Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

α41 ORATIO XIII.

peruntius: sed quia nimis multa requirere vide. hantur, quae simulari non possent, vicit consuetudo; iamque aetas nostra, cum Arithotelis categorias , & pauca quaedam de enunciationibus delibavit, octo ipsos Topicorum libros, tamquam alienos praetergreditur, & in illo Analytico Maeandro, multiplici, obscuro, impedito consenescit. Omnis igitur eorum, qui nunc regnant, Dialecticorum industria ad argumenti refertur tractationem, quod erat a nobis tertio loco positum. Quia porro non unus est argumentandi modus, syllogismum & inductionem sibi sumunt, enthymema & exemplum relinquunt Oratori. Ssquis autem ab iis quaerat, quid sit enthymema & exemplum; alterum ad syllogismum, alterum ad inductionem referunt, tamquam partem ad totum,

S imperfectum ad perfectum. Primum quidem haec ipsa partitio satis ostendit, ea in quae cadit, genere saltem convenire: deinde illud quaeri posisse videtur, quomodo argumentationis forma imis perfecta & angusta Eloquentiae tribuatur, cuius natura nihil magis refugit, quam jejunitatem ;plena & perfecta assignetur Dialecticae, quae coripiam & ubertatem neque desiderat, neque capit. Sed num enthymema sit id, quod isti putant, Squa ratione differat a syllogismo, alias examinabimus. Nunc, quoniam in argumenti explicatione versamur, illud per mihi mirum videri solet, eur ab Aristotelis more desciscant, qui se pusillos Aristoteles putant, homines nescio qui, quorum oratio tota argumentis constat eodem cadentibus, & per veterem quamdam cantilenam ni meratis, non brevis, non pressa, non facilis, non

262쪽

perspicua, non ulla denique earum virtutum dita, quas ipsit magno supercilio ab aliis requis runt. Hosne ego Dialecticos appellem, hoc est acres & concisos disputatores, qui quaecumquella proferunt, in longas & inanes propositiones atque assumtiones dilatant, crebris conclusionibusia in orbem volvunt, bis terve singula repetunt, in minimas quasque particulas secant' ne illa quiis dem enunciata sine suis formularum ambagibusta dimittentes, quae notissima cum sint, nemo nisita hardus ad garrulitatis gloriolam impugnat3 Si hoc

y ex arte fit, valeat Arithoteles, qui hac arte tota earet. Haec enimvero illa Dialectica est, cum qua nihil eommune Rhetores habent; quae tantum ab Eloquentia, quantum a sanitate distat; quae tota argutulis fallaetis constat ad ostentationem comparatis; quam nemo neque profiteri, ne iit que mehercule intelligere potest, nisii omni abjecta litterarum humanitate, in barbariem ac coenum se se conjiciat. Quid 3 An tu, inquiet ali quis, ne illud quidem concedis communi opinione vulgatum, Dialecticorum esse adstrictum loquendi genus, fusum ac multiplex Oratorum Nempe eoncedo libens: sed primum quidem ve- lim, duo haec genera recte finiri; quod certes i. . non faciunt Logici nostri, dum rebus sunt presesi, verbis redundantes: deinde illud quoque velim, nequid nimis. Nam S Dialectici interdumi cum rerum scientia eloquendi suavitatem conjungunt: qui mos est Aristotelis ipsius; Aristotelis dico, veteris illius Stagiritae, qui Graece scripsit, non Latine: dic saepe Oratores nudis brevibusque argumentis adversarium urgent: unde est illa cau9

Duili oti by Corale

263쪽

sarum forensium pars, quae dicitur Altercatio. Probo equidem, vehementerque laudo, quod primum a Zenone dictum, multis deinde plaeuitharum rerum Seriptoribus, Dialecticam esse pugno similem, Rhetoricam palmae: at simul illud moneo, utramque facultatem una eademque manu significari; una inquam manu, quae neque contrahitur, neque diducitur nisi per gradus. A que ego hactenus perinde dixi, quasi cum veteribus Dialecticis agerem, qui toti in disserendo erant; cum ad eos potius convertenda sit oratio, qui nunc scholas tenent, seque cogitandi Arum docere profitentur. Horum autem duo sunt genera; alteri totam hane laudem in eo collocant,

ut notiones inveniantur a communi sensu remo tissimae, &in rerum universarum contemplatio.

ne positae, quas ne illi quidem ex toto intelligunt, a quibus tractantur; alteri diligenti quadam idearum omnium, quae formari possunt, meditatione, quid in te qualibet verum, quid fabsum sit, perspicere student; & hanc sive scientiam, sive solertiam, quamvis in animo insistat, nee foras ad usum disputandi exeat, Dialecticam nominant Platonica loquendi consuetudine. Non quaero, in duplici hac cogitandi via, utri magis apposite cogitent: id dico , non esse mirum, istiusmodi studia, quamvis pulcra & sublimia , cum Rhetoricis non convenire. cum absint a Logicis quoque. Nihil potest esse nobilius, quam animum eorporis pondere humi dejectum ad res altissimas meditando tollere, & veritatis luminde undique expresso collustrare: at nisi totum hoc in disputationes conferatur, & comprehendi disi

264쪽

AD DIALEC T. 24

putando possit, ad aliam quamdam pertinet facultatem, non ad hane nostram, in qua versa. mur: siti autem-confertur, & comprehenditur, quid est, oro, causis, cur cogitandi artem, quam

disputandi appellare malimus ' Logicae nomen in medium afferunt: λόγω autem ajunt rationem ficcogitationem significari. Mitto, antiquum artis nomen, Graecis Latinisque familiarissimum, Dialecticam esse . hoc est disceptatricem , ut cicero; disputatricem, ut Quinctilianus interpretatur : mitto, ab Aristotele dici τεχνην, a Platone

προσομιλητικην, a Protagora aliis modo, modo et quarum

vocum si habenda ratio eii. aliquid profecto amplius sonant, quam quod cogitatione perficitur. Haec, inquam, mitto omnia; Logica sit: quid se iis de hac voce, M. Tullii Te enim libenter interrogo, tamquam Apollinem quemdam; cujus auctoritatem siquis est qui contemnat, miror, non dicam, cur hic sedere audeat, sed quomodo haec subsellia possit aspicere. Altera inquit l. i. de Fin. e. 7. Philosophia pars, quα λογικη dicitur, est ars quaerendi, ac disserendi. Percurrite singulas organi Aristotelici partes, duobus exceptis de Demonstratione libris et quidquid ubique praecipitur , id fere omne ad interrogandum di respondendum pertinet, in quadam vertitur duorum aut plurium concertatione. Omnes illae de syllogismo regulae; doctrina illa omnis de vocibus Categoricis, de definitione , de divisione, de

enunciatione; omnis denique ratio arguendi ac refellendi frigida est ac jejuna, si extra cogitationem non progrediatur. Iam vero quo se modo Q 3 tuc.

265쪽

tuebitur Soerates, quomodo Pyrrho, quomodo Arcesilas, quomodo Carneades, quomodo reliqui veteres novique Academici, qui nihil sciri posse putabant, omnesque ingeniorum suorum contentiones ad disputandum referebant Z Academicos dico' Dogmatici ipsi, atque adeo Graecia tota, disputandi studiosissima, omnem prorsus veri investigationem contemnat, quae muta sit, di eo-gitatione finiatur. Habeant ergo sibi suam cogitandi Artem viri doctissimi, S ad eximia quaeque invenienda nati; dum nobis in antiquo pulvere libenter manentibus communem illam multis aetatibus ae populis disserendi rationem, quod aequum existimamus, non gravate relinquant. Nunc illud fortasse requiretur, utrum eos quO-que Dialemcos cum Rhetoricis eonjungam, qui se Summusistas dicunt, & in nectendis ac solvendis verborum cavillationibus otium & aetatem consumunt. Sunt illi sane magni ingenii magnaeque industriae disputatores, & si quidem vera narrant , ducem sequuntur Aristotelem. Unde hoe sit, quove spectet, jam habete. Cum in ea tempora magnus hic Philosophus incidisset, quibus Megaricae captiones valerent, eoque plus famae sibi quisque compararet, quo plures posset suis interrogationibus irretire, di in arctum compellere; id serio cogitare coepit, quomodo insanam istam veritatis contaminandae cupiditatem extingueret, vanosque homines ad silentium adigeret. Itaque ratiocinandi artem ingenti contentione scribere aggressus, miras subtilitates excogitavit; quibus, tamquam clavo clavum, istiusmodi fallacias truderet; atque ab hac lue jam late fusa

266쪽

& in dies gliscente Philosophiam liberaret. Id

posteris imitatione dignum visum est, & cum temporum felicitate Sophistas non invenirent ad oppugnandum, ipsi se abundantia quadam otii calumniari coeperunt, sibique respondere; & quae prius necessitas fuerat, in ludum vertere. De his Seneca epith. s. Nectimus nodos, inquit, θbiguam significationem verbis alligamus, deinde diffosuimus. Iantum nobis vacat. Quid vero si no biscum viveret, totumque hoc artificium videret infinitis rebus exaggeratum, quae, ut ipsius uerbis utar, nec ignoranti nocent, nec scientem juvant ' Quid si grandia illa volumina aspiceret de

ente praedicamentali ct transiendentali, de terminis univocantibus θ univocatis, de dici de omni prio

ristico ct posterior ico, de futuritionis raduce, de praecisionibus objectivis, de principio individuationis. de Fuppositalitate, suppositione, subalternationec sic enim inscribunt quorum ne titulos quidem aut fando audisset, aut cogitando percipereti cum enim id quoque in arcanis habeant, non oportere Philosophum usitate loqui, nemo ad illos accedere potest, nisi prius discat, quam cuique voci rem subjiciant. Novi equidem, morem hunc a Stoicis manasse, qui non sententia modo, sed verbis quoque a populo differre volebant: sed ut multa a Zenone, suo Seneca sumsit de bonorum & malorum finibus, omninoque de beata vita, ita nodos illos, S , quibus reliqua Stoicorum turba sibi placebat, neque probavit umquam, neque duxit imitandos.

Ex quo intelligitis, quid mihi sentiendum sit. Nihil magis Sophisticum puto, quam quod ab

267쪽

α I ORATIO XIII.

hoe genere hominum adversus Sophistas disput

tur. Opponunt enim acumina acuminibus 3 cic rigidam quamdam metiendi sermonis superstiti nem docent, per quam ad oppugnandi di repugnandi exercitationem fortasse proficitur, ad eam, quam quaerimus , veritatis illustrationem certe non nimis. Quod si teneamus, quid sit nomina pro rebus sumere ; ludere in ambiguo , tribuere omnibus, quod convenit alicui tantum; ex fortuitis necessaria colligere ς componere quae non sunt componenda; dividere quae dividenda non iunt; denique si ilia captionum genera non ignoremus , quae sunt ab Aristotele in Elenchis descripta , ab optimis interpretibus ex communi consuetudine explicata , non erit opus istorum bibliothecis impallescere. ut per multas ambagesti salebras tandem aliquando discamus, signum

eaeleste non latrare, etsi canis nominetur; SoIem

S Lunam non esse septem, quamvis ex septem planetis sint; poma non esse fugienda, licet mala dicantur; quamvis Deus sit ulrque, tamen non esse adverbium. Quaestiunculae iliae tam is

es, tam minutae, tam frugis expertes, neque'

dicentem, neque disserentem decent; & quod idem Seneca monet. subtilius solvuntur, sit comtemnantur. Gravius quiddam est atque praeitanistius, in quo nos disciplinae hujus nostrae rationem ponimus. & cum Oratoris opere conjunctum dicimus. Serio disseratur oportet: serio autem dis serere, non est cavillosa verborum comprehensio. ne populum admirantem, quae non intelligit, Iudificare. aut cum ludificantibus eongredi; sed certa ab incertis, a veris falsa, probabilia ab improbabi-

268쪽

AD DIALECT a ' habilibus, si fieri potest,& quatenus potest , plari

S perspicua oratione separare: quae quidem oratio quamdiu temperate fertur, Dialectica est; ubi assurgit, figurisque di affectibus incitatur,

cognatae facultatis nomen assumit. Abeant vero hinc apud barbaros, quicumque Ibeietatem hanc, non tam ab hominibus, quam ab ipsa natura conflatam dirimere conantur, & Logicae genere nescio quo nauseantes juvenum animos imbuere, per quod omnis antegressa litterarum cognitio. libero capite & ingenuis moribus diῆna, oblitere tur. Quaerant sibi alias terras, ubi se suamque illam tam exsuccam blaterandi formam venditare possint, quae cum huius loci more atque instituto, cum hoc Patavino ingenio ad humanitatem dc elegantiam facto, cum hoc caelo atque selo a nugis alienissimo pugnat mirum quantum. Sed hic certe numquam pedem ponent. quamdiu Vos, Viri doctissimi, quemadmodum facitis, exemplo vestro inter pauca praeteritarum aetatum memorando resistetis. Audiant, si quis eorum tamquam vento iactatus ad hos parietes umquam accedit, audiant. inquam, ab his Philosophis, ab his Theo

Iogis, ab his Medicis , ab his Iurisperitis, quid

sit vere & sapienter disputare; hinc cujusque res quae natura sit, & quomodo explieari debeat, si qui remanet sanitatis, aliquando cognoscant; ex hoc tamquam templo Palladis voces & oracula, hoc est disciplinatum dogmata rectis momentis examinata, & ad publieam felicitatem volentibus nolentibusque proposita, accipiant; ita denique statuant, se, siquid sapere supra horum sapiem . tiam velint, omnino desipere. Ego certe mihi

269쪽

aso ORATIO XIII.

disputandi leges non aliunde sumendas duco ; quas

ubique tenere tametsi pro dignitate non potero, voluisse tamen S contendisse cum erit mihi semper apud aequos aestimatoreS honorificum, tum illa earebit invidia, quae insolita afferentes comitatur . Haec mihi exempla ante oculos posita dies noctesque contemplabor; & si quid umquam aut dicendo aut docendo potui, in posterum eo conferam, ut ad hujus consuetudinem loci conformetur,

in quo Dii hominesque Italicarum litterarum foris tunam multis easibus jactatam statuisse videntur,&ad immortalitatem firmasse. Voluntatis hujus meae consiliique testes habebo vos, lectissimi adolescentes; teque in primis, nobilissime atque ornatissime Prosendice, qui fraternae laudis aemulator, non solum auctoritate reliquis praees, sed morum elegantia. gravitate, & splendore quodam plurimum praestas: neque vero vos appellare auderem,

si aut quippiam pollicerer, quod non esset e re vostra, aut quod polliceor in tanta celebritate, non quavis conditione praestandum putarem. Quod si rerum agendarum felicitas omine aliquo continetur, gratulor egomet mihi, quod primum hune meorum laborum industriaeque diem tu praesentia tua, optime ac praestantissime Senator, ornare volueris , ac pignus veluti quoddam mearum contentionum publico nomine accipere. Conspectus bic tuus admodum gravis, sed idem tamen longe suavissimus, ita me recreat atque confirmat, ac si Venetum ipsum Senatum, illamque majestatem summis Principibus verendam repente in has aedes translatam viderem, ejusque me judicio ac sapientiae committerem. Mocenicum nomen ex, omni

270쪽

AD DIALECT. am

omni temporum memoria Patavinis faustum, &singulari quadam ratione, quantum in Republica licet, a nobis cultum, numquam se magis prodidit, & quale quanturnque esset ostendit, quam cum tu, Praeturam hanc dudum jaeentem summo nouro bono suscepisti; tuaque ista prudentia plane Veneta, benignitate ista plane tua, gravissimis rerum angustiis ac difficultatibus aut levamen, aut solatium attulisti. Tene hunc virtutis ac beneficentiae cursum a Majoribus coeptum rhabes memorem Civitatem, in qua tibi tuorum benefactorum gratia diutissime constabit. Ego certe, ut de me spondeam, eum aliorum beneficiorum , quae plurima & maxima aecepi, tum hujus praesertim memoriam totius vitae observantia studioque eolam; & siquis addi sponte currenti stimulus potest, tu mihi animo perpetuo obversaberis ; neque committam, ut quod opus tam bonis auspiciis inchoavi, ullo umquam tempore refrigescat.

Habita est xii I. Kal. Febr. MDccXXIV.

Praeposita editioni primae hujus orationis. AD GYMNASII PATAVINI MODERATORES.

I ii me, SENATORES AMPLISSIMI, Orato

riam Artem cum Dialectica vel ob id maxime conciliare , ut primum hoc laboris specimen jussu --

pro Auscepit ad voi ipsos ominis gratia asserre possem,

SEARCH

MENU NAVIGATION