Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

, sim; ct squidem recte caderet, alia subinde gen

ris eiusdem producerem , vestrisique nominibus longe splendidiissimis exornarem. Nam ipsa per se Dialectica, ut est in Mocratis epistola ad Alexandrum, non pertinet ad viros Principes, qui neque inter se

eontendere verbis debent, neque aliis concedere, ut

eonira se dijurent. Agnsire igitur facultatem it,bus onem , cujus in primis ad popidorum regi men ct reip. administrationem magnus est usus. Quamquam vobis totius rei litteraria moderatoribus lnihil est ex hoc quidem gγnere, quod non magnope- lre conveniM ; nyi ea forte de caussa, quod ab auctore non satis idoneo proficisicatur. Et nimirum hos restat excusandum, quod tam infirmi ingenii homo lprimum ad vos accedam daturus aliquid, deinde vero exiguum libellum promam, quod horae unius o scideri possit. Ita fiunt, credo, principia omnia: qua lsi vos modo non improbabitis, tempore ita creDeηt, ut etiam timendum sit, ne magnitudine ipsa aliquando laborent. Quidquid hoc erit, nutu vestro tem perabitur, quibus me rotum fidemque meam ita obstringo, in laboribus extingui malim, quam εμιουηavia deficere, via malitia fallere. Valete. l

272쪽

DE DIALECTICAE

AC RHETORICAE DIFFERENTIA

m Mnes fere, qui in hunc locum ascendunt, G ut publice doctant, diligentissime cavere so -ο lent in tanta ista, quae seculum tenet, opinandiis licentia, ne quid forte proferant, quod aliquan do revocare conentur. Ego vero illo ipso die,7 quo me primum vobis dedi, tale aliquid in me . t dium attuli, dc persuadere conatus sum, quod sa-ρ ne intelligerem me non perpetuo defensurum. is Quid enim Z cum contendebam, tantam esse in , ter Rhetori eam & Dialectieam similitudinem tantamque affinitatem, ut vix altera ab altera se- a cerni posset, videbar ne vobis ex animi senten . a tia loqui, an vero caussae temporique servire e Scilicet eum ex mitioribus studiis ad dura haec atque aspera transirem, & ipse me eollectis undique similitudinis rationibus solari quoquo mo do conabar, & aliis nimia quadam cura in rem

novam intentis admirationem excutere. Nune

quis me iure reprehendat sive Academieum hominem, ut mihi placet; sive Peripateticum, ut placet illis, qui 'studia nostra moderantur; quis me, inquam, jure reprehendat, si animo jam . confirmato S ab humanis judiciis securo in contrariam partem dicere aggredior; dc ostendo, quam

273쪽

quam longo intervallo Dialectica a Rhetoriea di. steti Mihi semper inquit cicero in Tuscul. a. c. 3.) Peripateticorum Academisque conssuetudo de omnibus rebus in contrarias partes disserendi non ob eam caussam solum placuit, quod aliter non posset, quid in unaquaque re veryimile esset, inveniri; sidetiam quod esset ea maxima dicendi exercitatio, qua princeps usius est Arifloretes, deinde eum qui securi fiunt. Quamquam nihil est a nobis in prima illa exercitatione ad extrema ductum: sed ita quae communia similia sunt inter duo haee studiorum genera commemoravimus, ut non dedeceat hoc tempore, tamquam ex parte altera, asserre propria ac dissimilia. Addo etiam illud, venientibus primo in lucem hanc more majorum statim eloquentiae eampum patefieri; neque tam ab iis post ulari in hujusmodi ingenii periculo, ut vera disputent, quam ut acute copioseque offendant, se initiumentis illis non carere, quae ad publieam disputandi formam necessaria sunt. At

vero dudum occupata a nobis provincia, traditaque iterum ac saepius veritatis inveniendae ac judicandae ratione, turpe esset, artium naturam

adhuc obtegere; & per vana quaedam simulacra, ad illius eonditionem temporis quaesita, hominbhus fueum neere. Aceipite igitur non jam ab Rhetore, sed a Dialectico, quid inter utrumque differat; ne forte existimetis, artes ae disciplinas sine caussa multiplicari. cum Dialecticam dicimus, vel institutionem quamdam significamus, quae recte disserendi leges continet a rebus avulsas , & docens vulga diei solet; vel ipsam disserendi exercitationem intelli

274쪽

DE DIALECT AC RHETOR. ass

gimus, cum rebus, de quibus disseritur, conjun-Aam, liae utens communi scholarum nomine appellatur. Eodem ferme pacto dividi Rhetorica

potest, ut alia sit, quae rationem dicendi tradit, alia quae in dicendo occupatur. Utraque igitur . utrique conferri potest. Nos nequid ambiguum afferamus, primum Dialecti eam docentem eum docente Rhetorica comparabimus; tum ad utramque

utentem ordine deveniemus.

Dialectiea igitur, primo illo modo si aeeipiatur, est ars. quae veri inveniendi ae judicandi praecepta tradit, qualia sunt ea, quae Topicis SAnalyticis libris ab Aristotele comprehensa sunt τquae qui tenet, quacumque in re versetur, recte disserit, unde nomen ipsum Dialecticae est. Qui Artem hane a Rhetorica differre nolunt, statim inveniendi praecepta communia faciunt;to tamque illam institutionem Topicam, quam Aristoteles in Dialecticorum ditione posuit, ad Rhe toras propagant. Quod autem gravissimum est, id ipso fieri ajunt Aristotele auctore, qui initio Rhetoricorum multis verbis ostendit, argumenta in primis ad oratoriam pertinere facultatem; eosque valde reprehendit dicendi Magistros, qui antea floruerant, quod nihil nisi de movendis antismis & ornanda oratione praecssissent. Primum igitur animadverto, non defuiste ex veteribus sapientissimis viris, qui de argumenti inventione nihil laborandum Rhetori existimarent. Non defuisse autem Z imo vero fuisse omnes, qui de Rhetorica ante Aristotelem scripserant, si ejus testimonio credimus, quod nobis opponunt. Deinde

concedo equidem, Topicam doctrinam caussis adhibi-

275쪽

hibitam, id est quaestionibus finitis, quae tempus,

locum, personam respiciunt, in Rhetorum potestate esse; sunt enim cuilibet disciplinae pro varietate materiae Topica sua: attamen communia hujus artis praecepta de generibus & formis, de caussis di eventis, de absolutis-comparatis, de antecedentibus & consequentibus, ceteraque ordinis hujus per generales argumentorum classes digesta, & Logicis Armulis expressa, non ab aliis, quam a nostris peti debent. Testem producimus illum ipsum, quem tanti faciunt, Aristotelem, Hic enim in Topicis libris, ut refert Catulus apud ciceronem a. de Orat. e. 36. propossit quosdam locos , ex quibus omnis argumentandi via non modo ad Philosophorum disputationem, sed etiam ad hanc qua in caussis utimar. intinniretur. Et sane eum Rhetorica & sit, & ab eo dieatur in libro Rhetor. I. e. 9. propago quaedam & particulatum Dialecticae, tum Civilis scientiae; quemadmodum quae ad mores & civilia instituta pertinent, non ipsa per se tractat, neque ex suo fundo ducit; ita aliunde mutuari debet quidquid si-hi ad defendendam argumentis veritatem opus esse cognoscit. Nolim videri dissicultates dissicultatibus augere apud eos, qui non facile conce dunt, atque adeo ne intelligunt quidem, quomodo Rhetorica Civilis scientiae pars sit. Id non una explicari ratione potest. idam ajunt, iccirco Rhetoricam eo referri, quod propria ejus materia actiones simi humanae; ut est in Dialogo de caussis eorrup. Eloq. c. 3 Heteres inιelligebant, opus esse, ut his artibus pectus implerent , in quibus de bonis ac malis, de honesto ac rurpi, de

276쪽

ti justo O injusto dissutatur. Haec enim est- ω rari subjecta ad dicendum mareria. Nam in iudiciis fere de aequitate, in deliberationibus de utilis rare, in laudationibus de honestate dicimus. Sed

quia res omnes, quaecumque in disceptationem eadere possunt, revera seriectae oratori sunt. quamvis aliae magis, aliae minus subjiciantur; alia quadam via Rhetorica ad Civilem rationem revocanda videtur. Sie igitur habete, tria esse in dicendo, quibus maxime victoria comparatur ι pri mum ad dicentem spectat, cuius mores ad fidem faciendam maxime valent; alterum ad auditores, quorum animi assici debent atque inclinari; tertium ad rem ipsam, a qua probationes ducendae sunt. Ratio omnis dicendi inquit M. Antonius in libro Ciceronis a. de Orat. c. 27. rribus ac pesuadendum rebus est nixa: ut probemus vera esse ea, quae defendimus ι ut conciliemus nobis eos, qui audiunt; ut animos eorum ad quomcumque caussasHlulabit mosum, vocemus. Quae verba ex ipsis ducta sunt Aristotelis verbis r. Rhet. t. s3. Aι

hibendi sunt igitur loci de vita S moribus ad conciliandos S permovendos auditores. Ac nisi volumus to eos istiusmodi Rhetoricos facere. totam inque Civilem scientiam suo jure spoliare; ne illos quidem. quibus ad probandum Oratores utuntur , Dialecti eae auferre debemus. At quaerat a nobis fortasse aliquis, si Topica doctrina omnino ad Dialecticum pertinet, qui fiat, ut eam tamen Rhetores tractent ferme soli.

277쪽

Dicam libere, quod sentio, quandoquidem mihi

contigit in utraque facultate versari. Ex quo coepit Rhetorica ante disciplinas rationales tradi, factum est, ut puerorum animi, rebus vacui, haud aliter possent ad tolerabilem aliquam, si non et quentiam, saltem loquentiam praeparari, nisi dicendi magistri communes argumenti inveniendi locos in artem inferrent. Itaque nolitae huic disciplinae Topicam doctrinam quasi elavam Herculi eripuerunt; ut iam Dialecticus de Topicis ne hiscere quidem audeat, aut paullo plus hiscere, quam licet in re ab alio usu eapta. Quidam id censent eo fieri, quod eum olim Rhetorica, nondum inventa Dialectica, scholas oecuparet, ipsi sibi Rhetores inveniendi praecepta formare coacti sunt; non quidem universe, quod postea a Dialecticis factum est, sed quatenus suo illi instituto, quod intra judiciorum controversias tenebatur, satis esse putabant. Quae res in eaussa fuit, ut posteri eamdem rationem secuti; &. ut fit in acquirendo. jure, terminos praegressi, intra quos invenere quos sequebantur; ipsi Dialecticae iam repertae S ad summam perfectionem adductae propria quaedam hujus generis abstulerint, quorum In Rhetorica vix ullus sit usus. Qualiscumque tandem rei hujus eaussa sit, Stoici quoque ipsi, qui omnium subtilissimi in disserendo habiti sunt, & ob excellentiam Dialectici nominati,

Topica omittebant; non quod inventione argumenti carere se posse existimarent, sed fortasse quod pars haec ipsis praerepta, di juventuti mature tradita in Dialecticas scholas afferretur. Hoc nomine reprehenduntur a cicerone in capite Topico

278쪽

DE DIALECT. AC RHETOR. asy

pieorum secundo; qui locus notissimus est. Quamquam inveniendi argumenti artem qui totam Rhetori tribuunt, minus aegre ferendi sunt, quam qui, nostri quoque iuris ratione habita, possessionem communem sapiunt. Quid enim opus est,

artes duas in rem unam venire, eodemque caro

dine vertit cum ego Dialecticus tibi aperui, quae sint in genere universo cuiusque rei facies. unde omnis inveniendae veritatis ae defendendae ratio colligitur, quid necesse est, esse Rhctora, qui doceat idem Z Aut si Rhetor est, cur Dialecticus sine caussa eonsulitur Z Aut si uterque idoneus habetur, quis tamen non videt, alterum esse dominum solummodo alterum etiam κτη-; alterum uti propriis, alterum commodatis ΘUtinam tamen hic haererent; nec in judicando vero, quod est alterum disserentis munus, se nobis Rhetores conjungere vellent. Porro judicare verum nihil est aliud, quam invento argumento aliquo, ita illud explicare verbis, & Logica rutina examinare, ut quae sit ejus vis, quantaque sit, perspicue cognoscatur. Id cum ex arte fit, quae abstrusa latebant, statim emergunt; omnesque seu veri, seu falsi gradus recte cernentibus aς judicantibus se produnt. Vix puto esse aliquem ex vobis, qui non videat, totum id ad eam disciplinam pertinere, cujus est, ut Cicero seribit in Bruto e. 4 I. rem universam tribuere in partes; latentem explicare definiendo; obscuram eri Fanare interpretando ambigua primum videre, δε- inde distinguere: postremo habere regulam, qua Ne

279쪽

diso ORATIO XIV.

cpraeve non sim consiquentia. Definit profecto etiam Rhetor, dividit, argumentatur; sed ex legibus a Dialectica acceptis: in his autem ipsis non admodum diligens est, quod facile sibi putet orationis fuco fallacias occulere, & rem pro re comcioni venditare. Sunt qui concedant, iudicia veri ad Dialecticum pertinere: iidem tamen similia vero judicari ab Rhetore volunt; & quemadmodum ille syllogismi atque industionis naturam aperit, quibus veritas manifellatur, ita hunc enthymematis & exempli leges explicare ajunt, unde es ficitur verisimilitudo. Ita ne igitur, quot erunt veritatis gradus & eonditiones, totidem constitinentur disciplinae t Non sie profecto sensit Aristoteles eum scriberet in libro Rhetor. I. c. s. m' τε καὶ το eμο- τω hi

λναμεως , ejus infacultatis est, unum osmi, Det ero cognoscere. Quamobrem idem eodem loco Rhetora ad Dialectieum mittit, ut ab eo argumentandi rationem sumate quod eujusmodi sit diligenter attendite. Omnis argumentandi ratio pro cedit vel ab universalibus ad singularia, vel a singularibus ad universalia; hoc est vel a mente adrenses, vel a sensibus ad mentem. Primus modus syllogisinum eonstituit, ut eum dieo: Assessio omnis dissert a re, cujus est assectio: Rura autem huius tabula est assectio ejus: igitur ab ea dissert.

Hine manat Rhetoricum enthymema, quod natu

ram syllogismi habet, nec ab eo differt nisi mo do quodam; ut nos alias ostendimus adversus Didilecticam turbam. Modiis alter, qui a sensu ad mentem pergit, & ex singularibus colligit unive sale, inductio vocatur, cujusmodi erit, si dicam:

280쪽

DE DIALECT AC RHETOR. acr

prudentia , justitia, eemperantia, fortitudo id habeni singula ut laudentur, laus igitur omnem vim tutem coUequvur. Hinc enascitur Rhetoricoruin exemplum et quod licet in singularia tendere videatur, & progredi ἄπο μου , ut loquitur Aristoteles ; attamen reipsa tendit in universale, di ab eo vim suam capit. Nam cum dicor Ora chi sunt occisi; ergo o Guilina debet occidit hujusmodi argumentatio eatenus valet, quatenus tacita quadam virtute essicitur, si Gracchi sublati sunt, omnem seditiosum civem tollendum esse, proindeque & catilinam. Quae cum ita sint, nulla est Rhetorica argumentandi forma, quae ad Dialecticam non referatur. Et ut a capite arceDsam, tota veri judicandi ratio, imo di inveniendi, ut est paullo ante demonstratum, nostra est;

nec de illa praecipere aliquid nisi ex hoc fonte petitum Rhetores possunt. Quid est igitur, inquies , de quo praeeipiant jure suo Z Scilicet de modo ornandae ac dilatandae orationis. Esse cinquit cicero in Orat. c. 3 a. perfecte eloquentis puto, non eam solum facultatem habere, qua sis ejus propria, fuste lateque dicendi, sed etiam vici. nam ejus arque snitimam Dialecticorum scientiam asHmere. Quamquam aliud videtur oratio esse, aliud di putatio, nec idem sequi esse, quod dicere ; ait men utrumque in disserendo est. Dissputandi ratio θloquendi Dialecticorum sit, Oratorum autem dicendio ornandi. Quid eli autem per Deos immortales, euh Rhetoras suae conditionis poeniteat 8 An levis operae dc exiguae judicant, quod jam sit inventum, eloqui di expolire, nisi nostrae quoque artis inunia sibi sumant λ Teneat quisque lines

SEARCH

MENU NAVIGATION