamen verba ipsa, ex animo duincta minime tecto. pro factis acciperentur. Sed quaeret sortasse aliquis, numquid in tanto prosperitatis cursu ALOYSIO contigerit, quo se hominem esse & humanis casibus obnoxium rein

putarei . Est enim quiddam in ipsa quoque felicitate nimium; si humanam naturam ct mortali tatem Christianis momentis expendamus: Quinetiam contigere multa gravia & atrocia, eaque fere in ipso secundarum rerum articulo. Sed qui alienis calamitatibus ita commovebatur. ut eas aspi

248쪽

idie la

aspiceret tamquam suas, idem in suis fortissimus erat. Nolo singulas eommemorare, ne illam attingam mihi quoque acerbissimam, quae Principatus initia contaminavit. Id unum dicam, quod omnibus notum est, & crebris sermonibus per hosce dies ad miserationem repetitum, vidisse illum non modo parentum suorum interitum, quod sequa naturae lege comparatum modice ferri debet; sed & uxoris, & fratrum, & filii, & nepotis, temporibus alieni mimis: eumque suos omnes vehementer amaret, nullam tamen in tanetis luctibus doloris significationem dedisse, quae modum excederet. Accidit, audiente me, ut honesta laetitia exultanti luctus denunciaretur. At ille composito celeriter animo respondit, quidquid boni Deus dederit, eo loco ponendum esse, ut idem repetere, nobis non repugnantibus, statim possit; se quidem nec extolli rebus prosi eris, nec adversiis deprimi. ceterum siquis inter ejus infortunia recenset, quod repente sublatus se mori non senserit, is mihi de humanis rebus non recte judicare videtur. Hoc ego ipsum ad quemdam quasi eumulum felicitatis refero, quod non morbo prostratus di sensim confectus luctari cum natura debuerit; quod non foedam mortis speciem ac terrificam aspexerit; quod propinquorum lectulo adstantium lamentationes non audierit φ verbo dicam, quod vitam cum vita commutarit. Cum enim ille in hoc postremo quasi actu, quo Principis personam sustinuit, nullis ambitionibus diffractus sibi uni vacarit, atque ita vixerit, ut siquid humanitus accideret, quotidie paratum in Veniret, quid erat optandum maSis, quam ut si

249쪽

ins animus, fractis repente Vinculis, momento

temporis liberaretur Z Quidquid est igitur in haerepentina morte calamitatis, non ad ΑLOYSIUM, sed ad nos pertinet, eoactos earere ad iumentis, quae adversus mala summa paullatim ingruentia parari solent. Si ille febri correptus iacuisset dies aliquot, ac veluti per gradus ventia sit ad extrema; licuisset nobis inter spem metumque jactatis parare animos in partem utramque ; licuisset limrire oculis aviditate ultima vultum ejus; licuisset ad Superos abeunti supremum vale dicere, nosque illi ae nostra commendare eid quia non lieuit, jure dolemus. Veruntamen quia dolemus de incommodo nostro, videndum est viris bonis & fortibus, ex hoc genere quantum liceat. Excitemus mentis vires; oc quod tempus est allaturum, consilio S prudentia praevertamus. Non probat ille certe dolorem nostrum in aeterna animorum quiete collocatus, qui dum viveret, ferre non poterat, quippiam alteri sua caussa molestum esse. Desiderio nostro delectari Potest, maerore non potest. Demus hoc Principis memoriae de nobis meritissimi, ut nihil agamus, quod non sit ex voto ejus . Hac vos in primis cogitatione animum confirmate, Religiosissimi Ρatres . qui peculiari hoc officii genere Duci optimo parentare voluistis, factisque pro more sacris

ad expiandas minores culpas, quibus in tanta naturae infirmitate nulli fere mortalium carent, lau

des supremo Numini gratesque agite, quod vir

tam bonus, tam integer, tam pius, humanae vi

tae laboribus ae periculis egregie functus, in hea torum sedes subito facilique transitu convolarit.

250쪽

FUNEBRIS. ais

Atque haee ad hominem. Ad patriam quod attinet, quidquid in hoc infortunio iacturae est, G. iis superque publici Consilii prudentia reparavit, suffeAo cive illo sui ordinis principe, qui ab ipsa adolescentia in Rei p. administratione versatus nihil unquam suscepit, sive domi sive foris, quin summa felicitate perfecerit; quem tota civitas singulari studio ac benevolentia prosiequitur; cui natura ipsa dc rectum ingenium, & speciem imperio dignam largita est. Ergo cum justa Pisano

solverimus, pro novi felicitate regiminis vota fa- ' ciamus; ut quando in humanis nihil est aeternum si e tamen diuturnum sit, ut nostra omnium idesideria expleat.' '

EPISTOLA

AD LECTOREM.

Rationem hanc semel atque iterum ab alliis editam , is publici juris jam factam, mihi

quoque proferre libet, ceteri que conjungere. Et quia pro Iemporis brevitate, quo scripta est, alicubi pauiato angustior videbatur, magisique orationis Commentarii , quam oratio . ubi commode feri potuit, eam nonnihil extendi. Principis tanti merita fortasse poscebant, ut capita rerum singula plenius expli cata pro dignitate dilatarentur; sed nec fides publica patitur, nec pili ratio ad eas temporis angustissaccommodata, ut nimis multa adjiciantur. Intelli gentibus id erit satis, litterariae plabeculae a msdam nihil. Hale.

SEARCH

MENU NAVIGATION