장음표시 사용
251쪽
Habita in Gymnasio Patavino coram
Dialectica quas contracta ct adstricta Eloquentia p. tanda est ; Eloquentia vero D ectica dilatvia. Cie. in Brut. cap. X OUa sexdecina ante annos alacritate Philos phicum studium intermisi, ut humanita- j quam me natura ipsa lilliusque aetatis impetus ferebat, amplecterer, eadem nune, deservescente jam sanguine, ad pri- lmum illud institutum redeo; rerumque mearum lTata, manifestis indiciis cognita atque comperta. lIibentissime sequor. In quo videor mihi, si licet lcum magnis parva componere, divini illius ho- lminis, cujus ingenium unice admiratus, imitari etiam pro viribus semper studui. M. Tullii dico, litterarum cursum vitaeque institutionem aliquomodo tenere: nisi quod ille, mutato reip. statu , ab arte dicendi cum jactationibus fori curiaeque cons uncta, in philosophiae quasi sinum & comple-Tum se se recepit, ubi eonquiesceret; ego impro-Vila quadam mutatione rerum a Rhetoricis ad unilosophiea rejectus, in novum discrimen adducor, eoque periculosius, quo locus hic in totius
252쪽
Europae luce collocatus, majorem operam indu striamque requirit, quam quantam ad veteres illas nostras exercitationes, honestas quidem ae ibberales, sed tamen angustis terminis circumseriaptas, olim afferebamus. Atque utinam Cicero,
quae initio Topicorum pollicitus fuerat, absolvere potuisset; aut, si quidem absolvit, vetustas& bam haries non confecisset; ut quemadmodum in dicendi studio ab eo numquam discessi, ita in hoc disserendi, quod nunc aggredior, eo duce atque interprete uti possem. Attamen erit in posterum quoque, ubi illum cum Aristotele non inepte componam: non quod nullam esse Dialecticam putem in scholis ferendam, nisi ex fontibus Rhetoricae manet, vel in eos demum derivetur, quod ipsum tamen nec sine ratione, nec sine auctore facerem; sed quod artes ipsae natura valde similes in eadem saepe vestigia incurrant, & communione quadam rerum plurimarum contineantur. Ex quo fit, ut in eodem stadio manere quodammodo mihi videar ἱ aut certe non tam longe
abire, quam homines quidam existimarunt, de nobis illi quidem optime meriti, sed pro humani ingenii cura plus nimio solliciti. Ipse quoque me ad eorues judicium aliquando composui; dc
in speciem dolentis conformatus, quod ita requirere viderentur, quasi ad Antipodas mitterer, officiose respondi. Nam & periculosum putabam, quid esset Rhetorica & Dialectica, extra loci hujus auctoritatein docere velle; & utcumque acciperer, plane videbam, tam gravem disputationem tamque illis inauditam familiari sermone expediri non posse. Nunc jam publico decreto muni- P s tus,
253쪽
tus, & quod in hujusmodi rebus valere plurimum debet, sapientissimorum virorum praesentia S iudicio eonfirmatus, euram illis omnem ac dubitationem eximam; tantamque ostendam horum studiorum consensionem esse, quanta esse maxima in litteris potest. Quod antequam faciam, Triumviris litterariis, totique Veneto Senatui, miniarum nostrarum custodi, praesidi, moderatori, laudes gratesque ago; quod hoc mihi bonarum artium 'omnisque doctrinae domicilium patere voluerint; ubi, siquid possem, ad florentissimae juventutis institutionem expromerem, & immorta- llis Rei p. gloriae ipse quoque ingenio tam exiguo lpro virili parte consulerem. Fecere illi sane pro lsuae magnitudine auctoritatis, cum me nihil tale cogitare ausum , S in umbra paene privata delitescentem, repente in hanc lucem extulerunt, quam siquis non reformidat, is mea quidem sententia aut supra mortales videt, aut nihil videt. Et quamvis certo sciam, ab eorum consiliis divi- snam quamdam vim ac providentiam pro rerum :humanarum ordine abesse non posse; quae me cogitatio valde erigit atque confirmat: attamen cum reputo, quibus me quantisque Viris adjunxerint ; quidque praestare debeam, ut in clarissimum lordinem non irrepsisse videar, sed venisse , ma- 'gno quodam aestu commoveor ; nec mehercule, siquid est in tanta honoris amplitudine iucunditatis , ut certe debet esse plurimum, ejus ego fructum, nisi facto virium mearum periculo, magnaque itineris parte confecta, percipere me pos in spero. Sed jam audere incipiamus, di quae sit Rhetoricae cum Dialectica assinitas, uti modo positum
254쪽
ium est, ex ipsarum natura, di antiquitatis testimonio explicemus. Sentio me in quaestione versari neque nova,
neque difficili; in qua multa de medio sumta,& Latinis Graecisque litteris vulgata afferre n cesse sit. Sed primum qua de re Vialectici Rhetoresque omnes initio suorum operum scribere solent, non mihi de illa taeendum puto; nec si, quid verum ab illis dicitur, iccirco omittendum, quia sat occupatum; quae ratio si valeret, jamdudum homines de rebus praeclarissimis siluissent: deinde non omnia, ut spero, communia erunt: tum communia ipsa S publica siquis conferre voluerit, inveniet a nobis more quodam nostro pertractata, di quomodo jubet Horatius, privati juris
facta. Atque hoc primum constituo, orationem omnem, quae sit modo litteris ac juce digna, Grammaticorum opera indigere ad emendationem, Rhetorum ad ornatum & elegantiam, Dialectieorum ad fidem & probabilitatem. Id enim mihi dari puto atque concedi, nostram hane sive Dialectieam,siveLogicari, απο του λελειν, id est a loquendo nomen invenisse, in eoque esse positam: qua de re vix ullus jam dubitat; nisi forte illi, qui eam Cogitandi Arrem appellare malunt, de quibus postea verba faciam . Igitur, eum sit nihil homini pulchrius, quam loqui; nihil vero dignius homine litterato, quam recte loqui; totum hoe tanti momenti opus triplici disciplina eomprehensum ell, ut veluti per gradus perficeretur. AE-tas prima, quae minus ingenio valet, in sermonis proprietate cognoscenda exercetur; S cum pure atque emendate potest, hoc est sine soloeeismis
255쪽
& barbarismis verba componere, Grammatice loqui dicitur: proxima, in qua roborari animus incipit, & ipse per se aliquid parere , ad ornan- , dum & augendum promovetur, in quo est eloquentiae virtus: tum demum quae ordine iaccedit iaetas, ad inveniendum di judicandum apta, argu- mentandi vim dc rationem persequitur; ut rebus dubiis fidem faciat, & assensum temere negantestamquam telo pervineat & jugulet. Quamquam ivero haee rationis inveniendae atque adhibendae fa-
cultas, quae Logica dicitur, aliquo modo stare jsine Rhetorum arte potest, velut ossa nervis ad-
stricta; attamen Rhetorica ipsa sine Logicae praesidio nulla est, ut succus & sanguis humani cor- iporis sine ossibus ac nervis consistere nequit. Quod siquis recte accipere voluerit atque eXpendere, cito intelliget, quicumque probationes ab Eloquentiae scholis ablegarunt, in quo graviter ab Aristotele Rhetoricorum initio reprehenduntur, non eos quidem existimasse, dicendi artem tueri se nomenque suum sine probationibus posse, sed eas petendas ab alia facultate esse, cujus tota ratio& natura in hoc uno consisteret. Nunc quando. quidem cum Aristoteles, tum Cicero, tum etiam
Quinctilianus quid enim alios attinet com. memoraret probationes quoque in Rhetorum ditione esse voluerunt, iisque locos assignarunt. 'quibus ad inveniendum uterentur, non jam mihi duae istae saeuitates sociatae videntur ad eam, quam modo dixi, loquendi virtutem perficiendam, sed in unam quodammodo coaluisse; quae cum fuse
lateque incedit, verborum ac sententiarum tu
minibus ornata, Rhetorica appellari solet, cum subin
256쪽
stibi ilior est & squalidior, Dialectica nuneupatur .
Nam cum aiunt horum studiorum duces atque antistites, Rhetoricam rebus civilibus contineri, reliquis Dialecticam ; alteram certa tempora caus fasque complecti, quaeque illis conveniant videre ι alteram in summis generibus versari, non habita rerum singularum ratione; hanc scrutari naturam rerum, uti est, vel sapientibus esse videtur; il- Iam populares opiniones sequi, ex iisque argu menta ducere; discrimen afferunt sane aliquo diat eum iidem scribunt, utramque in rebus omni bus cerni, nullis regionibus clausam; quaestiones finitas ad infinitas revocari; tum oratorem, tum Dialecticum disputare in partes contrarias; utrum que communia quaerere; utrumque ab judiciis ho minum pendere ; utrumque fidem fatere dubiam S labantem; tum vero cuncta miscent, Sunum
quoddam atque idem disputandi & dicendi genus emetunt. Hine nihil frequentius apud illos, quam alteram facultatem ex altera emorescere ; sibi in vicem respondere; mutuis rebus ali; Dialecticam contractam esse Eloquentiam, Eloquentiam Dialectieam esse dilatatam e quae loquendi formae
quamquam nisi in res duas aliquoi modo divera, Las eadere nequeunt; attamen differentia ita est
exigua, ut nec rerum uariare naturam, nec
omnino in quo eonsistat explicari facile posse, viri sapientissimi iudieaverint. Sed haec singillatim atque ordine videamus. Quacumque de re disputetur, tri sunt ferme consideranda, id de quo
ambigitur, argumenta ad probandum comparata,
S argumentorum explicatio : quae singula si suis ponderibus ellaminemur, vix leve quiddam in
257쪽
Veniemus, in quo non sibi inter se Artes istae conveniant. Et ut a primo incipiam, quae disputandi materia est & quaestio in scholis dicitur. illud firmum ratumque puto, tam Rhetoricam quam Dialecticam per omnia rerum genera fun- ldi, & in omnibus suo quodam modo dominari . lSunt quaedam, Auditores, ita simplices ac perspiscuae veritates, ut verbis explicari, di offendi quasi digito pollini, probari rationibus omnino non possint. Non multis igitur contendam. Quidquid
in rerum natura, aut supra naturam est, quale- leumque sit, aut esse videatur, ne in mentem
quidem cadere potest, & intelligentia comprehen- φὼ, nisi sit ejusmodi, ut dici de illo, ae disseti l possit. Quod si quis Hermogenis auctoritate mo 'vetur, aut Cornificii, qui quae moribus ac regibus ad usum ei vilem sunt constituta, Oratori tribuunt; cetera a vulgo remota, quae intelligendi disciplinam eonstituunt, Dialectico assignant hun ego ad illos adducam, quos paullo ante nominavi, rei litterariae constituendae qua sit Triumviros, Aristotelem, Ciceronem, Quinctilianum, quibus
si credimus, S dicendi dc intelligendi dc judican-
di magistris sime controversia peritissimis, nullis ineque Rhetorica, neque Dialecti ea epercenda fi- lnibus est; quamvis altera in foro praesertim se- idem habeat ae domicilium, altera libentius in rebus versetur Philosophicis. At illis, credo, respondere difficile fuerit, qui statuuntoratoris operam intra caussas cic controversias concludi, quas Graeci hypotheses dicunt, quaestiones autem universales in potestate esse Dialecticorum. Ita videlicet, nisi idem ille cicero, qui haec in primo
258쪽
de Inventione scripserat, eontraria deinde & in. Oratore, di in Topicis praecepisset. omnemque thesim ad dicendi copiam Rhetori eoncessisset. Porro cum dico. Ciceronem praecepisse contraria, ex
aliorum sententia dico. Nam ego quidem ita existimo, eum ea, quae in fasso sunt, proprie S per se ad oratorem pertineant, id primum ab illo fuisse praeceptum; deinde vero cum animadvertisset, latius de toto, quam de partibus dici fosse, non sane quae scripserat, improbasse, sed illud insuper addidisse, ut in media caussa a certis personis ac temporibus, velut ex angustiis, avocaretur oratio, S in ampliorem arenam adduceretur. Quare eum illi pro Sex. Roscio Amermo dicendum esset, non thesim de parricidis posuit, sed hypothesim, num Sex. Roscius patrem occidisset; quam deinde a Roscii persona ad sum mum rei genus traduxit. &de empa supplicioque
parricidarum divinitus disputavit. Sequitur argumentum, ex quo alterum discrimen, siquod modo est, duci debet. Αjunt enim, Logicam scrutari naturam rerum, ex eaque rationes capere, quae aut verae sint, aut proxime ad Veritatem aς- .
cedant; Rhetoricam argumentis uti popuIulbus, Ialibet contentam veritatis specie, magisque em &persuasionem, quam scientiam parere. At mihi quidem non ita videntur Dialectici de veritate solliciti, quae una est in rebus omnibus' siquidem eorum est institutum disserere in partem
utramque; S parens artis Zeno Eleatem dico bilinguis est appellatus, quod contraria defenderet. Nam quod aliqui clamant, Sophistarum esi se in Rhetorum ditionem irrepere, & per ea dis
259쪽
putare, quae nihil habeant veri nisi speciem: vis deant, opinor, quantum sibi licete in Sophistas existiment, & quatenus ab hoc nomine abhoris reant, quod ipsum per se neque turpiter sonat, nec antiquis temporibus caruit honore. Sophistae enim & Solon , S Pythagoras fuere, ut scribit Themistius in orat. 4. qui eum animi & ingenii caussa, non fraudis aut quaestus dissererent, tantam doctrinae & sapientiae famam collegere, quantam nemo ignorat, nisi omnem ignoret litterarum historiam. At vero eum honesti & liberalis exercitatio in vitium decidit; multique se hae e studio dediderunt, quibus aliud nihil propositum erat, quam ut homines minus sagaces . fallacibus conclusiunculis impliearent, S ex alieno errore lucrum facerent; magna invidia Sophiliae labotare coeperunt, di in novam quamdam familiam eompulsi sunt, quae a germanis Diale- Rhet. l.I. cticis non quidem ut verba ipsa Aristote, c. i. liis teneam) sed differret. Tanti ne is turistorum audacia, qui nobilissimam facultatem
currumpere tentarunt, apud nos erit, ut eorum
caussa de iure nostro decedamus, in loeum coacti tam angustum, quam angusta in rebus humanis veritas est Z Τotam ne igitur Logicam, levium Sophistarum odio, ad exiguam illam partem con trahemus, quae ne Logica quidem dicitur ab Aristotele 8 Si enim veritatis nomen suis terminis coercere velimus, ut nihilo plus significet, quam quod explicari per caussam potestae demonstrari, non Logici, sed Analytici juris est. Quod si vocem hanc late sumimus, ut omnia complectatur, quae aliquo modo vera di necessaria sunt, tamet
260쪽
si per caussam non demonstrentur ; Logica quae
dicitur ab Aristotele, non ita veritatem occupavit, ut sola teneat. In hanc quoque segetem interdum Rhetores veniunt ; nullisque sibi legibus edictum putant, ut vera ubi invenerint, iis abstineant. Id nisi esset, cur in Porticus & Lycea a Cicerone & Quinctiliano mitterentur, ut divinarum humanarumque rerum scientiam sibi compararent Θ cur & jura civitatum, S populorum mores, & Deorum immortalium religiones. dc quidquid a philosophis de natura scriptum est, cognoscere juberentur, si se ad imperitorum captum ubique conformare deberent; nihilque possent ex veritatis & sapientiae fontibus ductum oratione explicare t pauca sunt, inquit Aristoteles in lib. i. Rhetor. t. 9 I. necessaria, ex qusibus
Rhetorici stilogi i sunt. Concedo esse pauca; sed
tamen sunt aliqua. Ex quo sequitur illud, nutilum esse locum, cujuscumque tandem sit notae,
Rhetori interclusum; sapienterque factum a cicerone esse, cum illos ipsos, quos Philosophus
noster ad Logicas disiputationes paraverat, Oratoriis exercitationibus caussisque accommodavit. Topica dico; quorum interpretationem cum quaesisset Trebatius, ut est ejus libri initio, ad Rhetorem missus est. Quamquam mihi ex Topicis cito abeundum esse intelligo, quod pulcherrimam hane artis partem, & natura primam, S usu planissimam, Dialectici nostri dudum omiserint, ut se
totos alteri darent, quae in judicando posita est. Moverant aliquando scholas rei tam necessariae indormientes, viri doctissimi Agricola, Ramus, Gorscius, Titelmannus, Perionius, Carbo, Tra-